Onomatopoeia
Onomatopoeia (Graece: ὀνοματοποιία; ab ὄνομα 'nomen' + ποιέω 'facio') est, ut etymologia huiusce nominis indicat, quaelibet fictio nominis vel nominatio, qua linguae nova vocabula sibi asciscunt.[1] Imprimis tamen significat nominationem sonos naturales humana voce imitando factam vel, ut dicit Donatus, "Onomatopoeia est nomen de sono factum."[2]
De sonis naturalibus imitandis
recensereConstat primordium omnium linguarum naturalium (Theodisce: Urschöpfung) magna ex parte constitisse in imitatione sonorum rerum homini circumiectarum. Etiam nunc hoc modo linguae nova verba argutiis plena sibi asciscunt.
De vocibus animalium
recensereIn omnibus fere linguis, usitatum est voces animalium circumgementium, circummugientium, circumvolantium, &c. observare humanaque voce imitari. Hae tamen imitationes haud iconicae sunt, id est, voce humana haudquaquam accurate aut perfecte depinguntur. Etiam vocabula sonos naturales imitantia sunt symbola conventionalia, quibus certus modus arbitrii inest. Exempli causa, cum apud Graecos antiquos sues γρῦ γρῦ vel κοῖ κοῖ faciunt, apud Anglos oink oink, apud Suecos nöff nöff, apud Finnos röh röh faciunt, licet vox ipsa naturalis omnibus sit eadem; item, cornices Latine cras cras,[3] cum autem Finnice kraak kraak faciunt.
Saepe numero animalia, praesertim aves, nomina sua ex illis quas emittunt vocibus habuerunt. Ita cornix, corvus, cuculus, grus, turdus, turtur certe per onomatopoeiam Latine appellati sunt. Etsi animalia non volucria rarius nomina sua ex sonitu emisso habeant, tamen nonnumquam quomodo sonent per onomatopoeiam redditur:
Animal | Latine | Graece | Theodisce | Anglice | Francogallice | Italice | Finnice | Hispanice |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Canis | baubat(ur), latrat | βαύζει | bellt | barks | aboie | abbaia | haukkuu | ladra |
Equus | hinnit | χρεμετίζει | wiehert | neighs | hennit | nitrisce | hirnuu | relincha |
Feles | maumat | μιαυρίζει | miaut | miaows (Am. meows) | miaule | miagola | naukuu | maúlla |
Leo | rugit | βρυχᾶται | brüllt | roars | rugit | ruggisce | karjuu | ruge |
Ovis | balat | βληχᾶται | blökt | baas | bêle | bela | määkii | bala |
Rana | coaxat | κοάζει | quakt | croaks | coasse | gracchia | kurnuttaa | croa |
Sus | grundit | γρυλίζει | grunzt | grunts | grogne | grugnisce | röhkii | gruñe |
Vacca | mugit | μυκᾶται | muht | moos | meugle | muggisce | ammuu | muge |
De aliis sonis
recensereHomines variis sonis circumdati semper sunt. Cunctorum sonituum alii vitae, societati prosperitatique hominis sunt maximi momenti et notabiles, alii non. Qui notabiles sunt soni, nominabuntur, neglegendi autem ignorabuntur. Hoc modo res actionesque sonum emittentes intellectu comprehenduntur.
Constat linguam Latinam admodum egenam esse vocabulorum per onomatopoeiam fictorum. Perpaucae tantum interiectiones sonos imitantes nobis traditae sunt: frit (etymologice, sonus friandi);[4] hahahae, hehae; prox (sonus repentinus eiectandi vel eructandi); trit (quem sonum imitetur, nescimus); tux tax (sonus flagri aut baculi tergum ferientis). Sunt quidem verba nonnulla, quae exactissime sonum actionis depingunt:
Latine | Graece | Theodisce | Anglice | Finnice |
---|---|---|---|---|
balbutit | βαρβαρίζει | plappert | babbles | pälättää |
cachinnat | κα(γ)χάζει | lacht | guffaws | hohottaa |
friat | θρύπτει | bröckelt | crumbles | murentaa |
gargarizat | γαργαρίζει | gurgelt | gargles | kurlaa |
gluttit | βροχθίζει | schluckt | gulps | kulauttaa |
murmurat | μορμύρει | murmelt | murmurs | murisee |
sorbet | ῥοφεῖ | schlürft | slurps | hörppii |
sternuit | πτάρνυται | niest | sneezes | aivastaa |
stertit | ῥέγκει | schnarcht | snores | kuorsaa |
tintinnat | κελαδεῖ | klingelt | tinkles | kilisee |
Sunt etiam aliquot verba sonitus naturales imitantia (crepat vel crepit, fremit, stridet, strepit), quae temporis decursu tam capacia sunt facta, ut diversissima genera sonituum exhibere possent.[5] Sine dubio e.g. verbum crepandi primo a sono [krr...] imitando in systema lexicale linguae Latinae ascitum est. Fontes crepandi apud Plautum plerumque sunt fores earumque partes (cardines, claustra). Vix est alienum a vero proponere hunc usum vetustissimum indicium etymologiae praebere.
De vocabulis ex interiectionibus factis
recensereExclamationes et interiectiones sonitus naturales imitantes extra systema grammaticale sunt. Tenorem elocutionis interrumpunt ut exempli gratia Et tu cum esses capo – cocococo!!! – atque cor non habebas (Trimalchio in Petronii Satyricis 59,2); at interdum etiam quasi partes orationis adhibentur ut exempli causa diu quo bene erit, die uno absolvam: tux tax tergo erit meo (Sagaristio servus in Plauti Persa 264). Licet interiectio sit tux tax, tamen locum quendam syntacticum explet.
Soni naturales eorundemque imitationes voce humana factae uno aut periodico tenore fiunt. Imitationes autem discretis litteris vel potius phonematis symbolizantur: coco-coco, tux-tax, βρεκεκεκὲξ-κοὰξ-κοάξ,[6] κικκαβαῦ-κικκαβαῦ,[7] τιοτιο-τιοτιο-τιοτιο-τιοτιο,[8] τορο-τορο-τορο-τορο-τίξ,[9] τορο-τορο-τορο-τορο-λιλι-λίξ.[10] Saepe numero autem huiusmodi symbolizationes in systema grammaticale ita asciscuntur, ut nominum verborumque muneribus fungantur. Talem ascensum in systema morphologicum appellabimus nominationem.
De nominatione simplici
recensereInterdum symbolizatio onomatopoeiae talis qualis est systemate inflexionali excipitur. Exempli gratia, ex sonis mur-mur et tur-tur nomina substantiva murmur et turtur tertiae declinationis facta sunt; item ex sono kuk-kuk lingua Theodisca nomen Kuckuck excepit. Simplici ascensu etiam verbum murmurandi exstitit inflexionibus stirpi murmur suffixis.
De nominatione accommodativa
recensereCuculus, cum Graece κόκκυ sonet, tamen ipse appellatur κόκκυξ, morphologice /kokkuk+s/. Itaque κόκκυξ factum est ex stirpe κοκκυκ, cui inflexiones suffiguntur. Stirps ipsa κοκκυκ sonum naturalem kok-kuk[11] exhibet. Interiectio autem κόκκυ exstitit phonemate /k/ finali detruncato, nam in loco finali nulli consonantes nisi ν, ρ, ς permittuntur. Ita in phonotaxin linguae Graecae accommodata est etiam interiectio. Item sonus grundiendi γρῦ factus est ex grug, quae stirps verbo γρύζω (< *γρυγ+j+ω) subest.
Verba bulliendi diversarum linguarum ex sonis naturalibus per onomatopoeiam conceptis facta sunt. Exempli gratia bullio a (bul-)bul, Fin. pulputa 'bullire' a pul-pul, Angl. blob 'gutta' a (blob-)blob (per nominationem simplicem), Gr. βλύζω 'bullio' a (blud-)blud per βλυδ+j+ω.
Etiam ex geminatis interiectionibus verba facta sunt. Haec exempla e lingua Graeca prompta sunt:
Interiectio | Qui sonus? | Antecessio | Forma effecta | Annotatiunculae |
---|---|---|---|---|
mur-mur | Sonus murmurandi | *μυρμυρ+j+ω | μορμύρω | In compensationem [j] soni perditi [u] sonus longior factus est. |
mul-mul | Sonus sugendi vel delibandi |
*μυλμυλ+j+ω | μοιμύλλω | Dissimilationes: (1) u ... u > o ... u ; (2) l ... l > j ... l |
phla(d)-phlad | Sonus aestuandi | *φλαφλαδ+j+ω | παφλάζω | (1) Dissimilatio: φλαφλα... > φαφλα... (2) Lex Grassmannii: φαφλα... > παφλα... |
Notae
recensere- ↑ Quintilianus, Institutiones 8,6,3.
- ↑ https://web.archive.org/web/20070202230007/http://ccat.sas.upenn.edu/jod/texts/donatus.3.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20070930120934/http://www.yale56.org/Comment%2056/Pandora.htm
- ↑ Nomen indeclinabile factum est, quod a Varrone (Res rustica 1,48,2) hoc modo definitur: illud ... summa in spica iam matura, quod est minus quam granum, vocatur "frit".)
- ↑ Exempli causa, crepat Theodisce klappert, knattert, knarrt, knallt, klatscht, knistert, knittert, knirscht, klirrt, schwirrt, knackt, kracht, dröhnt, rasselt, prasselt, rauscht, saust, braust, plätscht, schmatzt, schnalzt, etc redditur; Finnice autem helisee, jyrisee, kalisee, kilahtaa, kirahtaa, kilisee, kahisee, kihisee, kuhisee, kopisee, kurisee, kurnii, loiskii, läiskähtää, naksuu, napsuu, narisee, natisee, rämisee, rätisee, räsähtää, suihkii, etc.
- ↑ Aristophanes, Ranae 210.
- ↑ Aristophanes, Aves 261.
- ↑ ibid. 237.
- ↑ ibid. 260.
- ↑ ibid. 262.
- ↑ Vel kuk-kuk, si respicimus quod duo /u/ phonemata syllabarum contiguarum alienum quid videntur esse linguae Graecae (cf. *μυρμυρ+j+ω > μορμύρω).
Fontes antiqui
recensereStrabo, Geographica XIV.2.28
Bibliographia
recensereBiville, Frédérique. 1996. "Et tu cum esses capo, cocococo (Pétr. 59, 2): métaphores et onomatopées animalières dans Sat. 57-59." Latomus 55:855–862.
Horowski, Jan. 1966. "O niekotórych wyrazah dźwiękonaśladowczych w komediach Arystofanesa." Eos 56:227–237. (Summarium Latinum: De vocibus, quae dicuntur onomatopoeia, in Aristophanis fabulis occurrentibus, p. 237.)
Tichy, Eva. 1983. Onomatopoetische Verbalbildungen des Griechischen. Sitzungsberichte der Akademie der Wissenschaften in Wien, 409. Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften.
Nexus interni