Deir el-Medina (Arabice: دير المدينة / Dair al-Madīna: ad litteras 'urbanum claustrum') est vicus Aegyptius antiquus in occidentali Nili ripa prope Thebas situs, ubi habitabant cum uxoribus et liberis artifices qui sepulcra Vallis Regum picturis et statuis ornabant. Locus Veritatis quoque appellatur, ex nomine Aegyptio Set Maât her imenty Ouaset ('Locus Veritatis ad Thebas occidentem versus'). Nam deam veritatis Maat et Mertseger patronam vici et conditorem sodalitatis, pharaonem Amenhotep I, in primis venerabantur. Archaeologi multa documenta ad eorum vitam cotidianam pertinentia ibi invenerunt.

Ruinae vici
Statua praefecti operi Kha in eius tumulo inventa. Hodie Augustae Taurinorum servata.

De sodalitate

recensere

Ministri Loci Veritatis erant lapicidae, sculptores, delineatores, pictores, aurifices, lignarii qui ob eximiam peritiam artis electi erant. In duas manus divisi erant, ut in nave, manum dextram et manum sinistram quarum utrique magister operum praeerat. Supra architectus "praefectus operi" omnia disponebat et opus gerendum distribuebat. Praeterea scriba "tumuli" dictus velut procurator Pharaonis in vico erat quem administrabatː in primis annonae et ceteris rebus suppeditandis ad opus necessariis providebat et furta cavebat ne fierent. Liberi homines erant artifices qui postquam octo dies laboraverant per duos dies cessabant. Item festis diebus vacabant et cum adversa valetudine adficiebantur aut alia de causa a scriba pharaonis probata. Feminae sacerdotes erant cultibus deditae. Concilia habebant de rebus communibus et sodales velut in curia iudicare eis licebat. Cibus, aqua, vestes et omnia utensilia Pharaonis iussu usque ad portam vici ferebanturː ita ministri Loci Veritatis nihil aliud quod agerent habebant nisi regum et reginarum sepulchra templaque "millionum annorum" aedificare. Suis magistris quoque tumulos sumptuose ornabant et cum urgens opus eos non premebat supellectilem (exempli gratia sarcophagos pictos) privatis hominibus pretio fabricare eis licebat. Nam quamquam extraneum hominem vicum ingredi nefas erat, ipsi exire diebus feriatis poterant.

Quid archaeologi ibi invenerint

recensere
 
Tumulus ad vicum.

De vico et necropoli

recensere

Ad viam quae a Ramesseo ad Vallem Reginarum ducebat extra zonam a Nilo inundatam situs, ille vicus a sexto decimo saeculo a.C.n. usque ad undecimum saeculum Pharaonum cupiditati vitae aeternae inserviit. Muro quinque metra alto cingebatur et diligentissime a militibus e Nubia venientibus custodiebatur. Vitam claustralem quodam modo agebant incolae. Partes imae murorum ostendunt domus conterminas fuisse, modo maiores modo minores (superficies media 70 metris quadratis fere aestimanda est). Pauci erantː numquam plures quam septuaginta familiae intra illos muros vixerunt. Ministri qui res necessarias eis praestabant extra muros habitabant. Templum deabus Maat et Hathor dedicatum in ecclesiam Christianam postea transformatum nominis Arabici huius loci rationem reddit. Ad vicum necropolis orientalis (antiquior) et necropolis occidentalis (recentior) circiter 450 artificum tumulos nudos et 53 egregiis picturis et hieroglyphicis decoratos praestitit. Ob plurima latrocinia duo tantum ex iis tumulis omnino intacti fuisse putantur cum archaeologi eos viderunt, e quibus suppellex varia et dives effossa est.

De scriptis

recensere

Praeter hieroglyphica in tumulis incisa aut picta plurimos alios textus in papyro aut in ostracis servatos invenerunt archaeologiː ita scriba vico praefectus bibliothecam habebat in qua exemplaria quaedam maximorum operum in veteribus Aegyptiis litteris servabat. Exempli gratia tractatus de somniis interpretandis inerat. Pretiosiores adhuc videntur epistolae familiares incolarum quae nos de oeconomia, de mercibus et pretiis aliisque rebus ad vitam cotidianam pertinentibus certiores faciunt. Scriba diurnale scribebat quo omnia eventa huius loci, sive parva sive magna, referebanturː pars illius laterculi adhuc exstat. Libri rationales quoque vel acta ad iudicia spectantia aut etiam scripta puerorum scholam adeuntium inter illos thesauros fuerunt.

In litteris hodiernis

recensere

Christianus Jacq postquam thesem doctoralem de religione Aegyptia antiqua sustinuit seriem mythistoriarum La Pierre de lumière ("Lapis lucis") inscriptam composuit in quibus artifices Loci Veritatis, ducentibus Nefer Taciturno et Paneb Ardente, insidias ducis Thebanorum militum Mehdy declinant, viri ambitiosi qui lapide lucis potiri volebat, dominus Aegypti totius ut fieret. Haec illo tempore gerebantur quo post longum et gloriosum Ramessis II regnum Aegyptus paulatim in discordias et chaos praeceps ibat ita ut patrocinium Pharaonum minus efficax fieret. Quae series ob miram rerum Aegyptiarum curiositatem in Francia late diffusa est[1].

 
Nakhtimen, artifex delineator, deam serpentem Meretseger adorat. Stela ex Deir el-medina hodie in Museo Luparensi.
  1. Christian Jacq, La Pierre de lumière 1) Néfer le silencieus 2)La Femme sage 3) Paneb l'ardent 4)La Place de vérité, Parisiis, XO, 2000.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere