Aperire sectionem principem
Ecclesia Sanctae Mariae de Arcubus
Michael Caine saepe Cockney habetur

Cockney, vocabulum Anglicum, plures significationes geographicas, sociales, linguisticasque habet. Primum vocabulum contumeliosum ad omnes urbanos adhibitum est; deinde definitum est ut Londinienses designaret, et praecipue "Bow-bell Cockneys," qui in Londinii parte habitent ubi campanae ecclesiae Sanctae Mariae de Arcubus (St Mary-le-Bow) audiri possunt, hoc est, in regione Cheapside Civitatis Londinii. Recenter omnes incolas Finis Orientalis (East End), vel omnes Londinienses operarios significare coepit.

Nexus externiRecensere