Serdab
Serdab (Persice سرداب sardāb 'aqua frigida', vocabulum quod Arabice factum est, 'hypogaeum' significans) est structura sepulcri Aegypti antiquae quae pro conclave statuae Ka hominis mortui erat. Quod, per Regnum Vetus adhibitum, fuit conclave occlusum cui parvum foramen erat quod animam defuncti libere moveri sinebat. Quae foramina praeterea odores donorum admittebant quae statuae donata erant.[1]
Vocabulum serdab etiam adhibetur ad conclave simplice et sine ornamentis in multis pyramidibus repertum.[2] Inscriptionibus carentibus, archaeologi rituale huius conclavis propositum invenire non possunt, sed multi Aegyptologi id habent promptuarium, cum horreis subterraneis in regiis privatisque domus secundae sepulcris cognatum.[3] Facile agnoscitur per locum ad occidentalem rationis conclavium internorum pyramidis finem et per tria aedicula in pariete exteriori. Primum huius generis serdab reperitur in pyramide Mycerini, sed usitatae descriptionis pyramidum pars Tanchere regnante factum est.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bard, K. A. 1999. Encyclopedia of the Archaeology of Ancient Egypt. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415185890.
- Blackman, Aylward Manley. 1916. The Ka-house and the serdab. Journal of Egyptian Archaeology 3: 250–254. ISSN 0307-5133.
- Brovarski, Edward. 1984. Serdab. Lexikon der Ägyptologie, ed. Wolfgang Helck at al., 5: 874–879. Wiesbaden: Harrassowitz. ISBN 3447024895.
- Lehmann, Katja. 2000. Der Serdab in den Privatgräbern des alten Reiches. 3 vol. Dissertatio, Heidelberg University.
- Monnier, Franck. 2013. Vocabulaire d'architecture égyptienne. Bruxellis: Safran, coll. Précisions. ISBN 9782874570537.
- Schultz, Regine, et Matthias Seidel, eds. 2004. Ägypten: Die Welt der Pharaonen. Ullmann.