Saxo Grammaticus
Saxo Grammaticus, cognomine etiam Longus, natus anno circiter 1150, mortuus circa annum 1220, fuit historicus, theologus et scriptor Danus, cuius de vita fere nihil scitur. Opus unicum eius Gesta Danorum titulatur, historia libris sedecim scripta.
Vita
recensereSaxo, scriba Absalom episcopi Roschildiensis et archiepiscopi Lundae, mercedario instigante historiam latinitate optima scriptam exaravit cui titulus »Historiae Danicae«. Tempus a praehistoria usque annum 1184 comprehenditur. In initio novem libri descriptionem vivam et imaginosam praehistoriae Danicae fabulis fultam continet, cui valor historicus prorsus deest. Libri septem consecui autem veram historiam ad amussim tradunt, praesertim regis Waldemarii I et Absalom episcopi necnon belli anni 1147 contra Slavos. Fontibus aliis deficientibus Saxo tempora illa solus nobis explicat. Primam editionem confecit anno 1514 Lutetiae Christianus Pedersen.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Saxonem Grammaticum spectant. |
- Versio prisca, tota apud Bibliotheca Regia Danica (Latine).
- Vita eius apud Project Runeberg (Anglice, Danice)
- Historia eius (Latine, Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |