Aloisius Miraglia (Italice Luigi Miraglia, API [lu'i:dʒi mi'raʎʎa]) (natus die 28 Octobris 1965) est praeses academiae cui nomen Vivarium Novum, quam eo consilio condidit ut iuvenes totius orbis terrarum, qui quotannis eo confluunt, litteris et philosophia penitus imbuantur. Qui suis civitatibus, religionibus, et omnibus praeiudicatis opinionibus sepositis Rei Publicae Litterarum unum annum cives fiunt. Cum autem ibi vitam quandam simpliciorem et quodam modo puriorem experiantur, hominum societatem et mores qui sunt in pretio ex alio conspectu conspicere discunt, et, iuxta Humanistarum propositum, humaniores inde evadunt.

Aloisius Miraglia apud Conventiculum Latinum Lexintoniense, die 8 Iunii 2005.

Aloisius in urbe Neapoli in Italia natus est, nunc autem Romae, quo Academia Vivarii novi anno 2009 translata est, habitat. Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae et Litteras Humanisticas atque linguam Latinam in Universitate Salesiana profitetur.


  • 1994: "De Latinitate Neapolitana ab Aloisio Miraglia sustenta", in Melissa, n° 62, anno 1994, pp. 3-4

Eius scripta

recensere
  • T. Lucretii Cari De rerum natura. Locos selectos ad usum discipulorum ediderunt I. Armella Chávez, G.A. Čepelák, L. Miraglia, E.M. Smith, Romae, Edizioni Accademia Vivarium Novum, 2012, 144 p.
  • Luigi Miraglia Lingua Latina per se illustrata. Vita moresque, Romae, Edizioni Accademia Vivarium Novum, 2012, 224 p.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere

Picturae & pelliculae

recensere