Publius Licinius Crassus (mortuus apud Carrhas 53 a.C.n.) fuit vir Romanus nobilis qui optimam spem de se dederat. Legatus Caesaris in Bello Gallico fuit ac deinde ipsius patris in bello Parthico.

Wikidata Publius Licinius Crassus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 82 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 53 a.C.n.; Carrhae
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Licinius Crassus; Tertulla
Coniunx: Cornelia
Familia: Licinii Crassi
Expeditio Publi Crassi adversus Aquitanos (56 a.C.n.)

De gente et moribus

recensere

Nobili gente plebeia Liciniorum ortus Publius Crassus erat secundus filius Marci Licinii Crassi bis consulis (70 et 55 a.C.n.) eiusque uxoris Tertullae[1]. Ipse Corneliam Metellam, filiam Metelli Scipionis, uxorem duxit, puellam liberalibus artibus deditam et egregia indole siquidem Plutarcho[2] eam magno studio laudanti credimus. Quae mortuo Publio Crasso marito vidua Pompeio Magno postea nupsit.

Publius adulescens litteris deditus erat et Ciceronem in primis admirabatur atque ubique sequebatur adeo ut vestem mutasse dicatur tum cum magnus orator legibus Clodianis ad exsilium cogebatur, luctum suum manifestum ut faceret. Aliquatenus patrem cum illustri oratore etiam reconciliavit : nam e Catilinae coniuratione inimici erant[3]. Publius iam augur erat et Cicero ei successit in illud collegium[4].

De militia

recensere

Bello Gallico ineunte iam legatus Caesaris erat : anno 58 a.C.n. equitibus praeerat in pugna adversus Ariovistum[5]. Hieme 57/56 a.C.n. septimam legionem ducens hiberna prope Oceanum posuit[6]. Proximo anno Caesar eum in Aquitaniam cum duodecim cohortibus et magno numero equitatus mittit ubi Sotiates ceterosque Aquitanos per se vicit et subegit. Nec facile illud bellum fuit quia Aquitani a veteranis belli Sertoriani edocti "more Romano" bellum gerebant et castris sese tuebantur[7].

Anno 55 a.C.n. quaestor Romae fuisse videtur, quo anno pater Marcus consul iterum cum Pompeio erat. Tum denarium signavit. Anno 54 a.C.n. cum mille equitibus Gallicis delectis a Caesare datis[8] in Syriam transiit ad patrem qui bellum Parthis sua sponte, divitiarum gloriaeque avidus, intulerat[9]. Mox cum exercitus Romanus prope Carrhas ab hostibus circumdatus esset, imperator filio imperavit ut cum equitibus aciem hostium infringere conaretur. Qui fortiter impetum fecit sed a fugientibus hostibus deceptus in insidias incurrit. Saucius et undique circumventus comitem aliquem rogavit ut sese gladio transfigeret. Postea Parthi caput adulescentis abscisum et hastae praefixum patri Marco ceteroque exercitui Romano ostentarunt ludibrii causa[10]. Marcus Licinius Crassus et ipse paucis post filium diebus necatus est.

De denario

recensere

Circa 55 a.C.n. Publius Licinius Crassus denarium[11] signavit cuius in altera parte caput laureatum et diadematum deae Veneris (Caesaris in honorem ?) cum litteris S.C. (senatusconsulto) posuit, in altera vero figuram stantem in habitu militari et equum habenis tenentem cum titulo P(ublius) CRASSVS M(arci) F(ilius). Variae interpretationes[12] fuere sed imago ad ipsius equestrem virtutem et equites Gallos quos patri ducturus erat alludere videtur. Fortasse senatus consultum fuit per quod Publio Licinio mandatum erat ut argento publico uteretur ad illorum equitum stipendium solvendum et alia bello Parthico necessaria comparanda...

 
Denarius anno 55 a.C.n. signatus cum titulo :P.CRASSVS M.F.
  1. Plutarchus, Crassus 1. Suetonius, Caes. 50.
  2. Pompeius 55.
  3. Plutarchus, Crassus 13.
  4. Plutarchus, Cicero 36.
  5. BG I.52.
  6. BG II.34.
  7. BG III.20-27.Dio Cassius 39.46.
  8. Dio Cassius 39.31.
  9. Plutarchus, Crassus 17.
  10. Plutarchus, Crassus 23-26. Dio Cassius 40.21
  11. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Licinia 18. Crawford, Roman Republican Coinage, 1974 : 430/1.
  12. Hodie multi ibi figuram muliebrem, Galliae personificationem, vident. E. Babelon ad munus censorium patris (65 a.C.n.) hanc figuram referebat, quia equites Romani equum publicum sibi mandatum censoribus inspiciendum praebere debebant ; sed nihil a Marco Crasso in censura effectum tradidere auctores antiqui. Nihilominus et avus eius censor fuerat...