Chephren (Graece Χεφρήν)[1] aevo Regni Veteris fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao). Filius fuit Cheopis propriusque Ratoisis fratris successor. Secundum Manethonem, rerum gestarum scriptorem antiquum, Chephren quendam Bikherem, sed secundum indicia archaeologica, Mycerinum (Menkheren) antecessit. Chephren Pyramidem Chephrenis, secundam a maxima pyramide Gizensi, aedificari iussit. Aegyptologi hodierni plerumque putant Magnam Sphingem Gizensem ad honorem Chephrenis aedificata fuisse anno 2500 a.C.n. fere.[2] Pauca de Chephrene certe sciuntur, praeter commentationes historicas Herodoti, qui eum appellaverit crudelem, rectorem haereticum, quia templa Aegyptia clavi servabat postquam enim Cheops ea occluserat.

Wikidata Chephren
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2610i a.C.n.;
Obitus: 2530 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua, Regnum Vetus Aegypti

Familia

Genitores: Cheops; Henutsen
Coniunx: Meresankh III, Hekenuhedjet, Khamerernebty I, Persenet
Proles: Mycerinus, Nebemakhet, Iunre, Duaenre, Nikaure, Khamerernebty II, Ankhmare, Iunmin I, Shepsetkau
Familia: Fourth Dynasty of Egypt

Memoria

Sepultura: Pyramid of Khafre
Statua Chephrenis e diorite sculpta, nunc in Museo Aegyptio Cairi exhibita.
Kha'afre, nomen cartouche in Indice Regum Abydos.
Statua Chephrenis e diorite sculpta, e templo vallis Chephrenis Gizae, nunc in Museo Aegyptio Cairi, in conclave 42 exhibita.

Nexus interni

  1. Vulgo in variis linguis hodiernis Khafra, Khafre, Khefren. Apud Manethonem Sûphis II.
  2. "Sphinx Project: Why Sequence is Important". 2007 .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chephrenem spectant.