Status linguae (francogallice état de langue) est linguisticae structuralis notio, qua quaecunque lingua singularis (e.g. lingua Latina) intelligitur ut systema unitatum (i.e., phonorum, phonematum, morphematum, lexematum, sententiarum) inter se syntagmatice et paradigmatice cohaerentium. Status linguae, ut dixit Ferdinandus de Saussure, est systema linguae puncto temporis tn in axi temporali expositum. Linguisticae synchronae est huius modi systema describere. Etiam grammatica Latina ad usum scholarum composita statum quemdam linguae exponit, qui statui fere exeuntis primi saeculi a.C.n. respondet.

Linguisticae diachronicae est differentias grammaticales binorum statuum linguae enumerare et in relationem mutuam redigere. Proferamus exempli gratia rhotacismum Latinum: antea asam condise, postea autem aram condere dicebatur. Hic antea et postea duos status linguae significant.

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.