Ahuahu Great Mercury (Novae Cambriae Australis physicalis)
Ahuahu Great Mercury
Ahuahu
Great Mercury
Situs in Nova Zelandia

Ahuahu (nomen Maori; Anglice Great Mercury) est illarum insularum quae Mercurii(en) appellantur, Novae Zelandiae tributarum, maxima. In Oceano Pacifico iacet, a litore paeninsulae Coromandel Insulae septentrionalis fere 8 chiliometris distans. Vestigia constituit montis igniferi rhyolitici, ab aevo Pliocaeno dormientis, cuius crater aquis marinis impletur. Ad quam insulam gentes Maori post annum 1200, primi hominum, coloniam duxerunt frugesque sibi familiares, inter quas Colocasiam esculentam, colere inceperunt. Insulam hodie privatim mercatores Michael Fay et David Richwhite possident.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ahuahu spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 36°37′0″S 175°48′0″E • GeoNames