Winston Peters (Whangarei in urbe die 11 Aprilis 1945 natus) est politicus Novae Zelandiae.

Wikidata Winston Peters
Res apud Vicidata repertae:
Winston Peters: imago
Winston Peters: imago
Winston Peters: subscriptio
Winston Peters: subscriptio
Nativitas: 11 Aprilis 1945; Whangarei
Patria: Nova Zelandia

Familia

Genitores: ; Joan Peters
Proles: Bree Peters

Patre e tribu Ngāti Wai Maoriensi orto sed maternis proavis Scotis, Winston Peters in urbe nativa educatus est. Iuvenis in Australia laboravit. Alumnus est universitatis Aucopolitanae. A die 24 Maii 1979 parlamento Novozelandensi legatus est fere hodie usque, annis 1981-1984 et 2008-2011 exceptis. Fuit minister a rebus Maori a die 2 Novembris 1990 ad 1 Octobris 1991. Factionem Novae Zelandiae imprimis anno 1993 condidit etiamque hodie ducit. Bis minister a rebus externis meruit, a die 19 Octobris 2005 ad 29 Augusti 2008, prima ministra Helena Clark, rursusque ab 26 Octobris 2017, prima ministra Hyacintha Ardern.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Winston Peters spectant.
Ministri rerum externarum Novozelandenses

Iacobus Allen 1919 • Ernestus Lee 1920 • Franciscus Bell 1923 • Gulielmus Nosworthy 1926 • Gordonus Coates 1928 • Iosephus Ward 1928 • Georgius Forbes 1930 • Michael Iosephus Savage 1935 • Franciscus Langstone 1940 • Petrus Fraser 1943 • Fridericus Doidge 1949 • Clifton Webb 1951 • Thomas Macdonald 1954 • Gualterus Nash 1957 • Keith Holyoake 1960 • Normannus Kirk 1972 • Gulielmus Rowling 1974 • Brianus Talboys 1975 • Warren Cooper 1981 • David Lange 1984 • Russell Marshall 1987 • Michael Moore 1990 • Donaldus McKinnon 1990 • Philippus Goff 1999 • Winston Peters 2005 • Helena Clark 2008 • Murray McCully 2008 • Gerardus Brownlee 2017 • Winston Peters 2017 • Nanaia Mahuta 2020 • Winston Peters 2023