Aedes parlamentariae Holmienses
(Redirectum de Aedes Parlamentares Holmienses)
Aedes parlamentariae Holmienses (Suecice Riksdagshuset i Stockholm vel Riksdagshuset) sunt aedificia et sedes parlamenti Sueciae in Holmia sita, urbe capitali nationis, ad dextram Castelli Holmiensis iacentes. Aedificium ab anno 1897 ad 1905 constructum est stylo neoclassico et Neobarocico. Architectus fuit Aron Johansson. Aedes ab anno 1980 ad 1983 auctae sunt, architectis AOS Arkitekter.
Bibliographia
recensere- "Riksdagshuset i Stockholm" in Nordisk familjebok (1916)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aedes parlamentarias Holmienses spectant. |
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |