The Faith Instinct: How Religion Evolved and Why It Endures est liber de evolutione morum religiosorum a Nicolao Wade, scriptore actorum scientificorum diarii New York Times anno 2009 prolatus, in quo auctor arguit mores religiosos se selectione naturali evolvisse et similes origines evolutionarias cum aliis morum socialium in animalibus generibus obtinere, qui plerumque mores tribales sunt. Wade arguit mores religiosas, per communes fines et proposita, musicam, et saltationes quae solidaritatem socialem creant, esse vires agentes quae faciunt ut greges hominum non familiariter cognatorum communibus morum socialium normis et regulis obsequantur et exsequantur quae necessariae sunt ut societates fungantur, sic sinentes ut homines non familiariter cognati una in civilizatione fungi. Wade arguit selectionem pro moribus religiosis abhinc annorum saltem 50 000 coepisse inter tribus Africanas, ubi tribus quae utilitatem plus e solidante deorum, opinionum, musicae, saltationumque communium potestate ceperunt rivales vicerunt et plures ergo superstites habebant, ubi gena "instinctum fidei" in cerebro sustinentia fecunda facta sunt, quod vicissim fecit ut inclinationes religiosae in cerebro humano insitae sint.

Bibliographia

recensere