Antinous Montis Draconis

Vide etiam paginam discretivam: Antinous (nomen)

"Antinous Montis Draconis",[1] Italiane Antinous Mondragone, est caput e statua quadam colossali anno circiter 130 sculpta, quo tempore Antinous nuper mortuus, amasius imperatoris Hadriani, iussu huius deificatus est. Caput saeculo XVIII ineunte iuxta Tusculum Latii repertum est et in Villa Montis Draconis, familiae Borgesiae praedia, ostentatum. Inter alias quasdam antiquitates hanc statuam anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit. Ibi hodie visitanda est.

"Antinous Montis Draconis": simulacrum anno circiter 130 sculptum (Museum Lupariense)
"Antinous Montis Draconis" aliunde visus

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Francis Haskell, Nicholas Penny, Taste and the Antique: The Lure of Classical Sculpture 1500-1900 (New Haven: Yale University Press, 1981) p. 101
  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!