Hyacintha Ardern, vulgo plene Jacinda Kate Laurell Ardern (Hamilton in urbe nata die 26 Iulii 1980) est politica Novae Zelandiae.

Wikidata Hyacintha Ardern
Res apud Vicidata repertae:
Hyacintha Ardern: imago
Hyacintha Ardern: imago
Nativitas: 26 Iulii 1980; Hamilton
Patria: Nova Zelandia
Nomen nativum: Jacinda Kate Laurell Ardern

Familia

Genitores: Ross Ardern;
Coniunx: Clarke Gayford
Proles: Neve Te Aroha Ardern Gayford

De vita recensere

Murrinsville et Murupara in oppidis erudita, ubi pater vigil merebat, Hyacintha Ardern communicationi politicae et mercatoriae studuit apud universitatem Waikatoënsem. Etiam iuvenis consiliaria politica fuit in Nova Zelandia, deinde in Anglia iuxta Antonium Blair. In patriam redita legata parlamento a die 8 Novembris 2008 sine circulo, a die 8 Martii 2017 pro circulo Mount Albert fuit. Dux vicaria factionis laboris a mense Martio eiusdem anni, dux autem a mense Augusto est, antecessore Andrea Little. Comitiis die 23 Septembris 2017 habitis, factione nationali successum haud malum reportante sed sine victoria, factio laboris cum factione Novae Zelandiae imprimis coalitionem ad regimen nanciscendum confecit, die 26 Octobris 2017 prima ministra Hyacintha Ardern, ministro a rebus externis Winston Peters.

Et matrimonium aequum et abortum defendet.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hyacintham Ardern spectant.
  • Vita apud parlamentum Novozelandicum