Zizania
Vide etiam paginam discretivam: Zizania (discretiva).
Zizania est genus herbarum familiae Poacearum, cui sunt quattuor species:
- Zizania aquatica L., indigena Civitatum Foederatarum orientalium et Canadae orientalis
- Zizania latifolia (Griseb.) Turcz. ex Stapf, indigena Sinarum
- Zizania palustris L., indigena Civitatum Foederatarum septentrionalium et Canadae
- Zizania texana Hitchc., indigena Texiae
Subdivisiones: Species
Frumenta Z. palustris et Z. aquaticae, et caules Z. latifoliae ab hominibus eduntur. In pluribus linguis "oryza fera" (Anglice wild rice, Francogallice riz sauvage) appellatur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Zizaniam spectant. |
Vide "Zizaniam" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • GrassBase • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |