Thebae (Lingua Aegyptia Waset sive Niut vel Niut-reset) fuit urbs Aegypti antiquae ad Nilum sita in Aegypto superiore, quam Homerus in Iliade Thebas centum portarum appellavit; saeculo undevicesimo exeunte, antequam effossiones coeperunt, in utraque Nili ripa nihil nisi ruinae fuerunt. Hodie in parte Thebarum orientalium est locus periegeseos medius Aegypti, urbs Luxor. Anno 1979 Thebae UNESCO Mundi Hereditas declarata est.[1]

Pilae in Magna Hypostylorum Aula apud Karnak.

A Graecis urbs Θῆβαι appellabatur, sed etiam nomen Διὸς Πόλις Μεγάλη ('Iovis urbs magna') in usu erat, unde Latine Thebae sive Diospolis Magna deductae sunt.[2] Urbs Thebarum in utraque Nili ripa patebat et in Thebas orientales ac occidentales divisa erat.

Historia

recensere

Thebae caput Aegyptiorum regni ab undecima dynastia usque ad octavam decimam erant. Qua de causa multa templa, obelisci, colosseae statuae, monumenta regum e saxo excavata ibi inveniunur ; qui reges cum uxoribus in proximo monte sepeliebantur quae "vallis regum" ab archaeologis nuncupata est. Vicus quoque artificum qui sub octava et nona decima dynastia sepulchra regalia decorabant (Deir el-Medina) multa documenta ad vitam cotidianam pertinentia indagatoribus obtulit. Quin etiam in templo Ammonis, summi Thebanorum dei, in orientali ripa Nili multi et potentes sacerdotes vitam agebant qui docti homines illius temporis habebantur et astronomiae ceterisque scientiis operam dabant. Sed rex Persarum Cambyses Aegypto potitus multa delevisse dicitur et aetate Romana ineunte Strabone teste circa magnificas ruinas vici tantum supererant, etiamsi monumenta viatoribus extraneis ostendere solebant.

Fontes Graeci antiqui

recensere

Bibliographia

recensere
  • Arnold, Dieter. 1992. Die Tempel Ägyptens: Götterwohnungen, Baudenkmäler, Kultstätten. Turici: Artemis & Winkler. ISBN 3860472151.
  • Donadoni, Sergio. 2000. Theben: Heilige Stadt der Pharaonen. Monaci: Hirmer. ISBN 3777485500.
  • Franke, Detlef. 2002. Theben und Memphis: Metropolen in Ägypten. In Entstehung und Entwicklung von Metropolen, ed. Michael Jansen et Bernd Roeck. Veröffentlichungen der Interdisziplinären Arbeitsgruppe Stadtkulturforschung, 4. Aachen: Verein der Freunde des Reiff. ISBN 9783936971163.
  • Otto, Eberhard. 1952. Topographie des thebanischen Gaues. Berolini: Akademie-Verlag.
  • Pemberton, Delia, et Joann Fletcher. 2005. Das goldene Erbe der Pharaonen. Monaci: Frederking & Thaler. ISBN 3894056509.
  • Siliotti, Alberto. 2002. Luxor, Karnak and the Theban Temples. Cairi et Novi Eboraci: American University in Cairo Press. ISBN 9774246411.
  • Strudwick, Helen et Nigel Strudwick. 1999. Thebes in Egypt: A Guide to the Tombs and Temples of Ancient Luxor. Londinii: British Museum Press. ISBN 0714119180.
  • Wilkinson, Richard H. 2005. Die Welt der Tempel im alten Ägypten. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534186524.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thebas spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 25°43′14″N 32°36′37″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Большая российская энциклопедия