Matthias Casimirus Sarbievius, Polonice Maciej Kazimierz Sarbiewski (natus Sarbiewo in loco die 24 Februarii anno 1595; mortuus Varsoviae die 2 Aprilis anno 1640) fuit ultimus poëta Latinus, Horatius Christianus et Horatius Sarmaticus appellatus.

Wikidata Matthias Casimirus Sarbievius
Res apud Vicidata repertae:
Matthias Casimirus Sarbievius: imago
Matthias Casimirus Sarbievius: imago
Nativitas: 24 Februarii 1595; Sarbiewo, Palatinatus Masoviae
Obitus: 2 Aprilis 1640; Varsovia
Patria: Res Publica Utriusque Nationis

Familia

Familia: Q63532319

Memoria

Sepultura: Powązki Cemetery
Matthias Casimirus Sarbievius, imago contemporanea.

Ex familia nobili et insigni Prawdzic in vico Mazoviae Sarbiewo ortus est. Societatem Iesu ingressus est anno 1612. Ab anno 1622 Romae studuit, ubi famam viri prudentis et ingeniosi assecutus est et poëta laureatus ab Urbano Papa VIII factus est. Sarbievius primus in Europa tunc temporis poëta fuit.

Anno 1625 in Poloniam rediit et professor Academiae Vilnensis atque orator sacer aulae Vladislai IV regis nominatus est.

Maximum opus eius Lyricorum libri IV (1632) sunt, insuper Epodon liber, Epigrammatum liber (1634). In his Deum cum sanctis (maxime Maria), vitam humanam (etiam ipsius auctoris), et bella (praesertim cum Turcis gesta) cantat.

Sarbievius etiam nonnulla opera theoretica de poësi scripsit, quae sunt:

  • De perfecta poësi sive Vergilius et Homerus
  • De acuto et arguto
  • Characteres lyrici
  • De virtutibus et vitiis carminis elegiaci

In numero operum eius etiam habentur:

  • Dii gentium
  • De figuris sententiarum

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthiam Casimirum Sarbievium spectant.