Poëta laureatus

(Redirectum de Poeta laureatus)

Poëta laureatus est titulus honoris ab auctoritatibus publicis (imperatoribus, regibus, magistratibus, collegiis academiisque proprie allegatis) cuidam poétae datus ad eum honorandum. Origo nominis corona lauri nobilis est.

Signum poétae laureati.

HistoriaRecensere

 
Incoronatio Pii Piccolomini poétae laureati ab imperatore Friderico III.

Olim in multis regnis Europaeis hic titulus attribuebatur, atque papae, reges, necnon imperatores Sancti Romani Imperii hoc titulo eximios poétas honoraverunt. Anno 1483 sub aegide imperatoris Friderici III poëta laureatus ab academia Romana nominatus est.[1] Anno 1501, Imperator Maximilianus I Collegio Poétarum et Mathematicorum Vindobonensi ius lauri poetis addicendi eisdemque insignibus poéticis ornandi allegavit.

Temporibus nostris tamen solum in regno Britanniae et in America adhuc lauro decorantur poétae sermone patrio utentes. Poétarum laureatorum Latine scribentium creare atque insignibus poéticis ornare munus est Academiae Latinitati Fovendae Romanae.

Index poétárum laureátórumRecensere

Poétae a papis vel a Senatu Romano laureatiRecensere

 
Franciscus Petrarca, poéta laureatus.

Poétae ab imperatoribus sive a Collegio Poétarum et Mathematicorum Vindobonensi laureatiRecensere

 
Thomas Inghirami, poéta laureatus.

Poétae a praesidibus Civitatum Foederatarum laureatiRecensere

 
Andreas Motion, poéta laureatus Britannicus.
Vide etiam: Poeta Laureatus Civitatum Foederatarum

Hic habes indices poétárum a praesidibus Civitatum Foederatarum laureatorum:

Poétae a regibus reginisve Britanniae laureatiRecensere

 
Carola Anna Duffy, poétria laureata hodierna.

Poétae a regibus Belgarum laureatiRecensere

  • Nullus

NotaeRecensere

  1. Susanna de Beer, "The Roman Academy of Pomponius Laetus: from an informal humanist network to the institution of a literary society" in Arjan Van Dixhoorn, Susie Speakman Sutch, edd., The Reach of the Republic of Letters: Literary and Learned Societies in the Late Medieval and Early Modern Europe (Lugduni Batavorum: Brill, 2008) pp. 181-218

BibliographiaRecensere

  • Flood, John L. 2006. Poets Laureate in the Holy Roman Empire: a bio-bibliographical handbook. 4 voll. Berolini: De Gruyter (Paginae selectae vol. 1 apud Google Books)
  • Godi, C. 1970. La Collatio laureationis del Petrarca. In Italia medievale e umanistica 13: 1–27.

Nexus interni