Augusta Emerita[1] (Hispanice Mérida), urbs Hispaniae, condita est anno 25 a.C.n. a M. Agrippa. Caput Lusitaniae provinciae fuit, opulentissima urbs, theatro, amphitheatro et aquarum ductibus munita. Hodie est caput communitatis autonomae Extremadurae.

Situs Augustae Emeritae
Theatrum Romanum
Scaena theatri Augustae Emeritae

Historia

recensere

Antiquitas

recensere

Urbs anno 25 a.C. condita est ab Augusto imperatore colonia veteranorum legionum eius[2]. Caput provinciae Lusitaniae facta est. Volventibus annis multa monumenta, eminentissima eorum theatrum, amphitheatrum, circus, complura templa atque aquae ductus, exstructa sunt. Usque ad occasum imperii Romani urbs inter alias oeconomia, munitione ac artibus exstabat.

Medium Aevum

recensere

Saeculo quinto urbs complures incursiones obsessionesque Vandalorum passa est, denique sedes regalis regni Visigothici facta est.

Saeculo sexto religio Christiana in urbe latissime disseminata est imprimis Massonae episcopi gratia. Eodem tempore fabula Sanctae Eulaliae martyris, patrona urbis, orta est.

Anno 713 Arabes Musa ibn Nusair imperante urbem expugnaverunt spoliaveruntque. Nihilominus primum sedes episcopalis in urbe retenta est, deinde autem anno 1119 Compostellam translatum est.

Anno 1230 milites Christiani Alphonso IX rege urbis potiti sunt.

  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
  2. Dio Cassius 53.26.

Nexus interni

 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!