Mycerinus[1] (Graece Μυκερίνος[2][3]), seu Mencheres (Graece Μενχέρης[4]), nomine Aegyptio Menkaure,[5] fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao) aevo Regni Veteris. Secundum Manethonem, antiquum rerum gestarum scriptorem Aegyptium, Mycerinus fuit proprius Bikheris regis successor, sed secundum indicia archaeologica, Cephrenem successit. Ab anno circiter 2530 a.C.n. incipiens, annos fere duodeviginti vel viginti duo regnavisse censetur.

Statua grauwacke Mycerini in Museo Aegyptio Cairi exhibita.
Conclave sepulturae hodie visum.
Conclave sepulturae tempore inventionis visum.
Rex Mycerinus reginaque Khamerernebty II (Museum Bellarum Artium Bostoniense)

Plerumque innotuit Mycerinus sepulcro, Pyramide Mycerini Gizae, atque triadibus statuariis, se cum Rechetre et Chamerernebty uxoribus monstrantibus. Mycerinus fuit filius Chephrenis neposque Cheopis.

Pinacotheca

recensere

Fontes Graeci

recensere
  1. Mycerinus apud interpretes Latinos textuum Graecorum, e.g. Laurentium Valla.
  2. Herodotus, Historiae.
  3. "Mycerinus," poema Anglicum Matthaei Arnold saeculo undevicensimo compositum, eundem regem tractans.
  4. Manetho, Aegyptiaca.
  5. Et Menkaura, a litteris Aegyptis mn-k3w-Rˁ.

Bibliographia

recensere
  • Boughton, Paul. 2006. Menkaura's Anthropoid Coffin: A Case of Mistaken Identity? Ancient Egypt, Augustus/September, 30-32.
  • Fiechter, Jean-Jacques. 2001. Mykérinos le dieu englouti. Lutetiae: Maisonneuve & Larose. ISBN 2-7068-1488-8
  • Lacovara, Peter, et Nicholas Reeves. "The colossal statue of Mycerinus reconsidered" in Revue d'Egyptologie vol. 38 (1987) pp. 111–115.
  • Reisner, George Andrew. 1931. Mycerinus: the temples of the third pyramid at Giza. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. Textus.
  • Schneider, Thomas. 2002. Lexikon der Pharaonen. Dusseldorpii: Albatros. ISBN 3491960533.
  • Wildung, Dietrich. 1969. Die Rolle ägyptischer Könige im Bewußtsein ihrer Nachwelt: Teil I: Posthume Quellen über die Könige der ersten vier Dynastien. Münchener Ägyptologische Studien 17: 213–224. Monaci: Deutscher Kunstverlag.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mycerinum spectant.