Guinea Hispanica[1] aut Territoria Hispanica sinus Guineani (Hispanice: Guinea Española; Territorios españoles del golfo de Guinea) fuit colonia Hispaniae inter annos 1885 et 1968, cum territoria ut Guinea Aequatoriensis independentiam acceperunt. Caput coloniae erat Sancta Isabella.

Guineae Hispanicae charta locatrix
Insigne Coloniae Rivi Muniensis.

Historia

recensere

Primus gubernator Hispanicus in insula Bioko (tunc Ferdinandus Poo) adfuit anno 1858. Deinde anno 1885 partem continentalem captavit, quae colonia creata est anno 1900. Tandem anno 1926 ambae terrae in unam coloniam coniunctae sunt.

Hispania in Guinea creavit latifundia cacaonem colendi causa, multas scholas indigenarum et permultas ecclesias missionesque.

Anno 1968 Hispania Guineam in libertatem dimisit.

 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!