Bertrandus Bertram Potts (natus anno 1895, mortuus die 2 Ianuarii 1994 Lower Hutt in Nova Zelandia) fuit esperantista inde ab anno 1912. Uxor eius erat annos LVIII Maria E. Potts (1897-1993).

Actiones in EsperanticisRecensere

Praefuit annis inter 1938 et 1948 "Consociationi esperantistarum Novae Zelandiae" (Novzelanda Esperanto-Asocio), antequam eum praesidem honorarium in perpetuum declararent. Periodicum consociationis annis inter 1944 et 1964 disponebat moderabaturque. Annis inter 1956 et 1957 iter fecit in Europam praelegendi caussa de Novae Zelandiae praehistoria undecim ad locos.

OperaRecensere

Membrum perpetuum Universalis Societatis Esperanticae fuit et plures annos delectus specialis. Totius orbis Zamenhofiani idiomatis asseclae libros eius alti aestimati sunt. Edidit anthologiam Progress Esperanto Reader (1940), fabulas Nokto da timo (1971), La nova butikisto de Nukugaia k. a. noveloj (1978) et Kaverno apud la maro (1983). Mentionis digna est opus educatorium Facila skeĉalbumo (1984), mythistoria conversa Infanoj de la malriĉuloj Ioannis A. Lee (1972) et Poezia bukedo por geknaboj de la mondo (1978).

BibliographiaRecensere

Opera in originali versione EsperanticaRecensere

  • Nokto da timo (Dansk Esperanto Forlag, 1971)
  • Poezia bukedo por geknaboj de la mondo (Amo-Akademio, 1978; editio altera: Fonto, 2016)
  • La nova butikisto de Nukugaia, kaj aliaj noveloj (La Laguna, 1978)
  • Kaverno apud la maro, historiunculae (Stafeto, 1983)
  • Facila skeĉalbumo, 100 mallongaj skeĉoj por legado aŭ prezentado (Fonto, 1984)

ConversionesRecensere

  • Infanoj de la malriĉuloj, Ioannis A. Lee (Sennacieca Asocio Tutmonda, 1972) [cui titulus orginalis hic: Children of the Poor, 1934]

TractatioRecensere

  • Praefactio ad Kien la poezio?, de Brendon Clark (Esperanto Pub., 1957)

Nexus externiRecensere

Opera apud VicifontemRecensere