Cherokeenses[1] (lingua sua ᎠᏂᏴᏫᏯᎢ - Aniyvwiyaʔi vel ᏣᎳᎩ - Tsalagi) sunt populus Amerindorum qui usque ad saeculum 18 in terris habitabat quae nunc sunt in civitatibus Carolina Septentrionali Meridianaque, Tennesia, Georgia ac Alabama Civitatum Foederatarum Americae. Hodie praecipue in Carolina Septentrionali et Oclahoma habitant. Natio Cherokeensis plus quam 300 000 homines numerat, homines originis Cherokeensis plus quam 800 000. Lingua Cherokeensium pars est gregis linguarum Iroquoianarum.

Vexillum nationis Cherokeensis.

NotaeRecensere

  1. De nomine Latino vide speciem quae Carex cherokeensis appellatur.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cherokeenses spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!