Ericus IX (rex Sueciae)
Ericus Sanctus sive Ericus IX (Suecice Erik den helige vel Erik Jedvarsson; natus circa 1120, mortuus 18 Maii 1160 aut 2 Februarii 1162) fuit rex Suecorum circiter ab anno 1156 circiter ad 1160.
Regnum
recensereCerto haud scimus, quando Ericus rex factus sit, et nescimus, regnumne totum aut solum partes eius rexerit. Videntur enim simul etiam alios fuisse reges. Decessor Erici Sverker maior fuit (rex a quarto decennio XII saeculi circiter ad 1156), qui caesus est tempore Christi Natalis anno 1156. Successor Erici aut Magnus Henrici filius fuit (rex circa 1160-61) aut Carolus Sverkeri filius (rex circa 1158-67), qui a Canuto, Erici filio, anno 1167 caesus est. Ericus Sanctus mediis fere annis millesimis centesimis quinquagesimis rex factus esse et annos quattuor regnavisse videtur.
Familia
recensereUxori Erici nomen erat Christina (1120-70), quae soror erat Valdemari, regis Danorum (1146-82), et orta erat ex Ingone maiore (rege Suecorum ab octavo decennio XI saeculi ad circa 1105). Aetas prima eius difficilis fuit, quoniam pater eius, avus, patruique undecim a patruo duodecimo caesi sunt. Liberi quattuor Christinae Ericoque erant: Canutus Erici f. (rex 1167-circa 1196), Philippus (progenitor Canuti Longi, qui 1229-34 regnavit), Margarita, cui maritus fuit Sverre, rex Norvegorum (1177-1202), et Catharina, quae socrus fuit Aeschilli legiferi Vestrogothiae (circa 1175 - circa 1227), qui Legem Vetustiorem Vestrogothiae, librum primum Suecicum, composuit.
Legenda
recensereSi legendae credimus, Ericus Sanctus cum Henrico episcopo expeditionem sacram in fines Finnorum suscepit. Quae expeditio aut anno 1155,[1] aut anno 1157,[1] facta est. Gladio stricto Finnos in fidem catholicam baptizaverunt. Si qui restiterunt, caesi sunt. Paganis victis Ericum flevisse fama est, quod pagani occisi, cum baptizati non essent, in caelum ascendere non possent. Henricus episcopus apud Finnos mansit. Postea, cum caesus esset, patronus Finnorum factus est. Ericus autem in Sueciam revenit. Cum is quoque caesus esset, patronus Sueciae factus est. Duodevicesimo die Maii anno 1160 Ericus, si legendae credimus, particeps officii divini in ecclesia quae eodem in loco erat, ubi cathedralis Upsaliensis nunc situm est, a Magno Henrici filio, usurpatore Dano inter cathedralem et amnem, cui nomen est Fyriså, occisus est. Fama est fontem mirabiliter ortum esse eodem in loco. De hoc fonte aqua pura etiamnunc hauritur.
Medio aevo solita est memoria Erici 18 Maii, id est die quo mortuus est, celebrari, item die 24 Ianuarii, quoniam ossa eius de ecclesia cathedrali Upsaliae Veteris ad cathedralem, quae nunc est, ecclesiam die 24 Ianuarii anno 1273 translata sunt.
Haud scimus, quantum veri huic legendae sit. Saxo Grammaticus et Snorro Sturlaeus nihil de Erico Sancto dicunt. Itaque propositum est Ericum die 2 Februarii anno 1162 occisum esse. Quod si ita est, Magnus Henrici f. interfector esse non potest, quoniam ipse iam anno 1161 interfectus est. Fieri autem potest, ut interfector sit Carolus Sverkeri filius. Fortasse facta est caedes non post officium divinum, sed “in potacione et ebrietate”. Utcumque res sit, Ericus a rege sequenti caesus est.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Ett forn-svenskt legendarium. Efter gamla handskrifter utg. af George Stephens. Samlingar utgifna af Svenska Fornskrift-Sällskapet 7. Stockholm 1847. P. 883-888.
- Kulturhistoriskt lexikon för nordisk medeltid. Band IV. Helsingfors 1959. P. 13-16.
- Lindquist, Herman: Historien om alla Sveriges drottningar. Stockholm 2006. P. 49-54.
- Nordisk familjebok. Sjunde bandet. Stockholm 1907. P. 780-781.