Wikidata-logo.svg Vesontio
Res apud Vicidata repertae:
Vesontio: insigne
Civitas: Francia
Locus: 47°14′32″N 6°1′17″E
Numerus incolarum: 115 934
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Besançon

Gestio

Praefectus: Anne Vignot
Procuratio superior: Dubis, arrondissement of Besançon, Grand Besançon Métropole

Geographia

Superficies: 65.05 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Montfaucon, Morre, Pirey, Pouilley-les-Vignes, Serre-les-Sapins, Tallenay, Thise, Vieilley, Avanne-Aveney, Beure, Fontain

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kirklees, Friburgum Brisgoviae, Papia, Hadera, Novicastrum, Douroula, Kuopio, Man, Tueria, Bystricia, Bielsko-Biała, Charlottesville, Huddersfield, Emporium, Douroula Department, Cehegín

Tabula aut despectus

Vesontio: situs

Vesontio[1] sive Vesuntio[2][3][4] Francogallice Besançon est urbs Francica, praefecturae Dubis caput in regione Burgundia et Libero Comitatu. Incolas circiter 116 000 habet. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Sequanorum.

HistoricaRecensere

Aetate GalloromanaRecensere

 
Porta nigra in hodierna urbe.
  • 58 a.C.n. ː primo libro de Bello Gallico memoratur Vesontio a Caesare qui sinum Dubis fluminis urbem ambientem et ab arce clausum describit[5]. Praecipuum Sequanorum oppidum tum erat qui Haeduos hostes paucos ante annos ut vincerent auxilium a rege Germano Ariovisto petiverant. At ille post victoriam citra Rhenum consederat atque optimos agros Sequanorum occupaverat. De quo facto apud proconsulem Galliarum belli gloriosi speciosam causam quaerentem querebantur. Caesar Vesontione orationem magni momenti historici habuit qua trepidantis exercitus animos confirmavit antequam adversus Germanos iter faceret.
  • Cum Augustus totam Galliam ordinavit et Sequanos provinciae Belgicae adsignavit, eius caput Vesontio in valle situm locum non mutavit.
  • Anno 68 Vesuntini legato pro praetore Germaniae Superioris Verginio Rufo portas clauserunt tum cum meridiem versus descenderet seditiosum Iulium Vindicem oppressurus. Vindex obsessae urbi auxilio accurrit atque mox pactionem cum Verginio fecit. At cum eius milites Vesontionem intrare vellent, Verginiani pactionis, ut videtur, ignari, Vindicianos adorti ceciderunt. Tum Iulius Vindex prope urbem e maerore sibi mortem conscivisse dicitur. Haec eventa parum nota sunt quia narrationes Taciti et Dionis Cassii non iam exstant ; summario monachi Byzantini undecimi saeculi contenti esse debemus[6]. Certe thesaurus nummorum aureorum imperatorum Tiberii, Claudii Neronisque anno 1718 ad Vesontionem inventus ad haec eventa et metum belli referendus videtur[7]
  • Anno 69 Batavo Iulio Civili secessionem faciente Sequani fidem erga Romanos servaverunt atque Civilis socios, Treviros et Lingones, proelio vicerunt. Sub Flaviis et Antoninis imperatoribus maxime floruit Vesontio ut e ceteris archaeologicis vestigiis patet atque nummis ibi inventis.
  • Domitiano imperante Sequani in provinciam nuper creatam Germaniam Superiorem translati sunt.
  • Imperator Marcus Aurelius res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressisse dicitur[8]. Itaque ad illius imperatoris honorem eruditi plerique arcum triumphalem multis signis ornatum quae "porta nigra" a medio aevo appellatur referre solent. Imo arcis clivo situs stat in via quae viatores ab Italia venientes per arcem Vesontionem introducebat et quae Vesontionis Romanae cardinem maximum efficiebat antequam lapideo ponte Dubim transcurrens Septentrionem versus ad Moguntiacum pergeret.
  • Primi episcopi tertio saeculo iam creati fuisse creduntur. Catalogus undecimi saeculi enumerat Linum, Maximinum, Paulinum, Eusebium, Hylarium, Pancharium, quem anno 346 episcopum fuisse constat, etc.[9]
  • Tertio saeculo sancti Ferreolus et Ferrucio, discipuli Sancti Irenaei qui evangelium in illa regione praedicabant, martyrium Vesontione passi esse dicuntur. Super eorum reliquiis postea inventis episcopus Anianus basilicam aedificavit ubi iam quinto saeculo illos protomartyres Vesuntinos venerabantur[10].
  • Secunda parte saeculi incursiones Germanorum regionem frequenter vastaverunt.
  • Diocletiano imperante Sequani in novam provinciam Sequaniam vel Maximam Sequanorum translati sunt.
  • Quarto saeculo Vesontini apud Iulianum imperatorem[11], Ammianum Marcellinum[12] et in Notitia dignitatum nominantur ː si Iuliano credimus urbs magnam partem pristini splendoris iam tum amiserat atque circa arcem sese receperat atque muniverat. Illi auctores iam Bisuntios cum littera B scribebant.

Medio AevoRecensere

Merovingorum et Carolingorum aetateRecensere

 
Basilica sancti Ferrucionis ad Vesontionem (adspectus hodiernus).
  • Quinto saeculo Vesontio ab Alamannis occupata est ; quibus post nonnullos annos a Burgundionibus expulsis urbs in novorum dominorum regnum transiit. Postremo victis anno 534 Burgundionibus urbs Theodeberto Austrasiae regi adsignata est.
  • Anno 610 Columbanus Luxoviensis, a rege Theodeberto et Brunhilda adprehensus Vesontione paulum moratus est. Diutius tamen floruerunt eius praecepta ː nam eius discipulus Donatus, filius maximus natu Waldeleni, ultraiurensis pagi ducis, paulo post episcopatum adeptus abbatiam Sancto Paulo dicatam ad viros et Iusanum Monasterium Beatae Mariae dicatum ad feminas condidit secundum regulam Columbani. Tum Vesontione dux et episcopus summam potestatem habebant.
  • Parvi nummi aurei septimi saeculi inveniuntur VESONCIONE, VESVNCIONE, VISVNCIONI, BESONCIONE inscripti qui monetariorum quoque nomina tradunt ː Gennardus, Sobo, Tunegiselus. Nam homines privati eos frabricabant.
  • Prima parte noni saeculi archiepiscopus Bernuinus novam ecclesiam cathedralem S. Iohanni Evangelistae dicatam eo ipso loco quo fuerat ecclesia Galloromana aedificandam curavit.
  • Anno 843 cum Ludovici Pii filii imperium inter se foedere Virodunensi diviserunt Vesontio Lothario obvenit cuius regnum Lotharingia appellata est.
  • Anno 870 Lothario II mortuo Vesontio ad Francorum regem Carolum Calvum rediit, anno 879 in Bosonis regnum inclusa est, anno 880 usque ad 888 Carolo III obvenit.
  • Carolingorum aetate officina monetaria regia Vesontione nummos cudebat.
  • Inter 888 et 1032 regnum Burgundiae fuit, cuius reges auctoritate carentes veram potentiam comitibus relinquebant (tum enim Comitatus Burgundiae creatus est).
  • 1032-1034 ː Ultimo rege Burdundiae Rodolpho mortuo cruentum bellum de hereditate inter imperatorem Conradum et comitem Eudes saeviit. In fine Vesontio et liber comitatus Sacro Imperio Romano Germanorum adnexa est.

Vesontio principatus ecclesiasticusRecensere

 
Campanarium cathedralis Sancti Iohannis.
  • 1031-1066 Archiepiscopatus Hugonis Salinensis, fortasse omnium archiepiscoporum Vesuntinorum illustrissimi. Praecipuus minister imperatoris Henrici III fuit a quo impetravit ne archiepiscopi Vesuntini et eorum civitas cuiquam nisi papae et imperatori subicerentur. Ita iura civitatis a comitatu Burgundiae in posterum separata sunt. Archiepiscopus "imperii princeps" fuit qui ad novos imperatores eligendos in dietam imperii convocabatur. In civitate sua iura regalia usurpabat, exempli gratia ius cudendae monetae aut iurisdictio. Floruit illa aetate ab imperatoribus fota civitas Vesontio[13] et episcopus multas ecclesias vetustate dilabentes restituit.
  • 24 decembris 1076 ː Imperator excomunnicatus Henricus IV ad Canossam iter faciens Natalem Vesontione celebravit, apud comitem Burgundiae. Plures episcopi Vesuntino suffragantes (Basiliensis, Lausannensis, Sedunensis) imperatoris fautores adversus papam Gregorium VII exstiterant. Archiepiscopus tergiversatur et tacet.
  • 1101 ː Hugo III archiepiscopus ab anno 1085 prima expeditione sacra in itinere periit.
  • 1122 ː Wormatiense concordatum inter papam Calixtum II et imperatorem Henricum V. Archiepiscopo Vesuntino Anseri officiis suis erga imperatorem dominum suum fungi rursus licuit (intermissa erant a tempore Gregorii VII). Eodem anno pactum cum comite Burgundiae facit, veteres lites componens.
  • 1155 - 1560 Imperator Fredericus Barbarossa (Ahenobarbus) per uxorem Beatricem heres comitatus Burgundiae fit et anno 1557 Vesontione diaetam imperii habuit. Ita Burgundia ad rem familiarem gentis Stauficae pertinebat. Mox antipapam ab episcopis Germanis concilio Paviae habito designatum sanxit et fidelem ministrum Herbertum ad archiepiscopatum Vesuntinum promovit.
  • 1177-1179 ː Seditiones Vesuntinorum qui bona absentis archiepiscopi Evrardi diripuere (colloquio Venetiis habito quo litem schismatis componebant aderat). Initium fuit longarum dissensionum inter incolas nova iura flagitantes et archiepiscopum privilegia sua tuentem.
  • Tertio decimo saeculo incolae laici, qui plerumque ad veterem pontem Romanum habitant dum canonicorum ceterorumque ecclesiasticorum domus in antiqua civitate episcopali sub arce stipantur, libertatem rerum suarum administrandarum flagitant et commune creare conantur. Adversus episcopum saepe cum comite Burgundiae societatem ineunt. Res tam turbatae erant, eo magis quo comes Otho IV adfinitatibus cum Francicis nobilibus coniunctior erat, ut aestate 1289 imperator Rudolphus I exercitum in comitatum duxerit, a domo de Chalon adiutus quae in illa regione comitum Burgundiae rivalis erat. Othone se vassallum imperatoris esse confesso Rodolphus Vesontionem obsidendam Ioanni de Chalon-Arlay relinquit.

Vesontio civitas imperialis liberaRecensere

  • 1290 ː urbs sese dedere cogitur. Nihilominus ad pacem firmandam Rudolphus eis chartam libertates et iura communalia sancientem concedit. Abhinc civitas ab octo magistratibus omnium civium suffragiis electis regenda erat. Tunc Vesontio civitas imperialis libera est qui nisi imperatorem alium dominum non habet. Ab archiepiscoporum potestate liberata est.
  • Quarto decimo saeculo commune Vesuntinorum libertatem nuper sanctam adversus potentiores vicinos tueri studet. Prima parte saeculi domus nobilis de Chalon velut tutelam civitatis exercet. Ab anno 1384 illa tutela ad novum ducem Burgundiae qui comitatum quoque ab imperatore accepit, Philippum Audacem, transit. Medio saeculo duae ingentes calamitates incolas oppressere ː pestis nigra quae ab anno 1349 magnum numerum eorum (qui tertia parte aestimari solet e circiter decem milibus hominibus) abstulit et anno 1350 magnum incendium vicum ecclesiasticum una cum duabus ecclesiis et uno monasterio vastavit.
  • Quinto decimo saeculo iactatur commune inter imperatorem dominum suum et ducem Burgundiae qui ex foedere "custodia" communis fungitur et archiepiscopum qui nonnumquam iratus spiritualia interdicta in commune fulminatur. Tum populus consilium viginti quattuor hominum (Francice notables dictos) eligebat qui et ipsi quattuordecim gubernatores designabant qui communi praeerant. Quae instituta usque ad septimum decimum saeculum paene immutata manserunt. Simul florebant artes et litterae circa duces Burgundiae quibus et Vesontio ornabatur.
  • 1450-1451 Ducente Boisot quodam, cive turbulento, et occulte incitantibus nonnullis ecclesiasticis viris seditio plebis Vesuntinae gubernatores expellit atque alios gubernatores designat. Dux Philippus Bonus praesidium mittit quod gubernatores destitutos restitueret. Quattuor duces seditionis supplicio adficiuntur, multi alii exsilio perpetuo damnati. Iura ducis ad patrocinium civitatis spectantia ex illis eventis augentur[14].
  • 1452 ː Magnum incendium civitatem vastavit. Iam inde aedificia ex lapide frequentius aedificantur.
  • Ab anno 1474 regio manibus armatis infesta est ob bellum inter ducem Carolum Temerarium et Helvetios necnon Ludovicum XI regem Francorum. Vesuntini moenibus firmandis et copiis colligendis operam dare coguntur.
  • 1477 mense ianuario dux Carolus Temerarius ante Nanceium occiditur. Statim exercitus Francicus comitatum occupat quem rex Ludovicus XI sibi vindicat. At eodem tempore filius imperatoris Friderici III Maximilianus Mariam Burgundiae, filiam Temerarii, uxorem ducit atque per hoc matrimonium heredem comitatus se profitetur. Vesontio partes Maximiliani et Frederici III primo sequitur. At aestate 1479, cum resistere non iam possent, Francicos intra urbem recipiunt.
  • 1480-1492 Nolentes volentes Vesuntini regno Franciae adnexi sunt. Rex Ludovicus XI privilegiis multis concedendis eos permulcet. Anno 1482 ex pacto Atrebati facto comitatus filiae Maximiliani Margaritae Austriacae doti datur quae tum Delphino Carolo VIII sponsata est, et Ludovico XI interim conceditur.
  • 1492 21 decembris Maximilianus exercitum ducens et comitatum Burgundiae sibi vindicans introitum in urbem Vesontionem facit. Pace Senlissi 24 Maii 1493 facta rex Francorum Carolus VIII qui Annam Britannicam non Margaritam uxorem duxerat comitatui libero renuntiat. Ita Vesontio quoque ad Sacrum Romanum Imperium reddita est.

Temporibus modernisRecensere

 
Aula Palatii Granvelle (XVI saec.), hodie Museum Temporis.
 
Arx Vaubaniana.
  • Prima parte sexti decimi saeculi imperator simul comes Burgundiae et urbis Vesontionis custos fuit. Vesontione vicarius Caroli Quinti erat Nicolaus Perrenot de Granvelle, eius cancellarius et sigillorum Sacri Imperii custos, homo magna auctoritate qui civitatem in ecclesia catholica Romana retinuit. Turbatae enim erant res religiosae tum cum vicinae civitates in Helvetia (Genava, Basilea, Berna, Novicastrum) atque etiam in comitatu (Mons Belicardus) ad reformationem transibant atque emissarios Vesontionem mittebant, eo magis quo mercatores et artifices flagitia multa et mores depravatos ecclesiasticorum hominum ad arcem viventium vituperabant. Iudicia de haeresi fuere et plures morte atroci aut exsilio damnati sunt. Ille Perrenot de Granvelle fuit qui Palatium Granvelle aedificandum curavit, quod hodieque praecipuum monumentum Renascentiae Vesuntinae habetur [15].
  • 1555/56 Carolus V filio Philippo II Hispanorum regi Flandriam et comitatum Burgundiae cum Vesontionis custodia tradit.
  • 1575 Reformati homines armati ex improviso urbem invadunt. Pauciores fuerunt quam ut Vesontionem capere possent. Cum a militibus repellerentur mortui ex utraque parte fuerunt. Illam audaciam magistratus iubente Philippo II crudeliter represserunt. Qui aliquam suspicionem haeresis moverant in exsilum proficiscuntur. In posterum Vesontio catholica fuit.
  • Septimo decimo saeculo numerus incolarum vix crevit ː 13 000/14 000 erant. Non enim floruit belli causa oeconomia ut floruerat sexto decimo saeculo.
  • 1635 - 1644 ː Bellum decem annorum (sic nuncupatur pars triginta annorum belli e tempore quo Franci bellum regi Hispanorum indixerunt) Liberum Comitatum vastat. Vesuntini quamquam nec oppugnati nec obsessi sunt tamen famem et pestem tolerabant.
  • 1659 (7 novembris) ː Pax Pyrenaeorum dicta inter Franciam et Hispaniam. Possessio Liberi Comitatus Hispanis confirmatur.
  • 1664 ː Ex permutatione cum Frankenthal inter Imperatorem et regem Hispaniae facta Vesontio Hispaniae adsignata est ː non iam civitas imperialis libera erat quae continuo ex imperatore pendebat (hucusque enim nec legatos ad concilium provinciae mittebat nec iurisdictioni Dolani parlamenti subiecta erat) sed pars provinciae Hispanicae Liberi Comitatus.
  • 1668 ː Magnus Condé mense februario Vesuntionem ex improviso et dolo cepit quam mense iunio Franci Hispaniae reddiderunt. Per quattuor menses incolae superbiam militum Francorum aegre passi reditum Hispanorum magna laetitia celebraverunt.
  • 1674 ː Per 27 dies Vesuntio a Francis obsessa die 15 Maii sese dedit. Tunc regno Franciae una cum cetero Libero Comitatu urbs adnexa est.
  • 1674 - 1688 ː E praeceptis militaris architecti Vauban nova arx munitur quae hodieque conspicua est (eheu tunc omnia vestigia arcis antiquae sine remedio deleta). Simul castra intra urbem aedificantur ː urbs praesidium militare ad regni fines fit.
  • 1676 ː Parlamentum Dolanum Vesontionem transfertur. At magistratus municipales non iam eliguntur sed cooptantur ː et dignitas et potestas eorum multum imminuta est. Non iam civitas enim est sed municipium simile ceteris municipiis Francicis, quibus maior (fr. maire) praeest.
  • 1677 ː Litteris patentibus Vesontio urbs capitalis provinciae Liberi Comitatus fit.
  • 1683 ː Rex Ludovicus XIV quattuor dies Vesontione moratus magnis celebrationibus honoratur.
  • 1691 ː Ex litteris patentibus Ludovici XIV universitas Dolana Vesontionem in provinciae caput transfertur. Studentes plerumque ex ipsa regione oriundi sunt. Tres facultates erant ː ius, medicina, theologia. Deerat facultas artium.
  • Decimum octavum saeculum ː ultimis annis Ludovici XIV regnantis et tempore Regentis Vesuntini inopia, fame, peste ac re pecuniaria a Ioanne Law male gesta vexabantur. Contra ab annis 1725/1730 oeconomia florere coepit et numerus incolarum celeriter crevit.
  • 1814 ː A mense ianuario ad mensem aprilem urbs a duce Austriaco de Lichtenstein obsidetur. Postquam Ludovicus XVIII rex proclamatus est Austrii intra urbem comiter recipiuntur.

MirabiliaRecensere

 
... flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit (Caesar, De bello Gallico)

Urbs celeberrima est horologiorum industriae gratia. Moenia eius, a Sebastiano Le Prestre de Vauban delineata, anno 2008 a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata sunt. Porta Nigra aedificium praeclarum antiquorum temporum nam, Marco Aurelio imperatore, aedificata est.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

 
Novum theatrum Vesuntionis

Vesuntio sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine archidioecesis Bisuntina est; praesens archiepiscopus Ioannes Lucas Bouilleret (decessor erat Andreas Lacrampe).

Incolae notabilesRecensere

Hic nati

Plura legere si cupisRecensere

  • "Besançon" in Dictionnaire des communes du département du Doubs. Tome 1, Vesontione, Cêtre, 1987 : 290-359
  • Ioannes Iacobus Chiffletius, Vesontio civitas imperialis libera, Sequanorum metropolis..., Lugduni : apud Claudium Cayne, 1618
  • Claudius Fohlen et alii, Histoire de Besançon. [1], Des origines à la fin du XVIe siècle, [2], De la conquête française à nos jours, Paris : Nouvelle Librairie de France, 1964-1965. Duo volumina

NotaeRecensere

  1. Caesar, De bello Gallico I.38-39.
  2. "Vesuntio" (vide p. 313 apud Google Books). Aliter "Civitas Vesontiensium".
  3. "Chrysopolis" quoque (hoc est "civitas aurea") in actis nominabatur praecipue inter nonum et duodecimum saeculum. Exempli gratia anno 821 ː Bernowino Crisopolitanae Ecclesiae archiepiscopo. Fortasse iam septimo saeculo in scriptis hodie deperditis. De hoc nomine vide Bernard de Vregille in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.211-214.
  4. "Bisuntio": Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1326
  5. "flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit"
  6. Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus LXIII.24.
  7. Lucien Lerat in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.43-44. Ex Dunod de Charnage, Histoire des Séquanois et de la province Séquanoise, 1735, p.183. Hic apud Gallica legere potes
  8. Iulius Capitolinus In Historia Augusta 22.
  9. Bernard de Vregille in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.147-154.
  10. Ibid. 161-167 et ab eodem "La plus ancienne version de la Passion des saints Ferréol et Ferjeux." in Autour de Lactance : hommages à Pierre Monat, 2003 ː 181-196
  11. Epistula 38 philosopho Maximo.
  12. XV.11
  13. Bernard de Vrégille, Hugues de Salins : archevêque de Besançon : 1031-1066, Vesontione, Cêtre, 1981.
  14. Maurice Rey et Laurent Fletier in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. Iː 508-512.
  15. Jean Brelot in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. Iː 559-670.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vesuntionem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°14′32″N 6°1′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "25056" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Urbes praefecturarum et territoriorum Franciae capitales
Urbes metropolitanae: Adiacium  · Aginnum  · Albia  · Alenconium  · Ambianum  · Andecavis  · Anicium Vellavorum  · Annecium  · Antissiodorum  · Argentoratum  · Augusta Auscorum  · Augustonemetum  · Aureliacum  · Aurelianum  · Avennio  · Avriacum  · Balbiniacum  · Barrum  · Belfortium  · Bellovacum  · Bituricum  · Blesae  · Briva  · Burdigala  · Burgus Bressiae  · Cadomum  · Cadurcum  · Calmontium  · Camberiacum  · Carcaso  · Carnotes  · Caroli Villa  · Castrum Radulphi  · Catalaunum  · Cenomanum  · Cergeium  · Colmaria  · Coriosopitum  · Christolium  · Dinia  · Divio  · Ebroicum  · Engolisma  · Fuxium · Gratianopolis  · Gueretum  · Insula  · Laudunum  · Ledo Salinarius  · Lemovices  · Lugdunum  · Lutetia  · Mantinum  · Martianum  · Massilia  · Matisco  · Melodunum  · Mettis  · Mimate  · Molinae  · Mons Albanus  · Monspessulanus  · Nanceium  · Nemausus  · Nemetacum  · Nemetodurum  · Nicaea  · Niortium  · Nivernum  · Palum  · Perpinianum  · Petrocorium  · Pictavium  · Portus Namnetum  · Privatum  · Redones  · Rothomagus  · Rupella  · Rupes ad Yonem  · Sanctus Briocus  · Sanctus Laudus  · Sanctus Stephanus de Furano  · Segodunum  · Spinalium  · Tarba  · Telo Martius  · Tolosa  · Trecae  · Turonum  · Valentia  · Vallis Guidonis  · Vapincum  · Veneti  · Versaliae  · Vesulum  · Vesuntio

Urbes transmarinae: Arx Gallica  · Caienna  · Ima Tellus  · Mamoudzou  · Mata-Utu  · Nouméa  · Papeete  · Sanctus Dionysius  · Sanctus Petrus

Ordine numerico digestae: 01 Burgus Bressiae  · 02 Laudunum  · 03 Molinae  · 04 Dinia  · 05 Vapincum  · 06 Nicaea  · 07 Privatum  · 08 Caroli Villa  · 09 Fuxium  · 10 Trecae  · 11 Carcaso  · 12 Segodunum  · 13 Massilia  · 14 Cadomum  · 15 Aureliacum  · 16 Engolisma  · 17 Rupella  · 18 Bituricum  · 19 Briva  · 2A Adiacium  · 2B Mantinum  · 21 Divio  · 22 Sanctus Briocus  · 23 Gueretum  · 24 Petrocorium  · 25 Vesuntio  · 26 Valentia  · 27 Ebroicum  · 28 Carnotes  · 29 Coriosopitum  · 30 Nemausus  · 31 Tolosa  · 32 Augusta Auscorum  · 33 Burdigala  · 34 Monspessulanus  · 35 Redones  · 36 Castrum Radulphi  · 37 Turonum  · 38 Gratianopolis  · 39 Ledo Salinarius  · 40 Martianum  · 41 Blesae  · 42 Sanctus Stephanus de Furano  · 43 Anicium Vellavorum  · 44 Portus Namnetum  · 45 Aurelianum  · 46 Cadurcum  · 47 Aginnum  · 48 Mimate  · 49 Andecavis  · 50 Sanctus Laudus  · 51 Catalaunum  · 52 Calmontium  · 53 Vallis Guidonis  · 54 Nanceium  · 55 Barrum  · 56 Veneti  · 57 Mettis  · 58 Nivernum  · 59 Insula  · 60 Bellovacum  · 61 Alenconium  · 62 Nemetacum  · 63 Augustonemetum  · 64 Palum  · 65 Tarba  · 66 Perpinianum  · 67 Argentoratum  · 68 Colmaria  · 69 Lugdunum  · 70 Vesulum  · 71 Matisco  · 72 Cenomanum  · 73 Camberiacum  · 74 Annecium  · 75 Lutetia  · 76 Rothomagus  · 77 Melodunum  · 78 Versaliae  · 79 Niortium  · 80 Ambianum  · 81 Albia  · 82 Mons Albanus  · 83 Telo Martius  · 84 Avennio  · 85 Rupes ad Yonem  · 86 Pictavium  · 87 Lemovices  · 88 Spinalium  · 89 Antissiodorum  · 90 Belfortium  · 91 Avriacum  · 92 Nemetodurum  · 93 Balbiniacum  · 94 Christolium  · 95 Cergeium  · 971 |  · 972 Arx Gallica  · 973 Caienna  · 974 Sanctus Dionysius  · 975 Sanctus Petrus  · 976 Mamoudzou  · 986 Mata-Utu  · 987 Papeete  · 988 Nouméa
Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum
Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum • Aginnum Nitiobrigum • Alauna • Alba Helviorum • Albiga • Andematunnum Lingonum • Anderitum Gabalorum • Aquae Tarbellicae • Aregenua Viducassium • Argentorate • Atuatuca Tungrorum • Atura • Augusta Auscorum • Augusta Raurica • Augusta Suessionum • Augusta Treverorum • Augusta Viromanduorum • Augustobona Tricassium • Augustodunum • Augustodurum Baiocassium • Augustomagus Silvanectum • Augustonemetum Arvernorum • Augustoritum Lemovicum • Aurelianum • Autessiodurum • Autricum Carnutum • Avaricum Biturigum • Aventicum Helvetiorum • Bagacum Nerviorum • Basilea • Boios • Borbetomagus Vangionum • Brocomagus • Burdigala • Caesarodunum Turonum • Caesaromagus Bellovacorum • Camaracum • Castellum Menapiorum • Colonia Agrippina • Condate Redonum • Condivicnum • Constantia • Cossio Vasatum • Dariorigum Venetorum • Divodurum Mediomatricorum • Divona Cadurcorum • Durocatalaunum • Durocortorum Remorum • Elusa • Engolisma • Fanum Martis • Forum Segusiavorum • Gesoriacum • Iantinum Meldorum • Iuliobona Caletum • Iuliomagus Andecavorum • Lactora • Legedia Abrincatum • Limonum • Lugdunum (Ambarrorum) • Lugdunum Consoranorum • Lugdunum Convenarum • Lutetia Parisiorum • Mediolanum Eburovicum • Mediolanum Santonum • Moguntiacum • Nemetacum Atrebatum • Nivernum • Noviodunum Diablintum • Noviodunum Sagiensium • Noviomagus Lexoviorum • Noviomagus Nemetum • Rotomagus • Ruessium • Samarobriva Ambianorum • Segodunum Rutenorum • Suindunum Cenomanorum • Tarba Bigerrionum • Tarvenna • Tullum Leucorum • Turnacum • Vesunna Petrocoriorum • Virodunum • Viromandis • Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum • Albigensium • Ambarrorum • Ambianorum • Andecavorum • Argentoratenses • Arvernorum • Atrebatum • Auscorum • Aurelianensium • Autessiodurensium • Baiocassium • Basiliensium • Bellovacorum • Bigerrionum • Biturigum Cuborum • Biturigum Viviscorum • Boatium • Bononiensium • Cadurcorum • Caletum • Camaracensium • Carnutum • Catalaunorum • Cenomanorum • Consoranorum • Convenarum • Curiosolitum • Diablintum • Eburovicum • Ecolismensium • Elusatum • Gabalorum • Haeduorum • Helvetiorum • Helviorum • Lactoratum • Lemovicum • Leucorum • Lexoviorum • Lingonum • Mediomatricorum • Meldorum • Menapiorum • Moguntiacenses • Morinorum • Namnetum • Nemetum • Nerviorum • Nitiobrigum • Nivernensium • Osismorum • Parisiorum • Petrocoriorum • Pictavorum • Rauracorum • Redonum • Remorum • Rutenorum • Sagiensium • Santonum • Segusiavorum • Senonum • Sequanorum • Silvanectum • Suessionum • Tarbellorum • Tarusatum • Treverorum • Tribocorum • Tricassium • Tungrorum • Turnacensium • Turonum • Ubiorum • Unellorum (1) • Unellorum (2) • Vangionum • Vasatum • Veliocassium • Vellavorum • Venetorum • Viducassium • Virodunensium • Viromanduorum (1) • Viromanduorum (2)