Timor
Timor, seu metus,[1] est motus animi qui inducitur a minatione percipiente ab ente quod variationem efficit in cerebro et functione viscerum et tandem in more, ut puta, fugere vel celare vel derigescere.[2] Timor irrationalis est phobia.[3]
Timoris physiologia et psychologia
recensereTimor stimulis externis internisve induci potest. Stimuli oculorum, stimuli externi exemplum, timorem inducere possunt: stimulus anxifer in cerebro et corticem occipitalem et corpus amygdaloideum responsum neurophysiologicum inducit.[4] Incendi timorem corpus amygdaloideum magnum momentum habet.[5] Inter cortices oculorum et corpora amygdaloideia ipsilaterale nexus sunt: homines igitur cum corporis amygdaloidei functione laesa minores timoris reactiones ostendunt.
Timorem sustentare
recenserePsychologia cognitiva
recensereIn psychologia cognitiva quoque descriptiones timoris divulgatae sunt. Per exemplum descriptio psychophysiologica[6] circulum timoris vitiosum ostendit, cui sunt:
- stressor internus sive externus
- perceptio et interpretatio: "periculosa est"
- timor
- mutationes physiologicae et corporis reactiones (exempli gratia: sudor, (cordis) palpitationes, inquies)
Deinde haec corporis reactiones ipsae stressores sunt et circulum vitiosum supplent.
Perturbationes
recensereTimor indicium perturbationis sive morbi imponitur:
- Pavor nocturnus—forma insomniae (vox "parasomnia") in infantibus[7], non raro cum somnambulismo
- Pavor diurnus—in infantibus, expergefieri ex somno meridiano cum timore
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Cum significatione simili: anxietas, anxitudo, pavor, terror.
- ↑ Olsson et Phelps 2007.
- ↑ Öhman 2000.
- ↑ Vuilleumier P, Richardson MP, Armony JL, Driver J, Dolan RJ (Nov 2004). "Distant influences of amygdala lesion on visual cortical activation during emotional face processing". Nat Neurosci 7: 1271-7
- ↑ Aggleton JP (1993). "The contribution of the amygdala to normal and abnormal emotional states". Trends Neurosci 16: 328-33
- ↑ Margraf J, Ehlers A (1989). Etiological Models of Panic - Psychophysiological and Cognitive Aspects, in: Panic Disorder: Theory, Research and Therapie, Ed. Baker R. pp. 205-31.
- ↑ Van Horn N. L., Street M. (2018). Night Terrors,StatPearls Publishing.
Bibliographia
recensere- Öhman, A. 2000. "Fear and anxiety: Evolutionary, cognitive, and clinical perspectives." In Handbook of emotions, ed. M. Lewis et J. M. Haviland-Jones, 573–93. Novi Eboraci: The Guilford Press.
- Olsson, A. et E. A. Phelps. 2007. "Social learning of fear." Nature Neuroscience 10 (9): 1095–1128. PMID 17726475.