Homophobia
Homophobia est inimicus affectus animi adversus viros androphilos, lesbianas ac diphylophilos expressus, aliquotiens etiam adversus transgeneres et intersexuales (transphobia). Definitiones variabiliter ad antipathiam, contemptionem, praeiudicium, censuram et irrationalem metum. Homophobia velut et criticorum hostilesque mores et discriminatio, violentia et saepe homicidium honoris causa, in perceptione haud heterophylophilis inclinationis fundata, observatur. In anni 1998 sententia, iurum civilium auctrix, activista et dux Coretta Scott King enuntiavit: "Homophobia sicut rassismus, antisemitismus et alii abscessus tolerantiae formae est quia magnum hominum globum dyshumanizare atque eorum humanitatem, dignitatem personalitatemque negare quaerit".
Inter disputatissimas homophobiae formas institutionalizata (verbi gratia, ea quam Civitas aut religiones patrocinantur), lesbophobia (homophobia sicut intersectio inter homophobiam et sexismum contra tribades) et internalizata (homophobiae forma inter homines attractionem ad eundem sexum expertos quamquam non se LGBT definiant) sunt.
Scripturae de internationali iurum humanorum lege et Consilio Europae notio homophobia saepe cum transphobia utur de iuribus humanis.[1]
Nomen
recensereVocabulum homophobia Anglice anno fere 1969 inventum est. Originem habet e verbis Anglicis homosexual et phobia in portmanteau coniunctis. Mense Maio 1969 ab auctore quodam libellorum Screw adhibitum est ut metum virorum heterosexualium, ne quis eos homophylophilos esse censerent, descripsisset.[2] Mense Octobri eiusdem anni in libellis Time repulsio homophylophiliae eadem nuncupatione descripta est.[3] Phobia apud psychologos irrationalem metum alicuius rei denotat, sed in hoc vocabulo phobia metum et abominationem coniungit. E vocabulo homophobia adiectivum "homophobicus" derivatur quod sententiis necnon hominibus homophylophiliam vituperantibus applicatur.
Notae
recensere- ↑ Discrimination on grounds of sexual orientation and gender identity in Europe (Dicriminatio propensionis sexualis et identitatis generis causa in Europa), 2011 (a Thomas Hammarberg)
- ↑ Screw no. 14 (23 Maii 1969)
- ↑ "Behavior: The Homosexual: Newly Visible, Newly Understood" in Time vol. 94 no. 18 (31 Octobris 1969)
Nexus interni
Nexus exerni
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad homophobiam spectant. |