Selectio naturalis est unus e mechanismis magni momenti quibus naturalis specierum evolutio numero et genere efficitur. Constat enim hanc theoriam esse fundamentalem theoriae evolutionis partem.

Luxuriosa pavonis cauda habetur esse selectionis sexualis feminarum eventum. Hic pavo albidiore colore[1] est; in natura, selectio contra animalia albidiore colore est maxima cum haec facile a praedatoribus inveniantur atque non felices in paribus impetrandis sint.

Species rebus circumiacentiis aptissimae bene vivunt seque regenerant; species autem circumiacietiis omnino ineptae pereunt et extinguuntur; et quae aptiores sunt numero et salute crescunt; et quae ineptiores sunt numero et salute decrescunt.

Ita res circumiacentes specierum eis aptarum vitis regenerationique favent, et explicatur specierum accommodatio ad res circumiacentes quae per generationes accidit.

Regulae selectionis naturalis

recensere

Theoria selectionis naturalis, ut in primis a Carolo Darwin et ab Alfredo Russel Wallace descripta est, in tribus constat regulis:[2]

  1. regula variationis
  2. regula accommodationis
  3. regula hereditatis

Res geneticae

recensere

De genotypo et phaenotypo

recensere

Selectio naturalis phaenotypum organismi vel habitum corporis movet. Pariter tam genotypus quam circumiecta movent. Versiones differentes cuiusdam geni vocitantur allela, quaeque versio ipsa allelum huius geni. Ipsae varietates geneticae differentias phaenotyporum constituunt. Exemplum sit systematis ABO genera sanuinis antigena hominum, quo ex allelis, hodie plus quam sexaginta notis, enzymi glycosyltransferasis AB0 genera sanguinis phaenotypi A, B, 0 formantur[3].

Altera proprietas geno singulari, altera, ut pleraeque, genibus multiplicis iubetur. Nimirum commutatio geni singularis tantum effectum minorem proprietatis singularis exercere queat, et summa genorum proprietatis unius continuum varietatum generare solet.

Directiones et selectio

recensere

Selectio naturalis simul et frequentias diversorum allelorum et varietes eorum ipsas commutare queat. Quoad effectus frequentiarum allelorum unde derivatae sunt classes tres selectionis: directionalis (sive positiva), stabiliens, dirumpens (sive diversifaciens). Selectio directionalis genum apta natura coniecturarum causa frequentiam exprimiendi suam augere describit, usque ad allelum fixum, quo tantum versio unica observari possit. Saepe tamen, selectio stabiliens res gubernat et allela detrimentosa diminuuntur, ita allela commoda protegens. Selectio dirumpens denique ad habitus extraordinatos valet.

Derivationes geneticae et verietates geneticae et selectio

recensere

Pars varietatum geneticarum nullos effectus nec phaenotypi nec necessitatis organismi exerceat. Secundum neutralem molecularis theoriam evolutionis, ut anno 1968 Motoo Kimura propositam, pleraeque tam commutationes moleculares quam varietates inter species ope derivationis geneticae forte causa emanant.

  1. Albino, Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. Cf. Ernst Mayr, The Growth of Biological Thought: Diversity, Evolution and Inheritance (Cantabrigiae: Harvard University Press, 1982).
  3. Suzuki K. (Iul 2005). "ABO blood group alleles and genetic recombination". Legal medicine 7 (4): 205-12 

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!