Jerk est vernacula ars coquendi Iamaicana quo carnes sicco condimentis fricantur aut umide in muria condiuntur cum aromatica mixtura jerk ipsum nuncupata. Tale condimentum, e vocabulo Anglico jerky appellatum, usitate suillae et gallo adhibetur. Praescripta hodierna etiam jerk mixturas piscibus, squillis, conchyliis, bubulae, salsiciis, et tofui applicatur. Jerk praecipue duabus rebus nititur, quae sunt piper Iamaicum (Anglice allspice sive pimento) et Capsicum chinense (Anglice Scotch bonnet pepper), quod inter pungentissima pipera secundum gradum Scovillianum est. Inter alia elementa syzygia, Cinnamomum verum, ascolonia?, myristica, thymus, Allium sativum, sal, et Piper nigrum sunt.

Galli dzercati ferculum.

Bibliographia

recensere
  • Ian Cook, Michelle Harrison, "Cross over Food: Re-Materializing Postcolonial Geographies" in Transactions of the Institute of British Geographers vol. 28 (2003) pp. 296-317 JSTOR

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Jerk spectant (Jamaican jerk spice, Jerk).