Linguistica historica
Linguistica historica est linguisticae pars, quae mutabiles humanae linguae condiciones tractat. Lingua humana generatim etiam lingua naturalis appellatur, ut, quanta inter linguas artificiales (sicut programmandi linguas) et linguas tamquam natura, a cotidiana colloquendi communione sponte sua ortas, intersit differentia, pronuntietur. Historicae igitur linguisticae est humanam naturalemve linguam, quomodo in locis et temporibus varietur et mutetur, investigare. Hic natura linguae duobus intellegitur modis, quorum una est structura, altera autem norma.
De lingua explicanda
recensereStructurae et normae dualitas in linguarum naturalium causis et condicionibus sive synchronice sive diachronice tractandis respicienda est.
De structura
recensereConstat linguam habere structuram, quae in elementis (phoneticis, phonologicis, morphologicis, syntacticis, nec non lexicalibus) elementorumque inter se coniunctionibus consistit. Coniunctionum genera duo sunt: coniunctiones syntagmaticae (in quibus de elementis deinceps inter se ordinandis agitur) et coniunctiones paradigmaticae (in quibus de elementis inter se deligendis agitur). Verbum Graecum πατήρ 'pater' in quattuor elementis allomorphis consistit, q.s. /patēr/ (nom.sg.), /patrá-/ (patrási, dat.pl.), /patr-/ (patrós, gen.sg.; patrí, dat.sg.), /patér-/ (alibi, sicut in forma q.e. patéra, acc.sg.); itaque /patrá-/ suffixum /-si/ sibi poscit, dum /-si/ de allomorphorum paradigmate formam /patrá-/ eligit, ut verbum bene formatum fiat. Hae res structiles a loquendi normis principia ducunt.
De normis
recensereStructura linguae posita est in (con)loquendi usu et scientia, quae notione normarum inter omnes communicata nituntur. Haec notio normativa partim e regulis grammaticis in schola praeceptis pendet, partim autem constant ex moribus communalibus per exempla receptis, quibus homines tamquam legibus parent, quamquam litteris non sunt mandata. Huiuscemodi conventiones, saepe tacitae, nobis patefiunt, cum ab aliquo violantur. Haec est vis hodierna proverbii, quod est exceptio firmat regulam.
Quae res linguistica historica contineantur
recensereLinguistica historica varios ad linguas historice pertractandas aditus praebet, e quibus suum quisque finem suasque rationes habet.
- Linguistica historico-comparativa linguas comparat tanta similitudine adiunctas, ut credi possint prisca quadam cognatione inter se contineri.
- Linguistica diachrona, quae etiam linguistica historica strictiore sensu appellatur, ad internas systematis linguae mutationes describendas et explanandas pertinet.
- Linguistica politico-historica, quo termino nondum late usitato studia designantur ad communales aut politicas linguae condiciones pertinentia, quarum vi et effectu linguae bene aut male succedunt. Huius modi studia ad externam linguae historiam spectant, cum linguisticae diachronicae intersit internam linguae historiam investigare.
Etsi suis quidem methodis finibusque inter se separatae sunt hae provinciae, tamen convictu quodam conexae ita apte cohaerent, ut nullo modo dissolvi queant nec debeant. Linguistica historico-comparativa et linguistica diachronica sibi invicem prosunt. Illa enim in praeterita penetrat huius auxilio, cum comparatio historica in protolingua restituenda fructum capiat ex mutationum typologia in investigatione diachronica collecta. In exitu autem interna historia cum externa confluit, nam constat grammaticam periclitatarum linguarum structuram inopia locutorum paulatim marcescere.
Nexus interni
- Coniunctio genetica (linguistica)
- Linguistica diachrona
- Etymologia
- Familia linguarum
- Forma stemmatica
- Lexicostatistica
- Glottochronologia
- Grammaticalizatio
- Historia linguisticae
- Lingua Protoindoeuropaea
- Linguistica evolutionaria
- Linguistica genetica
- Metatypia
- Neogrammatici
- Origo linguae
- Protolingua
- Palaeolinguistica
- Philologia
- Ratio comparativa
- Status linguae
- Synchronia et diachronia
- Theoria undarum
Bibliographia
recensere- Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini et Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-016294-6. ISBN 3-11-007208-9.
- Baldi, Philip. 2012. Historical Linguistics and Cognitive Science. Rheis, International Journal of Linguistics, Philology and Literature 3 (1): 5–27.
- Boretzky, Norbert. 1977. Einführung in die historische Linguistik. Reinbek: Rowohlt. ISBN 3-499-21108-4.
- Brugmann, Karl, et Berthold Delbrück. 1886–1916. Grundriß der vergleichenden Grammatik der indogermanischen Sprachen.
- Bynon, Theodora. 1977. Historical Linguistics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-29188-7.
- Campbell, Lyle. 1998. Historical Linguistics: An Introduction. Edinburgi: Edinburgh University Press. ISBN 978 0 7486 4601 2.
- Hoenigswald, Henry N. 1960. Language change and linguistic reconstruction. Sicagi: University of Chicago Press.
- Janda, Richard D., et Brian D. Joseph, eds. 2004. The Handbook of Historical Linguistics. Blackwell. ISBN 1-4051-2747-3.
- Kortmann, Bernd. English Linguistics: Essentials. Cornkesen: Anglistik-Amerikanistik, 37–49.
- Lass, Roger. 1997. Historical linguistics and language change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-45924-9.
- Lehmann, Winfred P. 1973. Historical Linguistics: An Introduction. Ed. 2a. Holt. ISBN 0-03-078370-4.
- McMahon, April. 1994. Understanding Language Change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-44665-1.
- Milroy, James. 1992. Linguistic Variation and Change. Blackwell. ISBN 0-631-14367-X.
- Partridge, A. C. 1969. Tudor to Augustan English: a Study in Syntax and Style, from Caxton to Johnson. The Language Library. Londinii: A. Deutsch. ISBN 233-96092-9.
- Radford, Andrew, Martin Atkinson, David Britain, Harald Clahsen, et Andrew Spencer. 1999. Linguistics: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Raimo Anttila. 1989. Historical and Comparative Linguistics. Ed. 2a. John Benjamins. ISBN 90-272-3557-0.
- Samuels, M. L. 1972. Linguistic Evolution. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-29188-7.
- Schleicher, August. 1861–1862. Compendium der vergleichenden Grammatik der indogermanischen Sprachen. 2 vol. Kurzer Abriss der indogermanischen Ursprache, des Altindischen, Altiranischen, Altgriechischen, Altitalischen, Altkeltischen, Altslawischen, Litauischen und Altdeutschen. Vimariae: H. Boehlau. Iterum impressus a Minerva GmbH, Wissenschaftlicher Verlag. ISBN 3-8102-1071-4.
- Studdert-Kennedy, Michael. 1991, 2014. 1: Language Development from an Evolutionary Perspective. In Biological and Behavioral Determinants of Language Development, ed. Norman A. Krasnegor; Duane M. Rumbaugh, Richard L. Schiefelbusch, Michael Studdert-Kennedy, et Esther Thelen. Novi Eboraci: Psychology Press. ISBN 9781317783893.
- Trask, R. L., ed. 2001. Dictionary of Historical and Comparative Linguistics. Dearborn Michiganiae: Fitzroy. ISBN 1-57958-218-4.
- Zuckermann, Ghil'ad. 2003. Language Contact and Lexical Enrichment in Israeli Hebrew. Palgrave Macmillan. ISBN 1-4039-1723-X.