Ecclesia cathedralis Riponensis
Ecclesia cathedralis Riponensis Ripi in urbe Anglica eminet. Ecclesia monastica hoc loco a sancto Wilfrido anno fere 672 condita est, quae saeculo decimo ecclesia collegiata facta erit, iam fanum Wilfridi continens. Sub qua specie aedes quae hodie visitatur inter annos fere 1220 et 1547 confecta est; crypta autem, quae etiam hodie visitatur, tempore ipsius Wilfridi constructa est. Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1862 et 1872 curavit.[1]
Sedes fuit episcopalis neque post annum 2014, neque ante annum 1836. Dioecesis enim Riponensis ecclesiae Anglicanae, hoc anno constituta, primo episcopo Carolo Thoma Langley, usque in 2014 permansit. Hodie in dioecesem Ledesiensem congessa est. Ecclesia Riponensis etiam hodie concathedralis habetur, una cum ecclesiis Ledesiensi et Wakefeldiensi.
Aedificatio
recensereConstructio et inauguratio aedificii primi anno fere 672 in Vita Wilfrithi a Stephano describitur:
- Nam Inhrypis basilicam polito lapide a fundamentis in terra usque ad summum aedificatam, variis columnis et porticibus suffultam, in altum erexit et consummavit. . . . Ad diem dicationis eius, invitatis regibus . . . Ecgfritho et Aelwino, duobus fratribus, cum abbatibus praefectiusque et subregulis, totiusque dignitatis personae simul in unum convenerunt. . . . Altare quoque cum bassibus suis Domino dedicantes purpuraque auro texta induentes populique communicantes, omnia canonice compleverunt.[2]
Huius aedificii omnia, quae supra solium erecta erant, Edredo rege anno 948 expeditionem in regnum Northanhymbrorum gerente, combusta sunt.[3] Nova ecclesia mox constructa in expeditione Willelmi Conquisitatoris anno 1069 fortasse deleta est. Deinde faventibus archiepiscopis Eboracensibus Thoma Baiocensi et Rogero de Ponte Episcopi, constructio ecclesiae, quam hodie videmus, incepta est. Cui frons occidentalis anno 1220, fenestra orientalis ante annum 1330 additae erunt.
Notae
recensere- ↑ Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 339-342.
- ↑ Stephanus, Vita Wilfrithi cap. 17.
- ↑ Þa on þære hergunge wæs þa mære mynster forbærnd æt Rypon, þa Scte Wilferð getimbrede": Chronica Anglosaxonum ms. D sub anno 948.
Bibliographia
recensere- Cecil Hallett, The cathedral church of Ripon: a short history of the church & a description of its fabric. Londinii: Bell, 1901 Textus apud Internet Archive
- King, Richard John. 1869. Handbook to the Cathedrals of England. Northern division, part 1: York, Ripon, Carlisle. Londinii: John Murray. Textus apud Internet Archive
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ecclesiam cathedralem Riponensem spectant. |
- Situs publicus
- Archiva cathedrae Riponensis apud bibliothecam universitatis Ledesiensis
- "Ripon Minster" apud Historic England
Birminghamia • Blackburn • Bradford • Bristolium • Cestria • Chelmsford • Coventria • Derbia • Glocestria • Gilfordia • Huddersfield • Ledesia • Leicestria • Liverpolium • Mancunium • Novum Castellum • Oxonia • Petroburgum • Portus Magnus • Ripum • S. Albani • S. Edmundi • Sheffield • Southwark • Southwell • Truro • Wakefield • Westmonasterium