Die Bürgschaft
"Die Bürgschaft" ("Obses") est carmen epicolyricum a Friderico Schiller poeta Germanico anno 1798 confectum annoque 1799 divulgatum. Ipse poematis fabulam in Gestis Romanorum, mediaevali fabularum narratiuncularumque congerie, e fabula 257 Genealogiae Gaii Iulii Hygini, invenit.
Res conversae
recensereIn poemate anni 1798, principalis narrationis persona est Moerus; anno autem 1804, Schiller, carmen iterum scribens, nomen cum Damon commutavit. Poema in Anglicam anno 1902 convertum est.
Franciscus Schubert poema bis in musicam convertit: in Lied (carmen Theodiscum) anno 1815, et in operam anno 1816; opera est imperfecta, quia finem in medio actu tertio habet.
Decada 193 exeunte, Bertoldus Brecht Über Schillers Gedicht "Die Burgschaft," commentarium versibus per ironiam dictum, conscripsit; in quo Brecht opinabilem aetatem auream laudavit, cum pactum sollemne talem vim moralem haberet ut etiam tyrannus se paene necessarium esse intellegeret. Hoc poema in musicam Hanns Eisler? convertit.
Nexus interni
- Curre, Melos! - myhistoria a Dazai Osamu apud hanc fabulam
Nexus externi
recensere- Die Bürgschaft dictum info (4.36 MB, OGG)
- Idem apud Project Gutenberg
- Poema recentissime conversum
- mp3 carminis Francisci Schubert, "legal and free download"