Castellum Holmiense vel Castellum regium (Suecice Stockholms slott vel Kungliga slottet) est castellum Holmiae in Suecia situm et domus familiae regiae Suecicae. Castellum situm bonum iuxta canalem et alia aedificia nota habet. Aedificatio Castelli Holmiensis anno 1697 coepta et anno 1760 perfecta est. Architectus castelli est Nicodemus Tessin minor, quo defuncto anno 1728 castellum duce Carolo Hårleman perfectum est. Hårleman etiam principalem supellectilem interiorem paravit, stilo baroci et partim rococo. Castellum 230 metra longum et 125 m. latum est.

Castellum Holmiense maturo mane anno 2012

De historiaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Tres Coronae (castellum)

Munitiones in loco Castelli Holmiensis aedificandas olim Birger Jarl saeculo quarto decimo curavit, quae Melero lacu defenderentur. Ad castellum exaedificatae sunt Tres Coronae, castellum ex tribus in vertice turris coronis nominatum.

De custodibus regiisRecensere

 
Custodes regii
  Si plus cognoscere vis, vide Custodes Regii (Suecia)

Custodes regii sunt custodes honorarii regis et Castelli Holmiensis. Custodes regii etiam partem rei militaris Holmiae faciunt ac caerimoniis et externorum ducum civitatum et classium visitationibus intersunt. Custodes regii a Gustavo I rege anno 1523 conditi sunt, qui ordinem totius urbis tenerent. Pompa custodum regiorum, quae quotidie in horto castelli extremo usu venit, circa 800 000 spectatorum quotannis allicit.

Mythi de animis castelliRecensere

 
Pictura saeculi duodevicesimi Perchtae Rosenberg, quae domina alba dicitur

Nonnullae fabulae de larvis Castelli Holmiensis sunt, quarum una est Senex canus (Grå gubben) vel Vir canus (Grå mannen), qui in reliquis cellarii pristini castelli Trium Coronarum habitare dicitur. Animus quidam tutelaris esse censetur, quod castellum custodit et futura vaticinari potest. Praeter alios mythos ipse Birger Jarl est. Nicodemo Tessin minori apparuit praedixitque, ut aedificationem castelli non perficieret.

Notissima larva castelli est Domina alba (Vita frun). Similes dominae albae in nonnulis castellis Europaeis notae sunt. Secundum mythum domina alba nuntiatrix mortis est, et quando aliquis familiae regiae obiturus est, apparet. Dicitur alta esse et veste muliebri serica alba induta, et cum appropinquavit, solus crepitus vestis audiri. Nonnullae de ea et origine eius narrationes sunt. Secundum unam earum ducissa Agnes Merán est, femina nobilis Germanicae gentis Hohenzollern, quae saeculo tertio decimo vixit. Cum comite Otto de Orlamünde nupta erat et anno 1293 vidua facta est. Duos filios suos necavit, ut Alberto (Albrecht) "Iusto", comiti Norimbergensi, nubere posset, sed mox ille eam reliquit. In carcere mortua est, quo facto in figura dominae albae se ostendit in castellis Hohenzollern in magnis eventis familiaribus. Alii autem tradunt dominam albam esse filiam Ulrici II Rosenberg, Perchtam de Rosenberg, mulierem nobilem Germanicam saeculi quinti decimi, quae invite Ioanni de Lichtenstein nupserat. Fama est eam etiam in castello Crumloviae in Cechia apparere.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Kungl. slottet, Stockholm. Holmiae: Kungliga Husgerådskammaren. 1998. Libris 7752124. ISBN 91-85726-69-9.
  • Dahlgren, Erik Wilhelm, ed. (1897). "Det nya slottet". Stockholm: Sveriges hufvudstad : skildrad med anledning af Allmänna konst- och industriutställningen 1897 enligt beslut af Stockholms stadsfullmäktige. Holmiae: J. Beckman. Libris 20803.
  • Olsson, Martin; John Böttiger; Tord O:son Nordberg, red (1940-1941). Stockholms slotts historia. Holmiae: Norstedt. Libris 41784.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Holmiense spectant.

PinacothecaRecensere