Augustus Strindberg (Holmiae die 22 Ianuarii 1849 natus; ibidem die 14 Maii 1912 mortuus) fuit praeclarus scriptor Suecius in lingua Suecica et lingua Francogallica (opus suum Inferno exempli gratia). Opus more realismi, expressionalismi, et cum influentia Emanuelis Swedenborg, mysticae produxit.

Wikidata Augustus Strindberg
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Strindberg: imago
Augustus Strindberg: imago
Augustus Strindberg: subscriptio
Augustus Strindberg: subscriptio
Nativitas: 22 Ianuarii 1849; Storkyrkoförsamlingen
Obitus: 14 Maii 1912; Adolf Fredriks parish
Patria: Suecia

Familia

Genitores: Carl Oscar Strindberg; Eleonora Ulrika Strindberg
Coniunx: Siri von Essen, Frida Uhl, Harriet Bosse
Proles: Karin Smirnov, Anne-Marie Hagelin, Kerstin Strindberg, Greta Strindberg

Memoria

Sepultura: Norra begravningsplatsen
Augusti Strindberg imago cui titulis Gehenna
Libri cuiusdam involucrum
Statua pro poeta Holmiae quam fecit Carolus Eldh
Tabula Holmiae affixa ubi excerptum quoddam Strindbergense legere potueris

Vita recensere

Strindberg primo magistri munere fungens medicinae studere coepit et scholam histrionum frequentavit; Augustum autem ipsum in scaenis declamare vetitum est. Itaque studiis denuo se dedere debuit. Drama sat bonum »Meister Olof«[1] anno 1872 a spectatoribus minus aestimatum est, quae offensio in libro de vita artificum Holmiensium praetitulato »Das rote Zimmer« (1879) bene videri potest. Quo libro non solum realismus naturalismusque in litteras Suecicas intraverunt sed etiam animi multorum excitati sunt. Iis rebus a Strindberg responsum est in satura valde subdola atque maligna »Das neue Reich« (1882). Ocius venerunt dramata »Frau Margit« et »Glückspeter«, poesis satirica-excitatoria »Wundfieber«, »Schlafwandeln« (1883) et alia.

Prima periodo auctor mulieres amoque vitae fundamenta esse asserebat. Secunda autem periodo, postquam anno 1883 itinera in Europa fecit, mulieres virorum vexatrices putatae sunt. Culturam aristocraticam falsam esse dixit rerum utilitatem omnem defendens (»Ehegeschichten«, 1884–85; »Die Inselbauern«, 1887; »Unter französischen Bauern«, 1889; dramata »Kameraden«, 1888; »Fräulein Julie«, 1888; »Der Vater«, 1889, cum praefatione Aemilii Zola; »Gläubiger«; »Samum« et analysis suimetipsius sincera »Der Sohn einer Magd«, 1887). Undam de hominum aequitate secuta est, Friderico Nietzsche inspirante, praestantiae atque excellentiae confessio (»Tschandala«. 1889; »Am offnen Meer«, 1890). Cum studia chemica et alchemica fecisset (»Gedrucktes und Ungedrucktes«, 1890; »Antibarbarus«, 1894) vulgata sunt opera psychologice sat mira haec: »Die Beichte eines Toren« (1893), »Inferno« (1897), »Legenden« (1898), dramata »Nach Damaskus« (1898–1904), »Vor höherem Recht« (1899) et alia.

Tum critica Augusti Strindberg magis magisque contra vitam propriam dirigebatur: pueritia nimis timida in elementis omnibus discernitur sicut postea lamentatio fit de adulescentia paupera atque indocta. Denique omnia negativa a homine aetate provecto et vix contento ante oculos legentium ponitur. Sed Strindberg neque velut homo sentimentalis annis primis neque velut nobilis intellectus annis posterioribus satisfactionem ullam agnovit. Itaque tertiam viam sibi elegit et mysticus fiebat. Dramata historica »Die Folkunger«, »Gustav Wasa«, »Erik XIV.«, »Gustav Adolf II.«, »Christine«, »Karl XII.«, »Gustav III.« et »Die wittenbergische Nachtigall« (collecta annis 1906–07) testimonium darent de potestatibus secretis mundum regentibus. In novissimis operibus poesis romantica a scriptore quodam, qui olim in naturalismi sectatoribus fuerat, traditur: »Advent«, »Ostern«, »Mittsommer«, um 1900; »Märchen«, 1903; »Einsam«, 1903; »Historische Miniaturen«, 1905.

Augustus Strindberg sine dubio maximi momenti fuit in lingua Suecica renovanda. Iste auctor importunus nolens volens permultos contemporaneos excitavit. Editio mythistoriarum ex anno 1899 versione populari et vili pretio prelo mandata est, dramatum autem annis inter 1903 et 1905.

Nexus interni

Fons recensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 19. Lipsiae 1909, p. 121-122 (hic in interreti)

Notae recensere

  1. Tituli operum in paragrapho hoc dantur lingua Theodisca, quo sermone internationaliter nota facta sunt.

Bibliographia recensere

  • Herlinde Nitsch Ayers: Selbstverwirklichung - Selbstverneinung. Rollenkonflikte im Werk von Hebbel, Ibsen und Strindberg. Neoeboraci: Lang 1995, ISBN 0-8204-2668-7 (= Studies on themes and motifs in literature; 15)
  • Oskar Bandle (ed.): Strindbergs Dramen im Lichte neuerer Methodendiskussionen. Beiträge zum IV. Internationalen Strindberg-Symposion in Zürich 1979. Basileae: Helbing und Lichtenhahn 1981, ISBN 3-7190-0802-9 (= Beiträge zur nordischen Philologie; 11)
  • Hans-Peter Bayerdörfer, Hans Otto Horch u. Georg-Michael Schulz: Strindberg auf der deutschen Bühne. Eine exemplarische Rezeptionsgeschichte der Moderne in Dokumenten (1890 bis 1925). Neumünster: Wachholtz 1983, ISBN 3-529-03317-0 (= Skandinavistische Studien; 17)
  • Wolfgang Behschnitt: Die Autorfigur. Autobiographischer Aspekt und Konstruktion des Autors im Werk August Strindbergs. Basileae: Schwabe 1999, ISBN 3-7965-1141-4 (= Beiträge zur nordischen Philologie; 27)
  • Rüdiger Bernhardt: August Strindberg. Monaci: Dt. Taschenbuch-Verlag 1999, ISBN 3-423-31013-8 (= dtv; 31013; dtv Portrait)
  • Anni Carlsson: Ibsen, Strindberg, Hamsun. Essays zur skandinavischen Literatur. Kronberg/Taunus: Athenäum-Verlag 1978, ISBN 3-7610-8021-2
  • Hermann Esswein: August Strindberg im Lichte seines Lebens und seiner Werke, Georg Müller Verlag München, Monaci 1919
  • Johannes F. Evelein: August Strindberg und das expressionistische Stationendrama. Eine Formstudie. Neoeboraci: Lang 1996, ISBN 0-8204-2612-1 (= Studies on themes and motifs in literature; 13)
  • Wilhelm Friese (ed.): Strindberg und die deutschsprachigen Länder. Internationale Beiträge zum Tübinger Strindberg-Symposion 1977. Basileae: Helbing & Lichtenhahn 1979, ISBN 3-7190-0724-3 (= Beiträge zur nordischen Philologie; 8)
  • Heinz Gerstinger: Österreich, holdes Märchen und böser Traum. Strindbergs Ehe mit Frida Uhl. Vindobonae: Herold 1987, ISBN 3-7008-0296-X
  • Wilfried Hammacher: Wiedergeboren. Lebenswege von August Strindberg und Carl Ludwig Schleich. Dornach: Verlag am Goetheanum 1994, ISBN 3-7235-0734-4
  • Gerda Hennig: Traumwelten im Spiegel der Dichtung. Jean Paul, Dostojewski, Nerval, Strindberg. Francofurti ad Moenum: R. G. Fischer 1995, ISBN 3-89501-276-9.
  • Ewald Koepke: August Strindberg. Durch den Abgrund zur Individuation. Hamburgi: Hamburger Kulturverlag 1983, ISBN 3-922684-43-2
  • Olof Lagercrantz: Strindberg. Francofurti ad Moenum: Insel-Verlag 1980, ISBN 3-458-04923-1
  • Anatoly Livry: August Strindberg : de Rhadamanthe à Busiris et l'Etna de Zarathoustra. Nietzscheforschung, Akademie Verlag, Berlin 2011, p. 123–135
  • Hanno Lunin: Strindbergs Dramen. Emsdetten 1962.
  • Ludwig Marcuse: Strindberg. Das Leben einer tragischen Seele. Turici: Diogenes 1989, ISBN 3-257-21780-3 (= Diogenes-Taschenbuch; 21780)
  • Eivor Martinus: Strindberg and Love. Amber Lane Press, 2001, ISBN 1-872868-33-9
  • Anton Neumayr: Dichter und ihre Leiden. Jean-Jacques Rousseau, Friedrich Schiller, August Strindberg, Georg Trakl. Vindobonae: Deuticke 2000, ISBN 3-216-30551-1
  • Wolfgang Pasche: Skandinavische Dramatik in Deutschland. Björnstjerne Björnson, Henrik Ibsen, August Strindberg auf der deutschen Bühne 1867–1932. Helbing & Lichtenhahn, Basileae 1979, ISBN 3-7190-0750-2 (= Beiträge zur nordischen Philologie; 9)
  • Fritz Paul: August Strindberg. Stuttgardiae: Metzler 1979, ISBN 3-476-10178-9 (= Sammlung Metzler; 178)
  • Eckhart Pilick: Strindbergs Kammerspiele. Coloniae Agrippinae 1969
  • Karl Strecker: Nietzsche und Strindberg. Georg Müller, Monaci 1921
  • Sebastian Stricker: Wer sich nicht wehrt, endet am Herd. Die Figur der „Kristin“ in August Strindbergs Fröken Julie. Meysenburg, Assindiae 2001, ISBN 3-930508-10-9
  • Kirsten Wechsel (Hrsg.): Strindberg and His Media. Proceedings of the 15th International Strindberg Conference. Kirchhof & Franke, Lipsiae 2003 ISBN 3-933816-21-1

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustum Strindberg spectant.