Astapus
Tabula Astapi
Longitudo 1783 chm
Altitudo principii fere 2700 m
Moles decussis 2750 /s
Area ex qua aqua affluit 325 000 chm²
Principium Lesser Abay flumen / Tana lacus
Ostium ad Karthumensem Urbem in Nilum
Regio Aethiopia, Sudania

Astapus (-i, m.) (Arabice ‏النيل الأزرق , an-nīl al-azraq), (Lingua Amharica ዓባይ Abbai) est maximum flumen in Sudania et in Aethiopia, quod in Nilum influit.

Ab anno 1893 non iam fons Nili, sed maximus amnis influens aestimatur.

NomenRecensere

Apud antiquos Astapus (Graece Ἀστάπους)[1] vel Astapē (-ēs, f.)[2] sive Astusapēs (-ae, m.)[3] vel etiam Astasobās (-ae, m.)[4] vocabatur.

Appellatio Arabica, quae Latine "Nilus Caeruleus" valet, a colore fusco profecta est. Ex montibus Aethiopiae ortus in itinere humum fecundam secum portat, quo color fluminis fuscus fit.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Astapum spectant.

NotaeRecensere

  1. Plin. 5,53: (Nilus) medios Aethiopas secat cognominatus Astapus, quod illarum gentium linguā significat aquam e tenebris profluentem
  2. Mela 1,9,2 (1. § 50)
  3. Plin. 5,53
  4. Vitr. 8,2,6
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!