Abel Tasman
Abel Tasman, pleniore Abel Ioannis filius Tasman (natus Lutjegast in vico Groningae Nederlandiae anno 1603; mortuus Bataviae Indonesiae 10 Octobris 1659), fuit explorator, marinarius, et mercator Nederlandicus, qui per navigationes annorum 1642 et 1644 nonnullas Oceani Pacifici insulas magni momenti repperit. Fuit Europaeus qui primus Terram Van Diemen (nunc Tasmaniam) et Novam Zelandiam attigit, atque Vitios conspicatus est. Suus navigator, Francicus Visscher, et mercator Isaacus Gilsemans maiores Australiae, Novae Zelandiae, nonnullarumque Insularum Pacificarum partes primum pinxerunt.

recensere
Per navigationes suas annis 1642–1643 et iterum anno 1644 factas, Tasman Tasmaniam, Novam Zelandiam, Insulas Vitienses, Tongam, et Luangiuam repperit.
Pinocatheca recensere
-
Nova Guinea (Diarium Abelis Tasman), 1642–43
-
Nova Guinea (Diarium Abelis Tasman), 1642–43
Bibliographia recensere
- Slot, B. J. 1992. Abel Tasman en de ontdekking van Nieuw-Zeeland. Bercker: Kevelaer.
Nexus externi recensere
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abelem Tasman spectant. |
- Diarium suum, apud www.nationaalarchief.nl
- Ephemeris Abelis Tasman, apud image.sl.nsw.gov.au
- Situs interretialis de Abele Tasman, apud www.abeltasman.org