Hereditas, etiam hereditas biologica et genus hereditarium appellata, est transmissio proprietatum corporearum a parentibus ad proles per reproductionem aut asexualem aut sexualem, qua proles, aut cellulae aut organismi, informationem geneticam parentium accipiunt. Variationes inter singula per rationem hereditariam augeri possunt, efficientes ut species sese per selectionem naturalem evolvant. Studium hereditatis in biologia est genetica.

Hereditas proprietatum phenotypicarum: patri et filio sunt aures prominentes et vertices capitis.
Structura DNA: nucleobases in media parte a catenis phosphatis et saccharo in helice duplice circumdantur.

Color oculorum in hominibus est exemplum proprietatis hereditariae: singulus "proprietatem oculorum brunneorum" ab uno ex parentibus hereditate excipere potest.[1] Proprietates hereditariae a genis continentur, et plena genorum copia intra genoma organismi suus genotypus appellatur.[2]

Plena proprietatum notabilium structurae morumque cuiusdam organismi copia phenotypus appellatur. Quae proprietates ex mutua eius genotypi et circumiectorum actione exoriuntur.[3]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Sturm et Frudakis 2004.
  2. Pearson 2006.
  3. Visscher, Hill, et Wray 2008.

BibliographiaRecensere

  • Jacob, François. 1972. Die Logik des Lebenden: eine Geschichte der Vererbung. Ed. nova. Francofurti: Fischer.
  • Matras, J. J., et Georges Chapouthier. 1981. L'inné et l'acquis des structures biologiques. Coll. "Le Biologiste." Lutetiae: Presses Universitaires de France.
  • Pearson, H. 2006. "Genetics: what is a gene?" Nature 441 (7092): 398–401. PMID 16724031. doi:10.1038/441398a Bibcode 2006Natur.441..398P.
  • Rheinberger, Hans-Jörg, et Staffan Müller-Wille. 2009. Vererbung: Geschichte und Kultur eines biologischen Begriffs. Francofurti: Fischer. ISBN 978-3-596-17063-0.
  • Singer, Sam. 1985. Human genetics: an introduction to the principles of heredity. Ed. secunda. Novi Eboraci: W. H. Freeman, c1985. ISBN 0716716488.
  • Snedden, Robert. 1995. The history of genetics. Novi Eboraci: Thomson Learning. ISBN 1568472528.
  • Sturm, R. A., et T. N. Frudakis. 2004. "Eye colour: portals into pigmentation genes and ancestry." Trends Genet 20 (8): 327–32. PMID 15262401. doi:10.1016/j.tig.2004.06.010.
  • Sturtevant, A. H. 2001. A history of genetics. Praefatio Edward B. Lewis. Cold Spring Harbor Novi Eboraci: Cold Spring Harbor Laboratory Press. ISBN 0879696079.
  • Thompson, James N., et al. 2007. Primer of genetic analysis: a problems approach. Ed. tertia. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9780521842686, ISBN 0521842689, ISBN 9780521603652, ISBN 052160365X.
  • Visscher, P. M., W. G. Hill, et N. R. Wray. 2008. "Heritability in the genomics era – concepts and misconceptions." National Revue of Genetics 9 (4): 255–66. PMID 18319743. doi:10.1038/nrg2322.

Nexus externiRecensere