Otho Brunfelsius,[1] vulgo Otto Brunfels (Moguntiaci anno 1488 natus; Bernae die 23 Novembris 1534 mortuus) fuit theologus, medicus et botanicus Germanus. Carolus Linnaeus illum "patrem botanicae" appellavit. Etiam de paedagogia, lingua Arabica et entomologia indagationes fecit. In eius honorem Carolus Plumier genus quoddam plantarum familiae Solanacearum Brunfelsia nominavit.

Wikidata Otho Brunfelsius
Res apud Vicidata repertae:
Otho Brunfelsius: imago
Otho Brunfelsius: imago
Nativitas: 1488; Moguntiacum
Obitus: 1534, 23 Novembris 1534; Berna
Patria: Germania
Onomaσtikon medicinae ... Othonis Brunfelsii (1534): titulus

Homo, quem Carolus Linnaeus patrem botanicae appellandum esse censuit theologiae studuit et Mogontiaci carmelita factus est. Postea autem Argentoratum petivit ubi praedicator lutheranismi fuit; novem annos scholam Argentorati moderabatur cuius conditor fuerat illemetipse.

Consuetudinem contraxit cum Hulderico de Hutten; quo mortuo Brunfelius magis magisque fidem fratrum Plimmutensium amplectebatur et medicinae studiis se dedicavit. Bernam autem morbis medendis iit.

Praeter opera theologica multa atque lucida libros pepigit de paedagogia, de lingua Arabica et de medicamentis pharmaceuticis. Ars botanicae ab eo funditus renovata est quoniam opus »Herbarum vivae icones« (Argentorati 1530 et 1536) novas vias monstravit, in quo plantae locales et nomenclatura Theodisca praeditae sunt. Mentionis dignae sint quoque »Catalogus illustrium medicorum seu de primis medicinae scriptoribus« (Argentorati 1530); »Iatron medicamentorum simplicium« (das. 1533), »Epitome medices, summam totius medicinae complectens« (Antverpiae 1540); »Onomastikon medicinae, continens omnia nomina herbarum, fruticum etc.« (Argentorati. 1534); »In Dioscoridis historiam plantarum certissima adaptatio« (Argentorati. 1543).



  1. "Othonis Brunfelsii" (cas. gen.) in titulo operis Onomaσtikon medicinae videtur, vide imaginem

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • 1530-1536 : Herbarum vivae eicones. Argentorati Textus apud Monacenses; Novum herbarium vol. 2. Argentorati ed. 1531 ed. 1536; Novum herbarium vol. 3 ed. 1536
  • 1532-1537 : Contrafayt Kreüterbuch. Argentorati ed. 1532 ed. 1534; Ander Teyl des teutschen Contrafeyten Kreüterbuchs ed. 1537
  • 1534 : Onomaσtikon medicinae. Argentorati Textus apud Monacenses
  • 1535? : Iatrion medicamentorum simplicium Textus apud Monacenses; Singulorum morborum remedia Textus apud Monacenses; Iatrionices medicamentorum simplicium vol. 3 Textus apud Monacenses

Bibliographia

recensere
  • Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 497-498 (in interreti hic)   Inter fontes nostros

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Brunfelsium spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)