Haskala (Hebraice השכלה „eruditio“, „philosophia“; radix verbi: שכל „ratio“, „intellectus“), ex anno 1831 etiam „Illuminismus Iudaicus nuncupatus,[1] fuit motus religionis Iudaicae, qui annis 1770 - 1790 Berolini et Regiomontii Borussorum (his diebus "Kaliningradum") ortus illinc in Europa orientalem diffusus est. Haskala rationes Illuminismi Europaei suscepit, sed etiam tolerantiam et aequalitatem ante legem Iudaeorum in civitatibus Europaeis appetivit. Ultimum Haskalae momentum in Russia libro "Autoemanzipatio" intitulato anno 1881 edito in nationalismum Iudaicum profectum est.

Homines Haskalae (Maskilim) notiRecensere

Germania
  • Moses Mendelssohn (1729–1786) fuit philosophus etiam apud non-Iudaeos spectatus. Cum prohibere adiuvit, ut Iudaei ex urbe Dresda anno 1777 expellerentur, tum Bibliis vertendis ac interpretandis eruditioni Iudaeorum consuluit atque et linguam Hebraicam et Theodiscam aluit. Gotthold Ephraim Lessing personam dramatis "Nathan der Weise" principalem in Mendelssohnis exempli mores formavit.
  • David Friedländer (1750–1834) anno 1778 primam "liberam scholam Iudaicam" (Hebraice חברת חינוך נערים, Chewrat Chinuch Ne'arim) Berolini condidit, cuius disciplina rationes Haskalae secuta est.
  • Isaac Abraham Euchel (1756–1804) editor periodici Hebraici "Ha-Meassef", quod Illuminismo fovebat, scriptor et conditor variarum societatum Haskalae suffragandae. Euchel enixe operam dedit, ut lingua Hebraica restitueretur et religio Iudaica reformetur.
  • Israel Jacobson (1768–1828) fuit scholae conditor.
  • Hartwig Wessely (1725–1805) fuit mercator, glottologus, reformator religionis educationisque Iudaicae, socius Moses Mendelssohn in Bibliis vertendis.
Galicia
Imperium Russicum

NotaeRecensere

  1. Christoph Schulte: Die jüdische Aufklärung – Philosophie, Religion, Geschichte, C.H. Beck, Monaci 2000, ISBN 3-406-48880-3, p. 17

BibliographiaRecensere

  • Shmuel Feiner: Towards a Historical Definition of Haskalah. In: Shmuel Feiner, David Sorkin: New Perspectives on the Haskalah. Litmann, 2001, ISBN 978-1-904113-26-3, S. 184–219.
  • Shmuel Feiner: Haskalah. In: Enzyklopädie jüdischer Geschichte und Kultur. 7 vol. J.B. Metzler’sche Verlagsbuchhandlung und Carl Ernst Poeschel Verlag, 2015.
  • Shmuel Feiner: Haskala – Jüdische Aufklärung. Geschichte einer kulturellen Revolution. Hildesiae / Turici / Novi Eboraci 2007, ISBN 978-3-487-13531-1 (versio Theodisca editionis Hebraicae, Netiva, vol. 8, Wege deutsch-jüdischer Geschichte und Kultur. Studien des Salomon Ludwig Steinheim-Instituts, Hierosolymis 2002)
  • Uta Lohmann, Ingrid Lohmann (ed.): „Lerne Vernunft!“ Jüdische Erziehungsprogramme zwischen Tradition und Modernisierung. Quellentexte aus der Zeit der Haskala, 1760–1811. Waxmann, Monasterii 2005, ISBN 978-3-8309-1504-1.
  • Josef Meisl: Haskalah. Geschichte der Aufklärungsbewegung unter den Juden in Russland, editio nova ab Andreas Kennecke (prima editio: 1919), Verlag von Übigau, Berolini 2009, ISBN 978-3-942047-00-5.
  • Marie Schumacher-Brunhes: Aufklärung im jüdischen Stil: Die Haskalah-Bewegung in Europa, in: Europäische Geschichte Online, ed. ab Institut für Europäische Geschichte (Moguntiaci), 2010 - visum die 17.10.2020.
  • Christoph Schulte: Die jüdische Aufklärung. Philosophie, Religion, Geschichte. Beck, Monaci 2002, ISBN 3-406-48880-3.

Nexus externiRecensere