Aperire sectionem principem
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Condensatra vel capacitores.

Condensatrum seu capacitor vel condensator est apparatus electronicus quod energiam electricam in campo electrico inter duas laminas conductrales? appositas reponit. Ut campus electricus creetur, in utraque lamina onus electricum signo contrario reponitur, positivum in uno latere, negativum in altero. Ergo condensatra dicuntur et energiam et onus electricum reponere.[1]

HistoriaRecensere

Primum condensatrum, nomine Laguncula Lugduno-Batava, inventum est ab Evaldo Georgio Von Kleist et Petro Musschenbroek annis ab 1745 ad 1746. Anno 1745, Von Kleist conservavit onus electricum in vasi vitreo, aquae plenum. Musschenbroek, professor in Universitate Lugduno-Batavae, amplius studebat machinae et condensatrum accepit nomen suum ex urbe universitaria.

Unitates metandiRecensere

Capacitantia C capacitatem onus electricum reponendi metitur condensatro cuidam.

In Systemate SI, unitas capacitantiae est Faradium, qui significat magnitudinem capacitantiae qui, sub vim tensionis uni Voltii, repositionem uni Coulombii efficit. Sed tam magnus autem est unum coulombium (1 C), et sic Faradium, ut capacitantiae quotidianae microfaradiis, etiam nanofaradiis, picofaradiis, attofaradiis metantur.

Aequationes de capacitantiaRecensere

Ut ille campus electricus et tensio electrica V inter condensatri laminas creentur, in utraque lamina tantum onus electricum Q signo distincto coacervandum est ut necessarium secundum formulam[1]

Q = C V

ubi C est capacitantia illius capacitoris. Energia U reposita in condensatro est

U = ½ C V².

Condensatrum laminis parallelisRecensere

Quamquam inter bina quaeque conductra semper exstat nonnulla capacitantia, condensatrum illud simplicissimum duabus laminis parallelis a distantia d separatis componitur. Si laminarum area A >> d², inter eas laminas tunc campi electrici magnitudo E est simpliciter[1]

E = V /d

et capacitantia C est

C = εo A /d

ubi εo = 8.854 187 817... x 10-12 F m-1 est constans electricus.[2]

Quod condensatris aliis formis sunt formulae contortiores, haec formulae simplices sunt perutiles, praesertim ad analyses anticipales.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, ed. 11a (Franciscopoli: Pearson Education, 2004).
  2. Valor constantis εo a institutu NIST paratus.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad capacitores spectant.