Antinous
Antinous (Graece: Ἀντίνοος, Antinoos) fuit in gratia imperatoris Hadriani, cuius amasius fuisse videtur. Natus est Claudiopoli in Bithynia die 27 Novembris inter annos 110 et 115; mortuus est in Nilo fluvio ad Antinoopolim circa diem 30 Octobris 130. Post mortem, deus declaratus et veneratus est. Non tantum enim urbem Antinopolim propter Nilum in eius honorem condidit imperator Hadrianus sed tam Bithynii unde oriundus erat adulescaens quam Mantineae in Arcadia (quia Bithynienses apogoni Arcadum dicebantur) templum ei aedificavit et ritus mysticos instituit. Quin etiam ibidem quinquennalia certamina in eius honorem celebrari iussit. Eius statuae Dionyso similes a Pausania describebantur et eius effifiem in nonnullis nummis expressam hodieque videre potes.
Obitus: 30 Octobris 130; Nilus, Antinoopolis
Patria: Roma antiqua
Memoria
Mesomedes Cretensis poeta carmina de Antinoo composuit. Et Anscharius Wilde illo inspiratus est.
Fontes
recensere- Pausanias libro octavo Graeciae descriptionis 9.7-8 et 10.1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Antinoum spectant. |