Circuitus Franciae 2018 fuit centesima quinta editio Circuitus Franciae, unius e tribus birotationis Circuitibus Grandibus. Incipiet certamen Nerii Monasterii in Vendea praefectura Franciae die 7 Iulii, finivitque ad stationem Camporum Elysii Lutetiae die 29 Iulii. Rectores 178 ex viginti duabus manibus cursu birotario certabunt. Circuitus, 3329 chiliometra longus, fuit saeculi brevissimus, et circuitus e Vendea quinquies profectus est. Certamen una hebdomade dilatum est quia id et Certamen mundanum pedilusorium (2018) inter se repugnabant.[1]

Iter Circuitus Franciae 2018.

Omnes duodeviginti manus mundiales UCI, quia Circuitus Franciae unum e certaminibus UCI World Tour est, cursu necessarie certare poterunt. Praeterea, quattuor manus UCI Professional Continental manus wildcard die 6 Ianuarii 2018 nuntiatae sunt, peloton manuum viginti duarum complentes.[2] Quae manus sunt Cofidis, Direct Énergie, et Fortuneo–Samsic e Francia et Wanty–Groupe Gobert e Belgio, quorum omnes in certamine antea adfuerunt.[3]

Manus UCI World
  • AG2R La Mondiale
  • Astana
  • Bahrain–Merida
  • BMC Racing Team
  • Bora–Hansgrohe
  • EF Education First–Drapac p/b Cannondale
  • Team Dimension Data
  • Team Katusha–Alpecin
  • LottoNL–Jumbo
  • Lotto–Soudal
  • Movistar Team
  • Mitchelton–Scott
  • Quick-Step Floors
  • Team Sky
  • Team Sunweb
  • Trek–Segafredo
  • UAE Team Emirates
  • Groupama–FDJ
Manus UCI Professional Continental
  • Cofidis
  • Direct Énergie
  • Fortuneo–Samsic
  • Wanty–Groupe Gobert*

Stationes

recensere
 
Acclivitas ad Alpe d'Huez, hic anno 2011 picta, primum post 2015 videbitur, quia finis stationis duodecimae erit.
 
Paene 2.7 km saxorum ab Auchy-lez-Orchies ad Bersée erit longissima certaminis via pavé.

Itinerarium certaminis die 17 Octobris 2017 nuntiatum est.[4]

Proprietates stationum
Statio Dies Cursus Spatium Genus
1 7 Iulii Nerio MonasterioFontenay-le-Comte 189 km   Statio plana
2 8 Iulii Mouilleron-Saint-GermainRupes ad Yonem 183 km   Statio plana
3 9 Iulii CauletoCauletum 35 km   Certamen temporis manuum
4 10 Iulii SublacoSarzeau 192 km   Statio plana
5 11 Iulii OrienteCoriosopitum 203 km   Statio mediocriter montana
6 12 Iulii BrestiaMûr-de-Bretagne 181 km   Statio mediocriter montana
7 13 Iulii FiliceriisCarnotes 231 km   Statio plana
8 14 Iulii DrocisAmbianum 181 km   Statio plana
9 15 Iulii NemetacoRosbacum 154 km   Statio plana
16 Iulii Annecii Dies otii
10 17 Iulii AnnecioBornantium Anniciense 159 km   Statio montana alta
11 18 Iulii OblimoLa Rosière 108 km   Statio montana alta
12 19 Iulii Burgo Sancti MauritiiAlpe d'Huez 175 km   Statio montana alta
13 20 Iulii Le Bourg-d'OisansValentiam 169 km   Statio plana
14 21 Iulii Sancto Paulo TricastinorumMimatem 187 km   Statio mediocriter montana
15 22 Iulii MillauCarcasonem 181 km   Statio mediocriter montana
23 Iulii Carcasone Dies otii
16 24 Iulii CarcasoneBalneum Lixonense 218 km   Statio montana alta
17 25 Iulii Balneo LixonensiSaint-Lary-Soulan (Col de Portet) 65 km   Statio montana alta
18 26 Iulii Trie-sur-BaïsePalum 172 km   Statio plana
19 27 Iulii LordaLaruns 200 km   Statio montana alta
20 28 Iulii Saint-Pée-sur-NivelleEspelette 31 km   Certamen temporis singularium
21 29 Iulii HouillesLutetiam (Campi Elysii) 115 km   Statio plana
  1. "2018 Tour de France to be rescheduled to reduce clash with FIFA World Cup". Cycling Weekly. 22 Iunii 2017 .
  2. Roadbook: Tour de France (Amaury Sport Organisation, 2017), 5.
  3. Direct Energie, Cofidis, Fortuneo and Wanty receive 2018 Tour de France wild cards. . Cyclingnews.com. 6 January 2018 .
  4. Route of Tour de France. . www.letour.fr .

Nexus externi

recensere