Holmia
Locus: 59°19′46″N 18°4′7″E
Numerus incolarum: 978 770
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Stockholm
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Holmia[1][2] seu Stockholmia[3] (Suecice Stockholm) est urbs circa 975 551 incolarum, maxima in habitantiis, et eadem caput civitatis Sueciae, regum senatusque sedes necnon curae.
De etymologiaRecensere
Holmiae nomen Suecicum Stockholm ex his duobus verbis compositum est: stock 'stipes, truncus' + holm, forma ex vocabulo holme 'insula parva' detracta.
Status caeliRecensere
Holmiae aestates temperatae sunt; hieme autem aer frigidus est.
HistoriaRecensere
Primum de Holmia anno 1252 in Erici chronaca? scriptum est; urbs a quodam Birger Jarl circa annum 1250 conditam esse fertur.
Holmia hodiernaRecensere
Regiones urbanaeRecensere
Holmiae hodiernae sunt regiones urbanae quattuordecim,[4] videlicet Älvsjö, Bromma, Enskede-Årsta-Vantör, Farsta, Hägersten-Liljeholmen, Hässelby-Vällingby, Kungsholmen, Norrmalm, Östermalm, Rinkeby-Kista, Skarpnäck, Skärholmen, Södermalm, Spånga-Tensta.
CommeatusRecensere
FerriviaRecensere
Holmia est magnus ferriviae nexus cum Statione Media Holmiensi (Stockholms centralstation). Ea statione etiam statio ferriviaria subterranea T-Centralen, maxima Holmiae, locata? est.
AeroportusRecensere
Maximus Sueciae est aeroportus internationalis Holmia-Arlanda, circiter 40 chiliometra Holmiae remotus. Ex anno 1999 Arlanda Express ferrivia aeroportum et urbem intra viginti minutas iungit.
Incolae notiRecensere
- Gunnarus Asplund, architectus et professor
- Ioanna Maria Lind (1820–1887), cantrix
- Carolina af Ugglas, artifex, cantrix, et ductrix chori
- Darin, cantor et saltator
- Emanuel Swedenborg, rerum naturalium doctor, philosophus, theologus, theosophus qui etiam tractavit alias res religionis
- Stieg Larsson, scriptor (ibi anno 2004 mortuus)
- Bodil Malmsten, scriptrix
- Petra Mede, stans actrix comica, animatrix programmatis, actrix, et scriptrix
- Robyn, cantrix et auctrix carminum
- Ioannes Smedberg, architectus
- Augustus Strindberg, scriptor
- Gunnel Vallquist, scriptrix
- Sascha Zacharias, actrix
NotaeRecensere
- ↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706.
- ↑ "Holmia, Stocholmia ..." :J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Holmia, Stockholmia"; adiect. "Holm(i)ensis, Stockholmiensis": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ De regionibus urbanis.
BibliographiaRecensere
- Jonna Dagliden, "Stockholm city guide: what to do plus the best bars, restaurants and hotels" in The Guardian (12 Octobris 2014)
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Holmiam spectant. |
PinacothecaRecensere
Universalis visio Holmiae.
Vädersolstavlan ex anno 1535, una veterrimarum imagines noti Holmiae.
Sculptura Accentus Rectus Vitreus, officialiter "Crystallum, accentus index directus in vitro chalybeque". Etiam "Clavulus" et "Obeliscus Vitreus" appellatur.
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana