Transvaalia

Civitas prisca Africae Australis

Transvaalia[1] (vulgo Transvaal), nomine pleno et publico Res Publica Africae Australis (Nederlandice Zuid-Afrikaansche Republiek; Batava Capitensi Suid-Afrikaanse Republiek),[2] fuit civitas sui iuris Africae Austrinae, anno 1856 constituta annoque 1902 a Britannis occupata. Regionem inter fluvium Vaalem et fluvium Limpopum tenuit. Caput fuit Praetoria.

Wikidata Transvaalia
Res apud Vicidata repertae:
Transvaalia: insigne
Transvaalia: insigne
Transvaalia: vexillum
Transvaalia: vexillum
Terra continens: Africa
Locus: 25°43′0″S 28°14′0″E
Caput: Praetoria

Gestio

res publica
Consilium: Volksraad of the South African Republic

Populus

Numerus: 120 000
Sermo publicus: Nederlandice
Moneta: South African pound, South African pound

Commemoratio

Paean: National anthem of the Transvaal

Tabula aut despectus

Transvaalia: situs
Transvaalia: situs

Historia

recensere

Boeri, incolae Africae Australis originis Batavae vel aliae (sed quibus omnibus lingua Batava Capitensis communis fuit), qui, iniuriam Brittanicam fugientes, "iter magnum" (die Groot Trek) fecerant, atque in interiores continentis regiones abierant,? Zuluanis victis, rem publicam Transvaalianam constituerunt. In bello Boerorum primo annis 1880 et 1881, Britannos ingredientes vicerunt, sed bellum Boerorum secundum rebus publicis Boerorum ultimum fuit; anno 1902, imperium Britanniae agnoverunt.

Colonia et provincia

recensere

Ab anno 1902 ad annum 1910, Transvaalia ut colonia Britannica separata adminstrabatur; post autem annum 1910, sic provincia Foederis Africae Australis et rei publicae Africae Australis nominabatur; anno 1991 Transvaalia provincia in tres provincias divisa est: Mpumalangam, Gauteng, et Boreoccidentalem.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Transvaaliam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 25°43′0″S 28°14′0″E