Circuitus Franciae
Circuitus Franciae (Francogallice: Tour de France) est certamen birotariorum per totam Franciam et saepe alias civitates quotannis aestate adulta habitus.















2006Recensere
Hoc anno, Floyd Landis, Americanus, visus est victor; annuntiavit autem die 5 Augusti 2006 Consociatio Birotaria Internationalis eum medicamento illicito usum esse, et victorem ergo esse Oscarem Pereiro, Hispanum, qui in competitorum ordine eum secutus erat.
2007Recensere
Lutetiae die 29 Iulii, finito vigensima statione, cursu ab oppido Marcoussis ad Campos Elysios, Albertus Contador Velasco vicit totum circuitum in classificatione generali, et abstulit ius tuniculam flavam super podium victorum gerendi. Eum est secundus in ordine secutus Cadel Evans, Australianus; tertius, Levi Leipheimer, Americanus.
2008Recensere
Die 27 Iulii Circuitu Franciae anni 2008 confecto, Carolus Sastre in classificatione generali tenuit prima. Secutus ordine secundus est Cadel Evans; tertius, Bernardus Kohl; quartus, Dionysius Menchov; quintus, Christianus Vandevelde. Anscharius Freire tuniculam viridem et palmam properatorum abstulit; tuniculam maculatam et palmam quorum ascendunt, Bernardus Kohl; tuniculam candidam et palmam principis iuventutis, Andy Schleck; palmam ferocitatis, Silvanus Chavanel. Iam tandem Gert Steegmans vicensimam primam stationem ultimamque, cursum ab oppido Stampis ad Campos Elysios Lutetiae vicit.
2009Recensere
Iter circuitus Franciae anno 2009 a Portu Herculis Monoeci Lutetiam tendit.
2010Recensere
Iter circuitus Franciae anno 2010 a Roterodamo Nederlandiae Lutetiam tendit.
Nexus externusRecensere
Certamina singulaRecensere
- Circuitus Franciae 2013
- Circuitus Franciae 2014
- Circuitus Franciae 2015
- Circuitus Franciae 2016
- Circuitus Franciae 2017
- Circuitus Franciae 2018
- Circuitus Franciae 2019
- Circuitus Franciae 2020
- Circuitus Franciae 2021
Qui plus quam unam victoriam exitu Circuitus Franciae adepti suntRecensere
Ordo | Birotarius et civitas | Victoriae | Anni |
---|---|---|---|
1 | Francia Iacobus Anquetil | 5 | 1957, 1961, 1962, 1963, 1964 |
Belgica Eduardus Merckx | 5 | 1969, 1970, 1971, 1972, 1974 | |
Francia Bernardus Hinault | 5 | 1978, 1979, 1981, 1982, 1985 | |
Hispania Michael Indurain | 5 | 1991, 1992, 1993, 1994, 1995 | |
5 | Britanniarum Regnum Christophorus Froome | 4 | 2013, 2015, 2016, 2017 |
6 | Belgica Philippus Thys | 3 | 1913, 1914, 1920 |
Francia Louisonus Bobet | 3 | 1953, 1954, 1955 | |
Civitates Foederatae Americae Gregorius LeMond | 3 | 1986, 1989, 1990 | |
9 | Francia Lucianus Petit-Breton | 2 | 1907, 1908 |
Belgica Firmin Lambot | 2 | 1919, 1922 | |
Italia Octavius Bottecchia | 2 | 1924, 1925 | |
Luxemburgum Nicolas Frantz | 2 | 1927, 1928 | |
Francia Andreas Leducq | 2 | 1930, 1932 | |
Francia Antoninus Magne | 2 | 1931, 1934 | |
Belgica Sylvère Maes | 2 | 1936, 1939 | |
Italia Faustus Coppi | 2 | 1949, 1952 | |
Francia Bernardus Thévenet | 2 | 1975, 1977 | |
Francia Laurentius Fignon | 2 | 1983, 1984 | |
Hispania Albertus Contador | 2 | 2007, 2009 |