Achila II (rex Visigothorum)

rex Visigothorum

Achila II vel Akhila (-nis, m.) (obiit anno 714) fuit rex Visigothorum a 711 ad 714, filius Vitizae et inimicus Roderici. Vitiza defuncto, Achila regnum Septimaniae usurpavisse videtur. Pauca autem de eo cognita sunt: Tantum quidam nummi e Gerunda, Tarracone, Caesaraugusta et Narbone effossi[1] et commemoratio in indice regum Visigothorum eum vixisse attestantur. Hic index eum tres annos regnavisse indicat.[2].

Iam 711 Mauri Proelium apud Transductos Promontorios vicerant, unde invasio Hispaniae coepit. Hoc proelio Rodericus rex ceciderat.

Sunt, qui cladem Visigothorum ad perfidiam referunt: Oppam episcopum, patruum Achilanis, auxilium a Mauris contra Rodericum petivisse, ut in Hispaniam ingrederentur. Proelio apud Transductos Promontorios pugnato autem Mauros Achilani regnum donare noluisse. Taric, ducem Maurorum, Achilanem Damascum misisse, ex quo nunquam Hispaniam rediisset.

Hae opiniones autem recentioribus studiis dissoluti sunt.[3]. Etiam illud, quod de Achilanis itinere narratur, nihil nisi fabula esse videtur.[4]

An Achila in pugna contra Mauros mortem obiit, incertum est. Post Achilanem II nobiles Ardabastum regem elegerunt.

Bibliograpia recensere

  • Miquel Barceló (1978): El rei Akhila i els fills de Wititza. Encara un altra recerca. In: Miscellanea Barcinonensia, vol. 49, p. 59–77
  • Dietrich Claude (1988): Untersuchungen zum Untergang des Westgotenreichs (711–725). In: Historisches Jahrbuch, vol. 108, p. 329–358
  • Collins, Roger (2005). La España visigoda: 474-711. Crítica. ISBN 9788484326366.
  • Isla Frez, Amancio (2010). Ejército, Sociedad y Política en la Península Ibérica Entre Los Siglos VII y XI. CSIC-Dpto. de Publicaciones. ISBN 9788497815741.
  • Sayas Abengochea, Juan José; Abad Varela, Manuel (2013). Historia Antigua de la Península Ibérica: Época Tardoimperial y Visigoda II. Editorial UNED. ISBN 9788436265347.

Notae recensere

  1. George C. Miles: The Coinage of the Visigoths of Spain. Leovigild to Achila II. Novi Eboraci 1952, p. 444–446; Pedro de Palol: Las excavaciones del conjunto de „El Bovalar“, Seros (Segria, Lérida) y el reino de Akhila, in: Los Visigodos. Historia y civilisación. Murciae 1986, p. 513–525.
  2. Laterculus regum Visigothorum, Continuatio codicis C Parisini 4667: Achila reg<navit> ann<is> III., citatio sequitur: Theodor Mommsen (ed.): Auctores antiquissimi 13: Chronica minora saec. IV. V. VI. VII. (III). Berolini 1898, p. 469 (Monumenta Germaniae historica, in interrete)
  3. Miquel Barceló: El rei Akhila i els fills de Wititza. Encara un altra recerca, in: Miscellanea Barcinonensia. Vol. 49, 1978, p. 62–66; Dietrich Claude: Untersuchungen zum Untergang des Westgotenreichs (711–725). In: Historisches Jahrbuch. Vol. 108, 1988, p. 340–342.
  4. Claude p. 357, nota 115; vide etiam p. 344s., nota 63 (collectio bibliographiae antiquioris).
  Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Antecessor:
Rodericus
Rex Visigothorumm
711–714
Successor:
Ardabastus