Clastogenum est corpus quae ad agenturam vel rationem diruptiones vel fracturas inducens spectat.

In biologiaRecensere

Clastogenum in biologia fracturas in chromosomatibus efficere potest, quo facto, sectiones chromosomatis deleri, addi, vel commutari possunt. Haec ratio est genus mutagenesis, quod ad carcinogenesin ducere potest, quia cellulae ab effectu clastogenico non necatae canceraticae fieri possunt. Inter clastogena nota sunt flavus acridinus, benzenum, oxidum ethyleni, arsenicum, phosphinum, et mimosinum.

Exponi clastogenis numerum cellularum germinarum? abnormium in maribus paternalibus auget, effectus evolutionis in fetu post fecundationem adiuvans. Sententia inlustrans:

Chemia quae responsum significantem in obrussa clastogenicitatis in vitro non inducit non verisimilis est clastogenicam esse in vivo in obrussis medullae ossium.[1]

In geologiaRecensere

Nomen praeterea in geologia ad eruptiones vulcanicas spectat, ubi clastogenum quoddam genus eiectorum efficit. Sententia inlustrans:

Multiplices huius eruptionis proprietates rapidá pyroclastorum crassorum depositione prope emissarium et insequente lavarum clastogenicarum fluxione cum altá eruptionis plumá casus pumiceos et/aut fluxiones pyroclasticas generante explicari possunt.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Anglice: "A chemical that fails to induce a significant response in an in vitro clastogenicity assay is unlikely to be clastogenic in vivo, in bone marrow assays."—John Rose, Environmental Toxicology: Current Developments (1988:64).
  2. Anglice: "The complex features of this eruption can be explained by rapid deposition of coarse pyroclasts near the vent and the subsequent flowage of clastogenic lavas which were accompanied by a high eruption plume generating pumice falls and/or pyroclastic flows."—Yasui, Maya, et Takehiro Koyaguchi. "Sequence and eruptive style of the 1783 eruption of Asama Volcano, central Japan: a case study of an andesitic explosive eruption generating fountain-fed lava flow, pumice fall, scoria flow and forming a cone," Journal Bulletin of Volcanology (Kasan) 66(3, Martio 2004):243-262.
  Haec stipula ad biochemiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad geneticam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad vulcanologiam spectat. Amplifica, si potes!