Vaal
Vaal[1] est magnum flumen in Africa Australi, Aurantii fluminis accola maximus. In Mpumalanga in montibus Draconis oriens, ad occidentem circa 1250 chm fluit et in Aurantium flumen prope ad Kimberley urbem se effundit.
Longitudo | 1250 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1678 m |
Decursus aquae | 124,59 m³/s |
Area systematis | 196 438 chm² |
Fons | Draconis montes |
Ostium | flumen Aurantium |
Regio | Africa Australis |
Saeculo XIX Vaal confinium Transvaaliae et Civitatis Liberae Aurantiae fuit, nunc est confinium provinciae Civitatis liberae, quae ripam eius australem occupat, et provinciarum Mpumalangae, Gauteng et Boreoccidentalis, quae in ripa Vaalis boreali sitae sunt (haec tres sunt partes Transvaaliae provinciae pristinae).
Nomen Vaal est versio Batava Capitensis nominis Khoisani Tky, quae ambo 'limosum, flavum, fuscum' valent.
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 29°4′15″S 23°38′10″E, 26°19′2″S 30°0′24″E • GeoNames • Store norske Lexikon |