Litterae Civitatum Foederatarum, vel litterae Americanae, sunt scriptum litterarum opus in regione Civitatum Foederatarum et coloniarum priorum prolatum.[1] America per historiam priorem plerumque fuit series coloniarum Britannicarum in orientali hodiernarum Civitatum Foederatarum litore condita. Coepit ergo sua memoria litteraria cum ad memoriam latiorem litterarum Anglicarum memoriam conecteretur; ob unicas autem proprietates Americanas et latitudinem eius productionis via et memoria separata usitate nunc habetur.

Titularis libri A Description of New England Ioannis Smith exploratoris pagina (1616).

Litterae coloniarum recensere

 
Signum Alvari Nunnii Cabeza de Vaca, cuius liber La Relación ('Relatus') anno 1542 prolatus est.

Ob magnam ad Bostoniam decennio post 1630 immigrationem, altam eximiarum specierum Puritanorum adumbrationem, et promptam collegii prelique typographici Cantabrigiae Massachusettae constitutionem, coloniae Novae Angliae sedes litterarum primarum Americanarum saepe habitae sunt. Primae autem coloniarum deductiones in America Septentrionali alibi multos annos ante factae erant. Inter oppida Bostonia veteriora sunt Sancti Augustini Floridae et Sanctae Fide Novi Mexici deductiones Hispanicae, Albania et Novum Amstelodamum deductiones Nederlandicae, adeo cum Iacobopoli colonia Anglica in hodierna Virginia constituta. Per aetatem coloniarum, prela in multis regionibus a Cantabrigia et Bostonia ad Novum Eboracum, Philadelphiam, Annapolimque usurpabantur.

Potestas linguae Anglicae haud inevitabilis videtur.[2] Prima res in Pennsylvania impressa Theodisce fuit, maximus quidem liber in coloniis ante Res Novas Americanas prolatus.[2] Linguis Hispanicae et Francicae erant duae ex robustis litterarum memoriis in regionibus quae nunc Civitates Foederatas amplectuntur explicatis; unde disceptationes primarum litterarum Americanarum opera Alvari Nunnii Cabeza de Vaca et Samuelis de Champlain generatim comprehendunt, iuxta opera Anglica Thomae Harriot et Ioannis Smith. Praeterea, ambitum nunc novimus memoriarum litterarum oralium iam in continente exstantium inter multos Americanorum Nativorum greges separatos; res autem politicae Anglicam tandem linguam francam coloniarum magna ex parte fecerunt, et praeposita litterarum lingua. Exempli gratia, cum Anglici Novum Amstelodamum vincerent (anno 1664), coloniam Novum Eboracum nominaverunt, et linguam administrativam a Nederlandica ad Anglicam mutaverunt.

A 1696 ad 1700, circa 250 res separatae ex maioribus prelis in coloniis Americanis prolatae sunt. Hic numerus parvus videtur contra opera typographorum Londinii eodem tempore facta. Impressio autem in coloniis Americanis constituta est antequam in plurimo ipsius Angliae sita erat. Coercentes leges Anglicae impressionem solum in quattuor locis incluserunt: Londinium, Eboracum, Oxonia, Cantabrigia. Quam ob rem, coloniae Americanae in mundum hodiernum intrare ausae sunt antequam homines in provinciis Angliae potuerunt.[2]

Nonnullae litterae Americanae illis temporibus fuerunt libellae et scripturae quae utilitates coloniarum ad lectores Europaeos et colonicos laudibus extulerunt. Haberi potest Capitaneus Ioannes Smith primus auctor Americanus ob eius opera A True Relation of Such Occurrences and Accidents of Noate as Hath Happened in Virginia (1608) et The Generall Historie of Virginia, New England, and the Summer Isles (1624). Inter notabiles huius aetatis scriptores colonicos fuerunt Daniel Denton, Gulielmus Penn, Georgius Percy, Gulielmus Strachey, Daniel Coxe, Gabriel Thomas, Ioannes Lawson.

Scripturae primae recensere

 
Eduardus Winslow, solus vector in Mayflower et solus colonus Plimmutae cuius effigies ex vita facta exstat.
 
Pagina titularis Bay Psalm Book, primi libri in America Septentrionali Anglica impressi.

Dissensiones religionis quae profectionem in Americam instigaverant etiam fuerunt res scripturae primae. The History of New England ('Res Gestae Novae Angliae'), ephemeris a Ioanne Winthrop conscripta, religiosa Coloniae Sinus Massachusettensium fundamenta disceptabant. Eduardus Winslow ephemeridem etiam conscripsit annorum primorum post navem Mayflower adventam. Alii scriptores notabiles a religione moti fuerunt Crescentius Matherus et Gulielmus Bradford, quorum ille fuit auctor ephemeridis nomine Of Plimmoth Plantation ('De Plimmuta deducta') prolatae. Alii, inter quos Rogerius Williams et Nathaniel Ward, separationem ecclesiae et civitatis acrius suaserunt. Iam alii ecclesiam nil morati sunt; inter quos Thomas Morton, cuius liber The New English Canaan ('Novum Canaan Anglicum') colonos religiosos deridens, Americanos Nativos meliores homines quam Britannici revera esse declaravit.[3]

Poesis Puritana secundum naturam fuit religiosissima, atque unus ex primis poematum libris impressis fuit Bay Psalm Book ('Liber Psalmorum Sinus'), copia psalmorum conversorum; propositum autem interpretum creare fuit, non litterarum monumenta, sed hymnos qui venerationi adhiberi potuerunt.[3] Inter poetas lyricos, figurae maximi momenti fuerunt Anna Bradstreet, quae propria familiae vitaeque domesticae poemata composuit; pastor Eduardus Taylor, cuius optima poemata, Preparatory Meditations ('Meditationes Praeparatoriae'), ut suas praeparationes venerationis communis adiuvarent composita sunt; et Michael Wigglesworth, cuius The Day of Doom ('Dies fati'), longissimum aetatis colonicae poema ac maxime venitum, tempus iudicii ultimi describit. Nicolaus Noyes pro suis versibus incultis notus est.

Alia scripta posteriora certamina et commercia cum Indis tradiderunt, ut in scriptis Danielis Gookin, Alexandri Whitaker, Ioannis Mason, Beniamini Church, et Mariae Rowlandson leguntur. Missionarius Ioannes Eliot Biblia Sacra in linguam Massachusett convertit.

 
Gulielmus Byrd II, sodalis Regalis Societatis Londini et auctor librorum Manuscripta Westoverana appellatorum. Oleum in carbaso, Londinii, ca. 1724.

Cottonus Matherus, alterius scriptorum Novae Angliae aetatis, theologus et historicus praestat, qui res gestas coloniarum scripsit ut facta Dei inter eos monstraret ducesque Puritanos cum heroibus fidei Christianae coniungeret; inter cuius opera notissima sunt Magnalia Christi Americana, The Wonders of the Invisible World ('Miracula mundi quae cerni non possunt') et The Biblia Americana, libri nominibus Latinis ornati, sed verbis Anglicis plerumque conscripti. Recentior rerum gestarum scriptor colonicus magni momenti fuit Thomas Prince.

 
Ionathan Edwards.

Ionathan Edwards et Georgius Whitefield Magnam Excitationem Primam repraesentaverunt, religiosam saeculi duodevicensimi ineuntis redintegrationem, quae severum Calvinismum suasit. Inter alios scriptores Puritanos et religiosos fuerunt Thomas Hooker, Thomas Shepard, Ioannes Wise, Samuel Willard. Scriptores minus severi et acerbi fuerunt Samuel Sewallius, qui ephemeridem quotidianam saeculi septimi decimi vitam exeuntis divulgantem scripsit,[3] et Sarah Kemble Knight, magistra, caupo, viator audax.

Nova Anglia non fuit sola regio notabilis inter colonias; repraesentantur litterae meridianae ab ephemeride Gulielmi Byrd II Virginiani et The History of the Dividing Line ('Historia Finis Dividendi'), quae singula expeditionis ad paludem inter Virginiam et Carolinam Septentrionalem spectandam dedit, sed etiam varios modos vivendi Americanorum Nativorum et alborum regionis advenarum commemorat.[3] Gulielmus Bartram in Travels through North and South Carolina, Georgia, East and West ('Iter per Carolinas Septentrionalem et Meridianam, Georgiam, Orientalem et Occidentalem'), libro simile, terras meridianas et populos Nativos in quos incidit de singulis agens descripsit; liber Bartramianus, in Theodiscam, Francicam, et Nederlandicam conversus, Europaeis mox gratissimus factus est.[3]

Cum coloniae se ab Anglia separare inciperent, fortasse una ex gravissimis explicationibus culturae et identitatis Americanae ab Ioannes de Crèvecœur, advena ex Francia facta est, cuius Letters from an American Farmer ('Epistulae agricolae Americani'), quaestionem quid sit Americanus respondentes, ambo laudant occasiones et pacem a nova societate offertam et accipiunt solidam agricolae vitam inter molestas vitae urbanae proprietates (luxuriis in servitute conditis) et proprietates sine legibus finium sollicitam necessarie iacet, ubi inopia structurarum socialium detrimentum vivendi modo civilizato inducit.[3]

Eadem aetate litterae Afroamericanae ortae sunt, per poemata servae Phillis Wheatley et sub Res Novas The Interesting Narrative of the Life of Olaudah Equiano, narrationem servitutis cuiusdam Olaudah Equiano. Eodem tempore coeperunt litterae Americorum Nativorum, per duo opera a Samsone Occom prolata: A Sermon Preached at the Execution of Moses Paul ('Contio in supplicium Moysis Paul habita') et Collection of Hymns and Spiritual Songs ('Congeries hymnorum et carminum spiritualium'), liber hymnorum populo gratus et "primus liber Indianus optime venitus."[4][5]

Aetas revolutionaria recensere

 
Beniaminus Franklinius.
 
Thomas Paine.

Tempus rerum novarum etiam scripta de rebus civilibus vehementius dixerunt, inter quae scripta colonorum Samuelis Adams, Iosiah Quintii, Ioannis Dickinson, et Iosephi Galloway (qui autem regi fidelis mansit). Duae personae maximi momenti fuerunt Beniaminus Franklinius et Thomas Paine. Franklinii Poor Richard's Almanack ('Ephemeris Ricardi Pauperis') et Autobiographia Beniamini Franklinii sunt opera bene aestimata, cuius ingenium et sapientia crescentem identitatis Americanae formationem moverunt. Common Sense ('Iudicium Commune'), libellus Thomae Paine, et eius scripta The American Crisis ('Discrimen Americanum') appellata, partes magni momenti in politico aetatis rerum novarum animo egisse videntur.

Per res novas ipsas, poemata et carmina sicut "Yankee Doodle" et reipublicae amantes de Nathan Hale versus populo gratissima fuerunt. Inter maiores saturistas fuerunt Ioannes Trumbull et Franciscus Hopkinson. Philippus Morin Freneau poemata de cursu belli insigniter divulgavit.

Scripta saeculo duodevicensimo a perfectis formis Puritanis Winthropianis et Bradfordianis ad potestatem mentis humani et cogitationis ratione praeditae mutaverunt. Fides eventus humanos naturalesque esse nuntios ex Deo non iam cum novo mundo apud homines condito convenit. Multi eruditi credere coeperunt mentem humanam universum per leges physicae ab Isaaco Newtonos descriptas comprehendere posse. Permagnae scientificae, oeconomicae, sociales, philosophicaeque saeculi duodevicensimi mutationes, una Aevum Illuminationis appellatae, auctoritatem clericorum et scripturae imminuerunt, principia democratica amplificantes. Auctus numerorum habitantium adiuvit ut maior opinionis diversitas in rebus religiosis et politicis nutriretur, ut in litteris huius temporis videtur. Anno 1670, numerus civium coloniarum fuit 111 000 fere. Post triginta annos fuit plus quam 250 000. Ante 1760, fuit 1 600 000.[2] Auctus communium et ergo vitae socialis hominibus progressum singulorum eorumque communicatam in coloniis experientiam commendavit. Hae notiones novae in populi favore Beniamini Franklinii Autobiographiae videntur.

Libertate recuperata recensere

Post bellum Thomae Jeffersonii Declaratio Libertatis Civitatum Foederatarum, auctoritas eius in parienda Constitutione Civitatum Foederatarum, eius autobiographia, liber Annotationes de Civitate Virginia inscriptus, et eius epistulae multae confirmant eum unum ex ingeniosissimis scriptoribus Americanis fuisse. The Federalist, series libellorum ab Alexandro Hamiltonio, Iacobo Madison, et Ioanne Jay confectorum, gravem formae reipublicae Americanae et aestimationum republicanarum disceptationem historicam obtulit. Fisher Ames, Iacobus Otis, et Patricius Henry etiam scriptis et orationibus politicis magni aestimantur. Multum litterarum primarum novae civitatis vocem unice Americanam in exstantibus litterarum generibus invenire studebat, quae inclinatio in mythistoriis videtur. Formae et modi Europaei saepe in novos locos translati sunt, quas critici saepe inferiores iudicaverunt.

Primae mythistoriae Americanae recensere

Primae Civitatum Foederatarum mythistoriae saeculis duodevicensimo exeunte et undevicensimo ineunte prolatae sunt. Hae fictiones fuerunt tam longae quam imprimi vel aperte legi non potuerunt. Qui libros edendos curaverunt haec opera facile ediderunt, sperantes eos constanter venituros esse et saepe retractari requirere. Hoc fuit bonum consilium nam numeri virorum et mulierum qui legere potuerunt hac aetate increbruit. Inter primas mythistorias Americanas sunt Thomae Attwood Digges "Adventures of Alonso" (Londinii, 1775) et Gulielmi Hill Brown The Power of Sympathy (1791).[2] Mythistoria Browniana tragicam amoris fabulam quorundam fratris et sororis depingit qui amantes facti sunt sine scientia se cognati esse. Haec mythistoria epistularum ad memoriam mythistoriarum sentimentalium pertinet.

 
Susanna Rowson. Hydrochroma a pictore ignoto factum.

Decennio proximo, scriptores feminae magni momenti mythistorias protulerunt. Susanna Rowson famosa est ob mythistoriam Charlotte: A Tale of Truth ('Carlotta: Fabula Veritatis'), Londinii anno 1791 prolata.[6] Anno 1794, liber Philadelphiae nomine Charlotte Temple prolatus est, qui est fabula corruptelae, in tertia persona scripta, contra voci amoris oboedientiam admonens, ut homines cupiditati resistant urgens. Cum hac mythistoria optime vendita, Rowson novem mythistorias, sex opera theatrica, duas poesis congeries, sex libros scholasticos, et verba permultorum carminum composuit.[6] Charlotte Temple, quae plus quam millionem et dimidium lectorum per 150 annos habebat, saeculo undevicensimo maxime ventitus est ante Uncle Tom's Cabin. Quamquam Rowson suo tempore populo fuit gratissima et aliquando in relationibus evolutionis mythistoriae Americanae nota est, Charlotte Temple tamen sentimentalis mythistoria corruptelae saepe detrectatur.

The Coquette: Or, the History of Eliza Wharton ('Adsentator: Sive Historia Elizabethae Wharton'), mythistoria Annae Webster Foster anno 1797 prolata, etiam populo gratissima fuit.[7] Haec mythistoria epistularum, a iudicio Fosterano narrata, et in vita Elizabethae Whitman condita, mulierem tractat quae in errorem inducitur et deseritur. Elizabetha est "coquette" a duobus viris diversissimis petitur: clericus qui commoda et constantiam vitae domesticae ei offert, et notus homo dissolutus. Ea, inter se eligere nequiens, sola manet cum ambo homines uxores ducant. Ea se ad extremum ganeoni callido dedit et nothum mortuum in diversorio parit. The Coquette laudatur quia huius aetatis contrarias muliebritatis notiones monstrat.[8]

 
Vasingtonius Irving. Effigies a Ioanne Wesley Jarvis picta (1809).

The Coquette et Charlotte Temple sunt mythistoriae quae ius mulierum viris aequae stare in novo experimento democratico tractant. Hae mythistoriae sunt generis sentimentalis, quod animi motibus nimis indulget, voci rationis contra animi commotiones decipientes studet, et cum magna spe fundamentalem hominum bonitatem vehementius dicit. Sentimentalismus saepe putatur reactio contra fidem Calvinisticam pravitati naturae humanae.[9] Quamquam multae earum mythistoriarum populo gratae erant, oeconomica temporis infrastructra tamen non sivit ut hi scriptores per eorum scripta sola superessent.[10]

Primus auctor qui se solum per lucra a scriptis generata sustinere potuit fuit Vasingtonius Irving, qui suum primum librum maiorem, A History of New-York from the Beginning of the World to the End of the Dutch Dynasty ('Historia Novi Eboraci ab initio mundi ad finem domi Nederlandicae') anno 1809 confecit.[11] Irving notissimus est auctor fabularum brevium "Rip Van Winkle" (1819) et "The Legend of Sleepy Hollow" ('Legendum Convallis Somniculosae', 1820). Ipse et Iacobus Fenimore Cooper fuerunt inter primos scriptores Americanos qui populo Europaeo grati sunt.

Alius illius aetatis mythistoriarum scriptor Americanus fuit Carolus Brockden Brown, qui Wieland anno 1798, Ormond anno 1799, et Edgar Huntly anno 1799 protulit. Hae mythistoriae generis gothici sunt. Generi autem picaresco Hugo Henricus Brackenridge studuit, librum Modern Chivalry ('Ordo equester hodiernus') annis 17921815 proferens. Similiter Royall Tyler The Algerine Captive ('Captiva Algerina') anno 1797 et Tabitha Gilman Tenney Female Quixotism: Exhibited in the Romantic Opinions and Extravagant Adventure of Dorcasina Sheldon anno 1801 protulit. Carlotta Lennox The Female Quixote anno 1752 iam scripserat.[9]

 
Dimicatio Indi et ursi in The Last of the Mohicans: inlustratio a J. T. Merrill adumbrata; ex editione 1896.

Inter alios huius aetatis auctores notabiles est Gulielmus Gilmore Simms, qui Martin Faber anno 1833, Guy Rivers anno 1834, et The Yemassee anno 1835 scripsit. Lydia Maria Child Hobomok anno 1824 et The Rebels ('Seditiosi') anno 1825 scripsit. Ioannes Neal Logan, A Family History ('Logan, historia familiaris') anno 1822, Rachel Dyer anno 1828, et The Down-Eaters anno 1833 scripsit. Catharina Maria Sedgwick A New England Tale ('Fabula Novae Angliae') anno 1822, Redwood anno 1824, Hope Leslie anno 1827, et The Linwoods ('Familia Linwood') anno 1835 scripsit. Iacobus Kirke Paulding The Lion of the West ('Leo Occidentis') anno 1830, The Dutchman’s Fireside ('Caminus Nederlandici') anno 1831, et Westward Ho! anno 1832 scripsit. Robertus Montgomery Bird Calavar anno 1834 et Nick of the Woods ('Nico silvestris'), anno 1837 scripsit. Iacobus Fenimore Cooper etiam fuit auctor notabilis, pro mythistoria The Last of the Mohicans, anno 1826 scripta, optime notus.[9]

Unicus modus Americanus recensere

 
Edgarus Allan Poe. Effigies.

Post Bellum anni 1812, desiderium litterarum et culturae unice Americanarum productarum ortum est, et nonnulli personae litterarii orti sunt, fortasse praestantissime Vasingtonius Irving, Gulielmus Cullen Bryant, Iacobus Fenimore Cooper, et Edgarus Allan Poe. Irving, primus scriptor qui unicum modum Americanum evolvit saepe habitus (sed haec adfirmatio aliquando disceptatur), opera ridicula in Salmagundi et satura A History of New York, by Diedrich Knickerbocker ('Historia Novi Eboraci a Diderico Knickerbocker facta') (1809) scripsit. Bryant poemata romantica a natura excitata, insigniter "Thanatopsis," composuit, quae ex originibus Europaeis decesserunt. Poe anno 1832 fabulas breves scribere coepit, inter quas "The Masque of the Red Death" ('Persona mortis rubrae'), "The Pit and the Pendulum" ('Fovea et pendulum'), "The Fall of the House of Usher" ('Casus domi Usher'), et "The Murders in the Rue Morgue" ('Homicidia in via Morgue'), quarum omnes olim celata psychologiae humanae strata investigant, finesque fictionis ad mysteriam et phantasmam pellunt. Cooperanae Leatherstocking Tales ('Fabulae tibialium scorteorum') de Natty Bumppo, quae The Last of the Mohicans ('Ultimus Mohicanorum') comprehendunt, populo gratae sunt, ambo in America et inter gentes externas.

Scriptores facetiarum etiam populo grati sunt, inter quos Seba Smith et Beniaminus P. Shillaber in Nova Anglia et David Crockett, Augustus Baldwin Longstreet, Johnson J. Hooper, Thomas Bangs Thorpe, et Georgius Vasingtonius Harris, qui de finibus Americanis scripserunt. Brahmanes Bostonienses fuerunt grex scriptorum ad Universitatem Harvardianam et eius sedem Cantabrigiae coniunctorum; inter quos maximi momenti fuerunt Iacobus Russell Lowell, Henricus Wadsworth Longfellow, et Olivarius Wendell Holmes maior.

 
Henricus David Thoreau, anno ignoto.
 
Radulphus Waldo Emerson.

Radulphus Waldo Emerson (1803–1882), anno 1836 non iam minister Evangelii, formidolosum non fictionis opus protulit, Nature ('Natura') appellatum, in quo postulavit homines religionem ordinatam dimittere et sublimem animae statum mundi naturali studio attingere posse. Suum opus non solum scriptores movit qui circa eum convenerunt, motum transcendentalismum appellatum formantes, sed etiam homines qui eius acroases publicas audirent.

Ingeniosissimus comes Emersonianus fortasse fuit Henricus David Thoreau (1817–1862), nonconformista obstinatus; qui postquam plerumque solus in casa prope stagnum silvestre duos annos habitaverat, librum Walden insigniter composuit, autobiographicam commentariorum copiam, qui lectoribus suadet ut ei molestis societatis ordinatae iussis resistant. Sua scripta nova profundam ad individualismum inclinationem in mente Americano exprimunt. Alii scriptores a transcendentalismo perspicue moti fuerunt Bronson Alcott, Margarita Fuller, Georgius Ripley, Orestes Brownson, Jones Very.[12]

Sicut unum ex magnis aetatis Rerum Novarum operibus a Francico scriptum est, sic etiam fuit unum ex magnis operibus de America huius aetatis, Alexis de Tocqueville Democracy in America ('Democratia in America') voluminibus duobus editum, qui, sicut exploratores colonici, sua itinera per civitatem novam descripsit, coniunctiones democratiae, libertatis aequalitatis, individualismi, et communis dicens. Similiter, Ricardus Henricus Dana minor anno 1840 Two Years Before the Mast ('Duos annos ante malum'), memoriam navigationis Bostonia Californiam circa Hornanum Caput protulit, unum ex paucis fontibus datorum vitae quotidianae in California illius temporis.

Certamen politicum circum Abolitionismum scripta Gulielmi Lloyd Garrison et The Liberator eius diarii excitavit, cum poetis Ioanne Greenleaf Whittier et insigniter Harrietta Beecher Stowe in Uncle Tom's Cabin ('Casa Avunculi Thomae'), libro per orbem terrarum celeberrimo. Hi conatus a continuatione autobiographiarum narrationis servorum sustinebantur, quarum exempla huius aetatis latissime nota Friderici Douglass Narrative of the Life of Frederick Douglass, an American Slave et Harriettae Jacobs Incidents in the Life of a Slave Girl sunt.

 
Nathaniel Hawthorne.

Orta est eodem tempore autobiographia indigenarum Americanorum, insignissme in Gulielmi Apess A Son of the Forest ('Filius silvae') et Georgii Copway The Life, History, and Travels of Kah-ge-ga-gah-bowh ('Vita, historia, et itinera Kah-ge-ga-gah-bowh'). Praeterea, auctores gregum minoritatum fictionem proferre incipiebant, ut in Gulielmi Wells Brown Clotel; or, The President's Daughter ('Clotel; vel, filia praesidis'), Martini Delay Blake; or, The Huts of America, et Harriettae E. Wilson Our Nig ut mythistoriae Africoamericanae, atque Ioannis Rollin Ridge The Life and Adventures of Ioachim Murieta: The Celebrated California Bandit, liber qui putatur prima mythistoria Americana Nativa, sed etiam fabulam de rebus Mexicanis Americanis narrat.

Nathaniel Hawthorne (1804–1864) iuvenis anno 1837 nonnullas suarum fabularum in libro Twice-Told Tales ('Fabulae bis narratae') conlegit, in volumine symbolis et casibus occultis pleno. Hawthorne usitate longas romanticas scripsit, mythistorias quasi allegoricas, quae culpam, superbiam, repressionemque animi motus in sua Nova Anglia exquirunt. The Scarlet Letter ("Littera coccinea') suum magnum opus, est rigidum mulieris ex suo commune ob adulterium commissum eiectae drama.

 
Hermannus Melville, 1870.

Fictio Hawthorniana Hermannum Melville (1819–1891) amicum penitus commovit, qui materie ex suo cursu nautico in Oceano Pacifico insigniter usus est ut peregrinas mirificasque vitae Polynesiae mythistorias maritimas narraret. Ipse, ab Hawthornianis allegoriae et psychologiae obscurae viribus motus, mythistorias romanticas et philosophicas conscripsit. Audax navigatio ad cetacea petenda in libro Moby-Dick fit vehiculum investigationis obsessionis, naturae mali, certaminisque humanum contra elementa naturae. In Billy Budd, mythistoria brevis alioque opere elegante, Melville discrepantes officii misericordiaeque postulationes in navi tempore belli ad scaenam composuit. Sui libri profundiores male veniebant, et memoria diu ante mortem excidit, cum primis saeculi vicensimi decenniis recuperarentur. Contratranscendentalia ex Melville, Hawthorne, et Poe opera subgenus romanticismi obscuri litterarum populo gratarum hoc tempore sunt.

Ex contrario, dramaticae Civitatum Foederatarum litterae exemplaria Europaea iam persecutae sunt, quamquam multi ludorum scaenicorum scriptores has formas rebus propositisque Americanis adhibere conati sunt, sicut immigrantes, expansio ad occasum, et temperantia. Eodem tempore, ludorum scaenicorum scriptores Americani nonnulla genera personarum diu manentis, praecipue "Yankee," "Negro," et "Indian," in personis Ionathan, Sambonis, et Metamorae vicissim inlustrata. Praeterea, novae formae dramaticae in spectaculis Tom, theatro navium spectaculorum, et spectaculis ministrorum creatae sunt. Inter optimis aetatis ludis scaenicis sunt Iacobi Nelson Barker Superstition; or, the Fanatic Father ('Superstitio; vel Pater Fanaticus'), Annae Corae Mowatt Fashion; or, Life in New York ('Moda; vel, Vita Novi Eboraci'), Nathanielis Bannister Putnam, the Iron Son of '76 ('Putnam, Filius Ferreus '76'), Dion Boucicault The Octoroon; or, Life in Louisiana ('Octorona; vel, vita in Ludoviciana'), et Cornelii Mathews Witchcraft; or, the Martyrs of Salem ('Magia; vel Martyres Salemenses').

Prima poesis Americana: Whitman et Dickinson recensere

 
Gualterius Whitman anno 1887.
 
Aemilia Dickinson. Daguerreotypus Decembri 1846 aut 1847 ineunte factus.[13]

Duo Civitatum Foederatarum poetae maximi momenti saeculi XIX inter se ingenio et modo scribendi maxime discrepabant. Gualterius Whitman (1819–1892), homo laborans, viator, nutrix per Bellum Civile Americanum (1861–1865), poeticus homo novans, magnum opus Leaves of Grass ('Folia Graminis') produxit, librum qui versibus longitudinum inaequarum libere fluentibus ad depingendam publicam democratiae Americanae vitam utitur. Poeta, hanc notionem extendens, immensam experientiae Americanae varietatem cum se sine amore sui aequat. Qui, in Song of Myself ('Cantus Meimet'), magno medioque Leaves of Grass poemate, ait: "Haec revera sunt cogitationes omnium hominum in aetatibus et terris omnibus; non sunt mei propriae."[14] Whitman etiam fuit poeta "electrici corporis," ut id appellavit ipse. D. H. Lawrence mythistoriarum scriptor Anglicus in Studies in Classic American Literature scripsit Whitman "fuisse primum qui veterem morum notionem contudit animam hominis esse rem 'superiorem' et 'supra' carnem."[15]

Aemilia Dickinson (1830–1886), ex contrario, protectam elegantis sine coniuge mulieris vitam Amherst in parvo Massachusettae vico habuit. Sua poesis, intra suam structuram formarum, est subtilis, salsa, exquisite confecta, psychologice perspicax. Sua opera usu non fuerunt recepta, et vix ulla poemata prolata sunt poeta viva. Multa suorum poematum mortem vehementius dicunt, saepe lascive intorta. Unum, "Because I could not stop for Death" ('Morti quia consistere non potui') incipit, "He kindly stopped for me" ('mihi comiter constitit'). Initium alius poematis sua persona mulieris in societate a maribus recta et poetae ignotae ludit: "I'm nobody! Who are you? / Are you nobody too?" ('Nemo sum! Quis es? / Es nemo quoque?'). Aliae imagines maximi momenti in poematibus sunt plantae, flores, horti; quidam dominus penitus cultus, vel Iesus ipse vel "genus musae Christianae"[16]; evangelia Christiana; atque absconditus mentis mundus, continens inrepertus aliquando appellatus.

Realismus: Twain et James recensere

 
Mark Twain anno 1907.
 
Henricus James. Oleum in carbaso a Ioanne Singer Sargent factum (1913).

Mark Twain (nomen litterarium a Samuele Langhorne Clemens, 1835–1910 adhibitum) fuit primus scriptor Americanus non in Litore Orientali, sed in Missuria, civitate finitima, natus. Sua opera regionum summo artificio facta fuerunt historia Life on the Mississippi et mythistoriae Adventures of Tom Sawyer et Adventures of Huckleberry Finn. Modus Twainianus, a diurnariorum arte motus, ad sermonem patrium amplectens, rectus et inornatus sed eodem tempore clarissime adumbratus et impie ridiculus, modum quo Americani eorum linguam scribunt commutavit. Suae personae fictae ut homines reales loquuntur et sonum habent distincte Americanum, dialectis locorum, verbis nuper factis, accentusque regionum utentes.

Alii scriptores qui variationibus regionis et dialectibus studebant fuerunt Georgius W. Cable, Thomas Nelson Page, Ioel Chandler Harris, Maria Noailles Murfree (Carolus Egbert Craddock), Sara Orne Jewett, Maria E. Wilkins Freeman, Henricus Cuyler Bunner, et Gulielmus Sydney Porter (O. Henry). Genus regionalismi coloris locorum quod experentias hominum minoritatum vehementius dixit in operibus Caroli W. Chesnutt (Africoamericanus), Mariae Ruiz de Burton (una ex primis Mexicoamericanis scriptoribus mythistoriarum qui Anglice scripsit), et in operibus Iudaicis Abrahae Cahan videntur.

Gulielmus Dean Howells vitam realisticam per suas mythistorias repraesentavit, insigniter The Rise of Silas Lapham ('Ascensus Silas Lapham'), et suum opus ut editor Atlantic Monthly. Henricus James (1843–1916) se complexioni Mundi Veteris contra Mundum Novum dedit recta in suis scripturis. Quamquam Novi Eboraci natus, plurimum suorum annorum adultorum in Anglia degit. Multae ex eius mythistoriis Americanos tractant qui habitant vel itinera ad Europam faciunt. Fictio Henrici James, sententiis contortis et magnopere extenuatis et dissectione minutiarum animi motuum et psychologiae praedita, terrorem lectoribus inicere potest. Inter suis operibus facilioribus sunt novellae Daisy Miller, de puella venusta Americana in Europa habitante, et The Turn of the Screw, aenigmatica manium fabula.

 
Editha Wharton. Photographema ab E. F. Cooper, Newport in urbe Insulae Rhodensis factum (1889–1890).

Realismus in artibus etiam Americanum aetatis drama movit, partim per opera Howellsiana, sed etiam per opera Henrici Ibsen, Aemilii Zola, et aliorum Europaeorum. Realismus, quamquam descriptionem scaenae theatricae et scaenographiamspectatores effectus praecipuos a melodramatibus praebitos amaverunt—et auctum ludorum coloris loci vehementis dicentium maxime adfecit, etiam in modo sedato et minus romantico apparuit, qui effectus Belli Civilis et continuas perturbationes sociales in animo Americano monstravit.

Maximus conatus ad ferendum realismum modernum in dramate fuit Iacobi Herne Margaret Fleming, ludus scaenicus qui se rebus determinismi socialis dedit per diverbium naturale, perspicientiam psychologicam et symbolismum; ludus autem fuit infelix, cum critici et spectatores putarent eum res indecoras extollere scaenasque indignas ostendere, insigniter ubi persona principalis eius mariti filium nothum in scaena nutrit.

Initium saeculi vicensimi recensere

Mythistoriarum scriptores Americani initio saeculi vicensimi socialem fictionis spectrum amplificabant ad comprehendam vitam altam et humilem et aliquando se ad naturalem realismi scholam coniunxerunt. Editha Wharton (1862–1937) in fabulis et mythistoriis societatem classis superioris Orae Orientalis in qua adolevit perscrutatur. The Age of Innocence ('Aetas innocentiae'), unus ex suis optimis libris, virum tractat qui mulierem usu receptam et in societate iucundam ducere statuit, potius quam mulierm extraneam.

Eodem fere tempore, Stephanus Crane (1871–1900), pro The Red Badge of Courage ('Rubrum audaciae signum'), mythistoria Belli Civilis, notus, vitam meretricum Novi Eboraci in libro Maggie: A Girl of the Streets depinxit. Theodorus Dreiser (1871–1945) in Sister Carrie ('Soror Carrie') puellam rusticam depingit quae Sicagum Illinoesiae migrat et concubina fit. Hamlin Garland et Franciscus Norris de difficultatibus agricolarum Americanorum et de aliis rebus socialibus ex iudicio naturali scripserunt.

 
Geretrudis Stein. Photographema a Carolo Van Vechten factum (1935).

Scripta rectius politica res sociales et potestatem collegiorum disputaverunt. Nonnulli, sicut Eduardus Bellamy in Looking Backward, alias formas politicas et sociales quae fieri possunt adumbravit. Upton Sinclair, famosissimus ob The Jungle ('Loca virgultis obsita'), mythistoriam muckraking, socialismum suasit. Inter alios politicos aetatis scriptores fuerunt Eduinus Markham et Gulielmus Vaughn Moody. Iudices diurnalisticis, inter quos Ida M. Tarbell et Lincoln Steffens The Muckrakers appellati sunt. The Education of Henry Adams ('Educatio Henrici Adams'), elegans Henrici Brooks Adams autobiographia, etiam acrem systematis educationis vitaeque hodiernae descriptionem depinxit.

Experimenta ad modum et formam spectantia se novam materiei libertatem mox coniunxit. Geretrudis Stein (1874–1946), iam Lutetiae peregre habitans, Three Lives ('Tres Vitae') anno 1909 protulit, novum fictionis opus, a cubismo, iaz, et aliis motibus in arte et musica aequalibus motum. Stein fuit mentor, critica, et guru Pauli Picasso et multorum artificium, scriptorum, et musicorum qui circa eam Lutetiae convenierunt, inter quos insigniter Ernestus Hemingway, qui eius salon in A Moveable Feast multos annos post descripsit. Stein ipsa, in The Autobiography of Alice B. Toklas (1933), narrationem suorum annorum Lutetianorum commemoravit, voce Toklasiana suae sociae dictam. Gregem litterariorum Civitatum Foederatatum famosorum qui Lutetiae annis inter 1920 et 1940 fere habitabant Aetas Perdita insigniter appellavit.

Ezra Pound (1885–1972), poeta in Idaho natus, multum suae vitae adultae in Europa degit. Suum opus est multiplex, aliquando obscurum, persaepe alias formas artis et vastam litterarum varietatem attingens, Occidentalem et Orientalem. Ipse multos movit alios poetas, insigniter T. S. Eliot (1888–1965), alium hominem peregre vivens, qui poemata tenuia intellegentiae placentia composuit, per densam symbolorum structuram vecta. In The Waste Land ('Vastitas'), lividam societatis post Bellum Magnum speciem per imagines comminutas vexatasque visam obtulit. Poesis Eliotiana, sicut poesis Poundiana, permultas res attingere potuit, et nonnullae The Waste Land editiones adnotationes a poeta ipso suppeditatas habent. Eliot Praemium Nobelianum Litterarum anno 1948 abstulit.

Stein, Pound, et Eliot, cum Henrico James antea, auctum prospectus internationalis in litteris Civitatum Foederatum indicant, non solum quia peregre diu degebant. Scriptores Americani diu exemplaria Europaea excoluerant, sed inventa litteraria saeculi undevicensimi ex modis et propositis distincte Americanis venerunt, et scriptores illius aetatis florentem scaenam litterariam adiuvare petebant, non imitatores, sed aequi. Fiebat res similis in Civitatibus Foederatis, cum scriptores Iudaici (sicut Abraham Cahan) lingua Anglica uterentur ad audientiam Iudaicam internationalem accedendam. Parvus scriptorum Araboamericanorum grex Al-Rabitah al-Qalamiyah (etiam "New York Pen League") appellatus, Kahlil Gibran duce, modernistos modos Europaeosm absorbebant, et ergo novas formas et proposita in litteris Arabicis introduxerunt.

 
Franciscus Scott Fitzgerald. Photographema a Carolo Van Vechten factum (1937).

Scriptores Americani etiam communem post bellum contemptionem pronuntiaverunt. Fabulae et mythistoriae Franciscus Scott Fitzgerald (1896–1940) modum decennii post 1930 capiunt, aetatis simul inquietaem, provocantis, voluptatem petentis, cuius propositum usitatum, acriter in The Great Gatsby expressum, est propensio aureorum iuventutis somniorum ad dissolutionem in defectione et spe frustrata. Etiam explicat Fitzgerald regressum nonnullarum eximiarum specierum Americanarum, in Declaratione Libertatis perscriptarum, sicut libertas, unitas socialis, gubernatio bona, et pax, proprietates quas contentiones societatis saeculo vicensimo ineunte comminitabantur. Sinclair Lewis et Sherwood Anderson etiam mythistorias composuerunt quae severas vitae Americanae depictiones dederunt. Ioannes Dos Passos de bello scripsit et Trilogia C. F. A. composuit, quae in Magnam Depressionem extenditur.

Ernestus Hemingway (1899–1961), raedarius arcerarum per primum bellum mundanum, violentiam et mortem vidit, et caedes ei persuasit linguam paulo abstrusiorem plerumque esse vacuam, in errorem inducentem. Verba non necessaria ex eis scripturis exsecavit, structuram sententiarum simplicem reddidit, et res concretas et actiones disertas vehementius dixit. In lege morum stetit quae gratiam sub incursum promovit, ac sui protagonistae fuerunt viri valentes et taciturni, qui saepe mulieres inscite trastaverunt. The Sun Also Rises ('Oritur sol quoque') et A Farewell to Arms plerumque habentur suae mythistoriae optimae; Praemium Nobelianum Litterarum ei anno 1954 concessum est.

Quinque autem annos ante Hemingway, alius scriptor mythistoriarum Americanus Praemium Nobelianum abstulerat: Gulielmus Faulkner (1897–1962), qui latam humanitatis varietatem in Comitatu Yoknapatawpha, regione Mississippiana suae inventionis, comprehendere potuit. Suarum personarum cogitationes vagas conservavit ut videtur ineditas ut eorum statibus interioribus repraesentaret—modus scribendi flumen sensus appellatus. Hi loci revera diligenter perficiuntur, et eorum structura ut videntur perturbata multiplicia significationis strata celat. Faulkner etiam sequentias temporis permiscuit ut inlustraret quomodo tempus praeteritum, praecipue aetas servitutis Meridiei Profundi, tempore praesente permanet. Inter sua opera magna sunt Absalom, Absalom!, As I Lay Dying ('Cum moriens iacebam'), The Sound and the Fury ('Sonus et furor'), Light in August ('Lux Augusti').

Poesis Americana saeculi vicensimi recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Poesis Civitatum Foederatarum.

Poesis Americana fastigium fortasse inter initium et medium saeculi XX attigit, cum vigebant Wallace Stevens et liber eius Harmonium (1923) et The Auroras of Autumn (1950); T. S. Eliot et The Waste Land ('Vastitas') (1922); Robertus Frost et North of Boston ('Ad septentriones Bostoniae') (1914) et New Hampshire ('Nova Hantonia') (1923); Hart Crane et White Buildings ('Aedificia alba') (1926) et circulus epicus The Bridge ('Pons') (1930); Ezra Pound; Gulielmus Carolus Williams et Paterson, poema epicum de suo oppido in Nova Caesarea; Marianna Moore; E. E. Cummings; Edna Sanctus Vincentius Millay; Langston Hughes; et multi alii. W. H. Auden, qui in Civitatibus Foederatis plus quam duo decennia habitavit, poeta Anglicus usitate existimatur.

Ortus dramatis Americani recensere

 
Eugenius O'Neill. Photographema anno circiter 1935 factum. Praemium Nobelianum Litterarum anno 1936 abstulit.

Theatra in Civitatibus Foederatis retro ad adventum histrionum familiae Ludovici Hallam medio saeculo duodevicensimo et saeculo undevicensimo indagari possunt, ut in populi favor spectaculorum ministeriorum et accommodationum Casae Avunculi Thomae, sed tamen drama Americanum statum internationale solum annis inter bella orbis terrarum adsecutum est, praecipue in operibus Eugenii O'Neill, qui quattuor praemia Pulitzerana pro dramate ac Praemium Nobelianum abstulit.

Drama Americanum medio saeculo vicensimo a ludis Tennesiae Williams et Arthuri Miller temperatum est, etiam a maturatione theatri musici Americani, quod diverbium, musicam, et saltationem coniunxit in Oklahoma! et West Side Story et operibus similibus. Inter posteriores scriptores ludorum Americanos gravibus sunt Eduardus Albee, Samuel Shepard, David Mamet, Augustus Wilson, Antonius Kushner.

Litterae aetatis Depressionis Magnae recensere

 
Ioannes Steinbeck. Photographema in Suecia anno 1962 factum, cum Steinbeck Praemium Nobelianum Litterarum acciperet.

Litterae aetatis Magnae Depressionis societatem acriter et recte reprehendere solebant. Ioannes Steinbeck (1902–1968) Salinae Californiae natus, ubi multas fabulas posuit, modo usus est simplice et lucido, qui favorem populi, sed non iudicum litterariorum attraxit. Saepe de pauperibus classis laborantis et eorum certamen ut vitam honestam et probam haberent scripsit. The Grapes of Wrath ('Uva iracundia'), suum magnum opus nunc habitum, mythistoria fortis quae fabulam pauperis familiae Joad narrat, hominum qui iter ab Oclahoma ad Californiam ad meliorem vitam petendam faciunt. Inter suas notissimas mythistorias populo gratas sunt Tortilla Flat ('Tortilla Regio'), Of Mice and Men ('Murum et Hominum'), Cannery Row, et East of Eden ('Ad orientem Paradisi'). Praemium Nobelianum Litterarum anno 1962 abstulit.

Nathanael West, aequalis Steinbeck, duas clarissimas mythistorias breves scripsit: Miss Lonelyhearts, quae vitam sui antiherois eponymi investigat et The Day of the Locust ('Dies locustae'), quae stereotypos Hollywoodianos introducit ironiasque pellicularum patefacit. Ambae mythistoriae classici litterarum Americanarum libri factae sunt.

Iacobi Agee in operibus non fictis, praecipue Let Us Now Praise Famous Men ('Laudemus viros famosos'), vitas quotidianas trium familiarum agricolarum inquilinarum in Alabama anno 1936 observat et depingit. Agee, res veras per diurnariorum artem nuntiatas cum involutis pulchritudinis poeticae scriptis commiscens, picturam plenam offert, relatum singulis accuratis penitus praeditum, qui res quas vidit perspicacitate suorum sensuum experientiae et difficultatum earum captarum pro dissimilibus spectatoribus interpretatur. Quo facto, perpetuam civium Americanorum qui cerni non possunt effigiem creavit.

Henricus Miller unicum in litteris Americanis statum annis 1930 adsumpsit, cum suae mythistoriae semiautobiographicae, Lutetiae scriptae et prolatae, in Civitatibus Foederatis prohiberentur. Quamquam sua maiora opera, inter quae Tropic of Cancer ('Tropicus Cancri') et Black Spring ('Ver Atrum'), nomen obscenitatis usque ad 1962 retinuerunt, tamen earum proposita et innovationes modi aetates sequentes scriptorum Americanorum aetates magnopere moverunt et viam pro mythistoriarum sexualiter candidarum Ioannis Updike, Philippi Roth, Gore Vidal, Ioannis Rechy, et Gulielmi Styron annis 1960 prolatarum straverunt.

Post secundum bellum mundanum recensere

Litterae post bellum recensere

 
Allen Ginsberg (laeva) et Petrus Orlovsky in aeroportu Francofurtensi, 1978.

Nonnulla ex operibus fictionis in historia Americana populo gratissimis, sicut To Kill a Mockingbird ('Necare mimidam') a Harper Lee scripta, aetate a fine secundi belli mundani usque ad annos inter 1965 et 1975 fere prolata sunt. Ultimi ex modernistis aliquando realisticis et beatnik insane romantici aetatem plerumque regnaverunt, cum ei qui implicationi Civitatum Foederatarum in secundo bello mundano recte respondebant eorum pondus notabile litterariae civitatis evolutioni adiunxerunt.

Saul Bellow, in Canada natus, Sicagi altus, decenniis sub secundum bellum mundanum factus est unus ex mythistoriis gratiosis in Civitatibus Foederatis. In The Adventures of Augie March, Herzog, et aliis operibus, ipse alacres urbis Americanae imagines et personarum distinctarum qui eam habitabat effigies pinxit. Bellow ad extremum Praemium Nobelianum Litterarum anno 1976 abstulit.

In J. D. Salinger Nine Stories ('Novem fabulae') et The Catcher in the Rye ('Captor in secali') atque in Sylviae Plath The Bell Jar, percepta rerum status insania in America ad frontem litterariae civitatis expressionis portata sunt. Auctores immigrantes sicut Vladimirus Nabokov (cum Lolita) hoc propositum evolvebant, et paene eodem tempore auctores beatnik praecursores Aetatis Perditae una reliquerunt, modum et sensum proprium evolventes, notiones ex theologia Orientali extrahentes et medicamenta recreationalia temptantes.

Poesis et fictio Aetatis Prostrata, plerumque in circulo hominum Novi Eboraci circa Universitatem Columbianam orta, et iterum Franciscopoli institutae, nunc maturavit. Nomen Beat simul spectavit ad contraculturalem scaenae iaz rhythmum, sensum rebellionis contra conservativam societatis post medium saeculum vicensimum vexationes, et novam aestimationem novorum generum experientiae spiritualis per medicamenta, alcohol, philosophiam, et religionem, ac diserte per Buddhismum Zen effectorum.

Allen Ginsberg naturam motus in poemate Howl ('Ululatus') condidit, opere studiose Whitmaniano, quod incipit: "I saw the best minds of my generation destroyed by madness" ('Optimos mentes meae aetatis ab insania destructos vidi'). Inter manifestas Prostratorum res gestas in mythistoriis sunt Iacobi Kerouac On the Road ('In itinere', 1957), annales peregrinationis animarum petendarum per continentem Americam Septentrionalem factae, et Gulielmi S. Burroughs Naked Lunch ('Prandium nudum', 1959), opus experimentalius, cuius structura est series imaginum quae itinera et experimenta narratoris cum medicamentis duris enarrant.

 
Normannus Mailer, a Carolo Van Vechten photographatus, 1948.

Permultae res litterariae sub secundum bellum mundanum facile apparuerunt. Inter libros latissime lectos fuerunt Normanni Mailer The Naked and the Dead ('Nudi et mortui', 1948), Iosephi Heller Catch-22 (1961), et Curtii Vonegut Slaughterhouse-Five (1969). The Moviegoer (1962), ab Walker Percy auctore Meridiano scriptus, qui Nationale Librorum Praemium abstulit, fuit eius conatus ad explorandum "luxum hominis aetate moderna."[17][18]

 
Ioannes Updike.

Ex contrario, Ioannes Updike vitam Americanam ex prospectu in contemplatione magis versato, sed non minus subvertente appropinquavit. Mythistoria Rabbit, Run ('Lepus, curre', 1960), prima ex quattuor mythistoriis quae crescentem et decrescentem Harrii "Rabbit" Angstrom fortunam per quattuor decennia contra scaenam maiorum eventuum dimidii alterius saeculi vicensimi enarrant in personis, singulis mediae classis Americanae, et candida rerum interdictarum disceptatione sicut adulterium novum solum aravit. Notabiles inter innovationes Updikeanas proprias fuit usus narrationis temporis praesentis, abundans elegansque dicendi genus, et ubertas singulorum libidinosorum. Suum opus praeterea cum propositis Christianis penitus imbutum est. Rabbit Is Rich ('Lepus est dives', 1981) et Rabbit at Rest ('Rabbit quiescit', 1990), duae ultimae partes seriei Leporis, Praemium Pulitzeranum Fictionis acceperunt. Inter alia opera notabilia sunt tres mythistoriae Henrici Bech (1970–1998): The Witches of Eastwick ('Sagae Eastwick', 1984), Roger's Version (1986), et In the Beauty of the Lilies ('In pulchritudine liliorum', 1996), quem Michiko Kakutani iudex litterarius "probabiliter eius optimum" appellavit[19]

Saepe cum Updike coniunctus est Philippus Roth scriptor mythistoriarum, qui identitatem Iudaicam in societate Americana fortiter investigat, praecipue aetate sub bellum et saeculo vicensimo uno ineunti. Sua opera, saepe Novarci Novae Caesareae condita, sunt penitus autobiographica, multique principalium personarum Rothianorum, insignissme Nathan Zuckerman scriptor mythistoriarum Iudaicus, habentur alter ego ipsius Roth; qui his effectibus utens, modo claro rapidoque armatus, distinctionem inter realitatem et fictionem in litteris investigat cum culturam Americanam hostiliter inspiciat. Sua opera inclutissima comprehendunt mythistorias Zuckermanianas Portnoy's Complaint (1969), et Goodbye, Columbus ('Vale, Columbe', 1959). Ipse, inter decoratissimos suae aetatis scriptores Americanos, omnia maiora praemia litteraria abstulit, inter quae Praemium Pulitzeranum pro American Pastoral (1997), sua mythistoria maiore.

 
Ricardus Wright. Photographema a Carolo Van Vechten factum (1939).

In litteris Africanamericanis, Invisible Man ('Vir qui cerni non potest') (1952), mythistoria Radulphi Ellison, statim comprobata est unum ex potentissimis et gravissimis operibus annorum sub bellum. Mythistoria, quae fabulam atri Underground Man ('Vir subterraneus') in septentrionibus urbanis habitantis narrat, effectus rassismi saepe repressi qui iam obtinebat patefecit cum exsistentialis personarum studium feliciter conficeret. Ricardus Wright populo gratus rapide factus est a duobus libris editis: The Man Who Was Almost a Man ('Vir qui paene fuit vir', 1939), fabula brevi nunc late docta, et Native Son (1940), sua alterius mythistoria controversa, atque suum heredium confirmatum est a libro Black Boy ('Puer niger', 1945), opere quo Wright suum pueritiam et educationem plerumque autodidacticam in Meridie Americana segregata usus est, nonnulla elementa consulto augens et interpolans. Ob proposita controversiora et auctoris societatem in Factione Communista, "American Hunger" ('Fames Americana'), ultima mythistoriae pars, solum anno 1977 prolata est.

Fortasse gloriae cupidissimus et provocantissimus mythistoriarum scriptor Americanus sub bellum fuit Gulielmus Gaddis, cuius mythistoriae purae, satiricae, immanes, sicut The Recognitions (1955) et J R (1975) plerumque per diverbium non attributum offeruntur, quod lectoris laborem paene inauditum postulat. Inter prima proposita Gaddisiana sunt subiectio, capitalismus, acre studium religiosum, et systema legitimum, quae una sunt sustentus criticismus polyphonicus confusionis calumniaeque quas Gaddis in vita hodierna Americana vidit. Opus Gaddisanum, multos annos plerumque neglectum, evolutionem praevertit et movit postmodernorum fictionis scriptorum sicut Thomas Pynchon, Iosephus McElroy, et Donaldus DeLillo. Alius scriptor mythistoriarum neglectus et audax, quamquam scriptor qui multo breviora opera confecit, fuit Ioannes Hawkes, cuius fictio, saepe surrealis et visionaria, proprietates violentiae et erotismi tractat et experimenta vocis modique narrationis confidenter facit; inter cuius opera maximi momenti est The Lime Twig ('Surculus lumiae', 1961), mythistoria brevis, incommodum suppressionis nocturnae evocans.

Fictio brevis et poesis recensere

 
Flannery O'Connor (1947).
 
Ioannes Ashbery Praemium Best of Brooklyn accipit (2010).

Aevo sub bellum, ars fabulae brevis iterum floruit. Inter auctores observatissimos fuit Flannery O'Connor, quae opera Faulkerana et Twainiana evocavit cum Meridie Americano, aestheticam gothicam Meridianam evolvens, ubi personae uno gradu homines, altero symboli agunt. O'Connor, Catholica piissima, saepe eas fabulas, inter quas "A Good Man is Hard to Find" (late in scholis nunc docta) et "Everything That Rises Must Converge," et duas mythistorias, Wise Blood ('Sanguis sapiens', 1952) et The Violent Bear It Away ('Violenti id auferunt', 1960), rebus penitus religiosis imbuit, cum petitione veritatis et scepticismo religioso contra prospectum aetatis nuclearis vehementius dicens. Alii scriptores fabularum brevium magni momenti sunt Catherina Anna Porter, Eudora Welty, Ioannes Cheever, Raimundus Carver, Tobias Wolff, et Donaldus Barthelme, auctor qui experimenta facere magis solebat.

Inter observatissimis poetarum Americanorum post bellum sunt Ioannes Ashbery, principalis surrealisticae Schola Neoeboracensis poesis persona, cuius Self-Portrait in a Convex Mirror admirationi est (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1976); Elizabetha Bishop et North & South (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1956) et Geography III (Nationale Librorum Praemium, 1970); Ricardus Wilbur et Things of This World, victor Praemii Pulitzerani et Nationalis Librorum Praemii Poesis, 1957; Ioannes Berryman et The Dream Songs (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1964, Nationale Librorum Praemium, 1968); A. R. Ammons, cuius Collected Poems 1951–1971 Nationale Librorum Praemium abstulit anno 1973 et cuius poema longum Garbage aliud anno 1993 meruit; Theodorus Roethke et The Waking (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1954); Iacobus Merrill et The Changing Light at Sandover ('Mutans apud Sandover lux'), poema quasi epicum de communicatione cum mortuis (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1977); Ludovica Glück et The Wild Iris ('Iris fera', Praemium Pulitzeranum Poesis, 1993); W. S. Merwin et The Carrier of Ladders (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1971) et The Shadow of Sirius (Praemium Pulitzeranum Poesis, 2009); Marcus Strand et Blizzard of One (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1999); Robertus Hass et Time and Materials, liber qui Nationale Librorum Praemium Poesis et Praemium Pulitzeranum Poesis annis 2007 et 2008 vicissim abstulit; ac Rita Dove et Thomas and Beulah (Praemium Pulitzeranum Poesis, 1987).

Praeterea eodem tempore, poemata confessionalia, quorum origo saepe ex Roberti Lowell Life Studies (1959) prolatis deducuntur,[20] et poemata prostratae poesis scholae populo et praeceptoribus grata sunt. Allen Ginsberg, Carolus Bukowski, Gary Snyder, Anna Sexton, Sylvia Plath, et multae aliae voces late in florilegiis proferrens.

Hodiernae litterae Americanae recensere

 
Thomas Pynchon cornu postalicum mutum pro symbolo secretae "Trystero" societatis in mythistoria The Crying of Lot 49 excogitavit.

Ab anno circiter 1970 ad tempus praesens, motus litterarius maximi momenti fuit postmodernismus. Thomas Pynchon, fortasse gravissimus generis auctor, proprietates modernisticas sicut distortio temporis, narratores fraudulenti, et monologus internus mutuatus est ut eas cum modis distincte postmodernis coniungeret, sicut metafictio, ideogrammaticae personae, nomina inusitata (Oedipa Maas, Benny Profane, etc.), absurda argumenti elementa, voluptas hyperbolica, consideratus anachronismi archaismique usus, emphasis in rebus postcolonialibus, et subvertens culturae altae humilisque mixtura. Divulgavit Pynchon anno 1973 Gravity's Rainbow ('Arcus gravitatis'), summum huius generis opus, quod Nationale Librorum Praemium abstulit, unanimeque pro Praemio Pulitzerano Fictionis eodem anno nominatum est. Inter alia opera eius sunt V. (primus liber eius, 1963), The Crying of Lot 49 (1966), Mason & Dixon (1997), et Against the Day ('Contra diem', 2006).

 
Antonia Morrison anno 2008.

Antonia Morrison, recentissimus Praemii Nobeliani Litterarum victor, The Bluest Eye ('Oculus caeruleissimus'), suam primam mythistoriam anno 1970 protulit, distincte lyrico modo prosae confectam, quae laudem late accepit. Sub Actum Iurum Civilium 1965 signatum, haec mythistoria, late in scholis Americanis nunc lectis, elaboratam raptus incesti descriptionem comprehendit, ac mores pulchritudinis a societate rassista institutos investigat, effigiem pingens familiae atrae se immolantis quae pulchritudinem in albitudine petit. Morrison ex eo tempore, phantasiam lyricam temptavit, ut in Song of Solomon ('Carmen Salomonis', 1977) et Beloved (1987), suis operibus recentioribus late notis, pro quibus Praemium Pulitzeranum Fictionis accepit. Quibus pro causis, iudex Haroldus Bloom Morrison cum Virginia Woolf[21] et consilium Nobelianum cum "Faulkner et Americana Latin realismi magici memoria"[22] commode comparavit.[23] Liber Beloved, in quaestionnario a The New York Times anno 2006 administrata, opus fictionis maximi momenti recentissimorum annorum viginti quinque electus est.[24]

Opus Cormac McCarthy, fluente modo lyrico conceptum, usum commatis et semicoli vitat, Gulielmum Faulkner et Ernestum Hemingway pariter evocans, ac litterarias nonnullarum regionum Civitatum Foederatarum memorias capit ut multa genera comprehendat. McCarthy in The Orchard Keeper (1965), opere primo et distincte Faulkneriano, et iterum in Suttree (1979), aesthetica Gothica Meridiana adhibet; memoriam praeterea epicam occidentalem sequitur, personis mirifice foedeque adumbratis, et argumento symbolismi causa Melville evocante inflecto, in Blood Meridian ('Meridianus sanguis', 1985), librum quem Haroldus Bloom appellavit "liber singulus maximi momenti post Faulkner As I Lay Dying ('Cum moriens iacebam'),[25] et cuius persona Iudex Holden, "praeter Moby Dick monstruosissimum in omnibus litteris Americanis simulacrum."[26][27] Mythistorias sensus pastoralis in Border Trilogy (1992–1998) produxit, tria bildungsroman, inter quae All the Pretty Horses ('Omnes equi pulchri', 1992), victor Nationalis Librorum Praemii, et fictionem postapocalypticam in The Road ('Via', 2007) exploravit, victore Praemii Pulitzerani. Suae mythistoriae prosperitatem in commercio et criticismo insigniter adsecutae sunt, et nonnulla suorum operum ad pelliculas feliciter accommodata sunt.

Donaldus DeLillo, primum pro mythistoria White Noise ('Sonitus albus', 1985) laudatus, opere quod mortem et consumerismum longius prosequitur, et praeterea comica criticismi socialis re, cursum scribendi anno 1971 coepit cum mythistoriam Americana divulgaret. Quem Haroldus Bloom inter scriptores Americanos hodiernos praestantes ponit, cum gigantibus Philippo Roth, Cormac McCarthy, et Thoma Pynchon.[28] Sua mythistoria Underworld (1997), opus immane quod vitam Americanam per et tantum post Bellum Frigidum in annales refert et aequaliter investigat res tam varias quam basipila et arma nuclearia, latissime habetur suum magnum opus; et in quaestionnario a The New York Times anno 2006 administrata, opus fictionis secundum ab optimo recentissimorum annorum viginti quinque operum electus est.[24] Inter eius mythistoris magni momenti sunt Libra (1988), Mao II (1991), et Falling Man ('Vir decidens', 2007).

 
Stephanus King in Harvard Book Store, 8 Ianuarii 2007.

Stephanus King, notabilis horroris et mythistoriarum scriptor hodiernae culturae Americanae populo gratus, Praemium O. Henry abstulit pro fabula breve quam scripsit. Haroldus Bloom fuit inter eos qui, King contemptui habentes, eius opera "penny dreadfuls" ('horribilia vilia') appellaverunt, sed alii scriptores Americani, inter quos Orson Scott Card, praemium concessum laudantes, facultatem Kingianam scriptor magni aestimant.

Coepit David Foster Wallace, distincte postmodernos digressionis, fragmentationis narrationis, symbolismique elaborati modos apprehendens, ab operibus Thomae Pynchon penitus motus, curriculum scribendi cum The Broom of the System ('Scopae systematis', anno 1977 proferret. Infinite Jest ('Iocus infinitus', 1997), sua mythistoria altera, effigies Americae futurae et lascivium ingenii vitae Americanae iudicium inter opera saeculi vicensimi maximi momenti constanter numerata est,[29] et The Pale King ('Rex pallidus'), sua mythistoria ultima, tempore suae mortis imperfecta (2011), multum laudis et studii accepit. Cum mythistoriis, res congeries fabularum brevium scripsit, praecipue Girl with Curious Hair (1989), Brief Interviews with Hideous Men (1999), et Oblivion: Stories (2004).

 
Ionathan Franzen in Feriae Librorum Brooklynenses (2008).

Ionathan Franzen, amicus Wallaceanus et aequalis, publico gratus fuit post librum The Corrections ('Emendationes') prolatum (2001), suam mythistoriam tertiam, quae Nationale Librorum Praemium abstulit. Cursum scriptoris anno 1988 coepti, cum The Twenty-Seventh City ('Urbs vicensima septima') protulit, mythistoriam quae Urbem Sancti Ludovici, ubi natus est, vehementius dicit, sed populi favorem non accepit donec "Perchance to Dream" in Harper's Magazine protulit, commentarium qui disceptat culturalis scriptoris persona in novo millennio per prisma suarum sperum vanarum. The Corrections, tragicomoedia familiae Lambertianae dissolventis, "litterarium sui decennii res" appellata est,[30][31] et inter centum maximas saeculi prioris mythistorias numerata est.[29] Protulit Franzen anno 2010 Freedom ('Libertas'), quae laudem criticam accepit.[31][32][33]

Inter alios scriptores notabiles saeculo vicensimo ineunte fuerunt Michael Chabon, cuius liber The Amazing Adventures of Kavalier & Clay (2000), qui Praemium Pulitzeranum abstulit, fabulam duorum amicorum narrat, Joe Kavalier et Sam Clay, cum ei per gradus industriae narrationum pictarum flore aetatis ascenderent; Dionysius Johnson, cuius mythistoria Tree of Smoke ('Arbor Fumi', 2007) de nuntiis falsis per Bellum Indosinense II Nationale Librorum Praemium abstulit, inter ultimos pro Praemio Pulitzerano Fictionis consideratos fuit, et a Michiko Kakutani iudice litterario "unum ex classicis litterarum operibus a Bello Vietnamensi productis" appellatus est;[34] et Ludovica Erdrich, cuius mythistoria The Plague of Doves ('Pestis columbarum', 2008), polyphonica experentiae tribalis investigatio distincte Faulknerana, in caede Plutone Dacotae Septentrionalis in oppido fictionali condita, pro Praemium Pulitzeranum nominata est, et cuius mythistoria The Round House ('Domus rotundus', 2012), eadem proposita evolvit, Nationale Librorum Praemium Fictionis anno 2012 accepit.[35]

Litterae minoritatum recensere

Una ex gravissimis evolutionibus in litteris Americanis saeculi XX exeuntis fuit ortus litterarum ab et de minoritatibus ethnicis praeter Africanoamericanas et Iudicas, qui eas hereditatis litterarias iam statuerant. Sustinuit haec evolutio auctum motus iurum civilium et corollarium, motum superbiae ethnicae, qui ad creationem programmatum studiorum ethnicorum in plurimis universitatibus maioribus duxit. Haec programmata novas litteras ethnicas instituere adiuverunt quae re studii academici dignae visae sunt, cum litteris mulierum, litteris gay et lesbianis, litteris classis laborantis, litteris postcolonicis, ortu doctrinae litterariae, et aliis studii litterarii generibus.

 
Maxine Hong Kingston, Septembri 2006.

Litterae Asianoamericanae, olim libri coquinarii et autobiographiae tantum per multum saeculi vicensimi, animadversionem per The Woman Warrior excitavit, autobiographiam fictam Maxine Hong Kingston (1976), et per eius mythistorias China Men ('Viri Sinenses', 1980) et Tripmaster Monkey: His Fake Book. Ha Jin, auctor Sinensis-Americanus, anno 1999 Nationale Librorum Praemium pro Waiting ('Exspectatio'), eius mythistoria altera, abstulit, quae militem Sinensem in Exercitu Nationali Revolutionario merentem tractat, et Praemium PEN/Faulkner pro Waiting ('Exspectatio', 2000) et War Trash (2005) bis abstulit.

Jhumpa Lahiri, auctor Indianoamericanus Praemium Pulitzeranum abstulit pro Interpreter of Maladies ('Interpres Aegrotationum'), eius prima congerie fabularum brevium (1999), et tum scripsit The Namesake ('Homo eodem nomine appellatus', 2003), mythistoriam bene habitam, quae ad pelliculam The Namesake anno 2007 accommodata est. Lahiri, in Unaccustomed Earth ('Terra inusitata'), sua altera fabularum congerie, experientias generationum secundae et tertiae vehementius dicit.

Inter alios notabiles scriptores mythistoriarum Asianoamericani (sed non advenas) sunt Amy Tan, notissima pro eius mythistoria The Joy Luck Club ('Circulus Gaudii Fortunae') (1989), quae vitas familiarum quattuor advenarum ad ludum mahjong attractarum, et Chang-Rae Lee, mythistoriarum scriptor Coreanoamericanus, qui Native Speaker, A Gesture Life ('Vita gestuum'), et Aloft ('Sublime') protulit. Poetae Marilyn Chin, Li-Young Lee, Kimiko Hahn, et Janice Mirikitani etiam bene notae sunt, cum Davide Henrico Hwang scriptore ludorum. Aeque gravis est conatus ad recuperandos priores auctores Asianoamericanos, a Francisco Chin et sociis coeptus; hic conatus scriptoribus Sui Sin Far, Toshio Mori, Carolus Bulosan, Ioannes Okada, Hisaye Yamamoto, et aliis dignitatem dedit.

 
Aedificium The Nuyorican Poets Café in Via 3 Orientali in regione Lateris Orientalis Inferioris quae annos sub 1990 procuratores rerum soli et aliquando alii Urbem Abecedarii appellabant. Augusto 2008.

Litterae Hispanicae hoc tempus graves factae sunt, primum cum mythistoriis Thomae Rivera (...y no se lo tragó la tierra) et Rudolphi Anaya (Bless Me, Ultima), et ortu theatri Chicanensi cum Ludovisua Valdez et Teatro Campesino ('Theatro Rustico'). Scriptura mulierum gravis facta est ob auctores sicut Sandra Cisneros, icon litterarum Chicanarum emergentium, cuius bildungsroman The House on Mango Street (1984) in scholis in Civitatibus Foederatis docetur, Dionysiae Chavez The Last of the Menu Girls, et Gloriae Anzaldúa Borderlands/La Frontera: The New Mestiza.

 
Junot Díaz, 29 Octobris 2007.

Junot Díaz, auctor Dominicanoamericanus, Praemium Puliteranum Fictionis accepit ob mythistoriam The Brief Wondrous Life of Oscar Wao (2007), quae fabulam pueri obesi Dominicani enarrat dum exsul socialis in Paterson Novae Caesareae adolescit. Iulia Alvarez, alia auctrix Dominica, pro How the García Girls Lost Their Accents et In the Time of the Butterflies ('Tempore papilionum') famosa est. Anscharius Hijuelos auctor Cubanoamericanus pro The Mambo Kings Play Songs of Love Praemium Pulitzeranum abstulit, et Christina García admirationi fuit pro Dreaming in Cuban ('Cubanice somniare'). Inter Anglicos Portus Divitis auctores notabiles huius aetatis sunt Nicholasa Mohr scriptor mythistoriarum, Iosephus Rivera scriptor ludorum, Iuditha Ortiz Cofer poeta, et Nuyorican Poets Café.

 
N. Scott Momaday (laeva) Insigne Artium Nationale a praeside Georgio W. Bush in Aedibus Albis accipit, anno 2007.

Litterae indigenarum Americanorum, propter prosperitatem House Made of Dawn, N. Scott Momaday libri qui Praemium Pulitzeranum abstulit, mirifice hoc tempus crevit, Renascentia Indigenarum Americanorum late appellatum, ob Leslie Marmon Silko (e.g., Ceremony), Geraldus Vizenor (e.g., Bearheart: The Heirship Chronicles et multi conatus de litteris Indigenarum Americanorum scripti), Ludovica Erdrich (Love Medicine et aliae mythistoriae quae personais iterantibus et locis modo Gulielmi Faulkner utuntur), Iacobus Welch (e.g., Winter in the Blood, 'Hiems in sanguine'), Sherman Alexie (e.g., The Lone Ranger and Tonto Fistfight in Heaven), et alios mythistoriarum scriptores, atque ob poetas Simon Ortiz et Joy Harjo. Prosperitas horum auctorum novam auctoritatem scriptoribus superioribus tulit, inter quos etiam Zitkala-Sa, Ioannes Iosephus Mathews, D'Arcy McNickle, et Mourning Dove.

Litterae Araboamericanae, plerumque post Neoeboracense Calami Foedus annorum inter 1920 et 1932 fere neglectae, recentius per opera Dianae Abu-Jaber praestantes factae sunt, quae mythistorias Arabian Jazz et Crescent et historiam The Language of Baklava ('Lingua baclavae') comprehendunt. Alii auctores Araboamericani magni momenti sunt Etel Adnan et poeta Naomi Shihab Nye.

Cives Civitatum Foederatarum qui Praemium Nobelianum Litterarum acceperunt recensere

 
Vasingtonius Irving, scriptor. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Iacobus Fenimore Cooper, scriptor. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Radulphus Waldo Emerson, scriptor. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Ludovica May Alcott, scriptrix. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Samuel L. Clemens, scriptor. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Henricus Wadsworth Longfellow, poeta. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Ioannes Greenleaf Whittier, poeta. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Gualterius Whitman, poeta. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
 
Iacobus Whitcomb Riley, poeta. Pittacium cursuale, series Americanorum Famosorum Civitatum Foederatarum, 1940.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Praemium Nobelianum Litterarum.

Praemia litterariae Civitatum Foederatarum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Categoria:Americana litterarum praemia.

Auctores magni momenti in doctrina litteraria et iudicio critico recensere

Nexus interni

Genera recensere

Regionum et minoritatum emphases in litteris Americanis recensere

Notae recensere

  1. Pro disertioribus poesis theatrique disceptationibus, vide Poesis Civitatum Foederatarum et Theatrum in Civitatibus Foederatis.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Nina Baym, ed., The Norton Anthology of American Literature (Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, 2007).
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Francis E. Skipp, American Literature (Barron's Educational, 1992).
  4. Anglice: "the first Indian best-seller."
  5. Richard, Gray, A History of American Literature (Blackwell, 2004).
  6. 6.0 6.1 Patricia L. Parker (1976), “Charlotte Temple by Susanna Rowson,” The English Journal 65(1):59–60.
  7. Ivy Schweitzer (1988), "Review," Early American Literature 23(2):221–225.
  8. Kristie Hamilton (1989), “An Assault on the Will: Republican Virtue and the City in Hannah Webster Foster’s "The Coquette," Early American Literature 24(2):135–151.
  9. 9.0 9.1 9.2 Donna M. Campbell, "The Early American Novel: Introductory Notes," Literary Movements, 14 Iulii 2008.
  10. Mildred Lewis Rutherford, American Authors (Atlantae: The Franklin Printing and Publishing Co., 1902).
  11. Guy Reynolds, "The Winning of the West: Washington Irving’s 'A Tour on the Prairies,'" The Yearbook of English Studies (2004), 34:88–99.
  12. Philip F. Gura, American Transcendentalism: A History (Novi Eboraci: Hill and Wang, 2007), 7–8.
  13. D'Arienzo 2006.
  14. Anglice: "These are really the thoughts of all men in all ages and lands, they are not original with me."
  15. Anglice "was the first to smash the old moral conception that the soul of man is something 'superior' and 'above' the flesh."
  16. Anglice: "A kind of Christian muse" (Farr 1996:7).
  17. Anglice: "the dislocation of man in the modern age."
  18. Roger Kimball, "Existentialism, Semiotics and Iced Tea: Review of Conversations with Walker Percy," New York Times, 4 Augusti 1985, situs accessus 2 Februarii 2014.
  19. Michiko Kakutani, "Seeking Salvation On the Silver Screen," New York Times, 12 Ianuarii 1996; situs accessus 6 Octobris 2013.
  20. Groundbreaking Book: Life Studies by Robert Lowell (1959).
  21. Haroldus Bloom, How to Read and Why (Touchstone Press, 2000), 269.
  22. "Faulkner and to the Latin American tradition [of magical realism]."
  23. "Nobel Prize Nobel Prize Award Ceremony Speech". Nobelprize.org. 19 Augusti 2010. [1]
  24. 24.0 24.1 "What Is the Best Work of American Fiction of the Last 25 Years?". New York Times. 21 Maii 2006 .
  25. Anglice: "the greatest single book since Faulkner’s As I Lay Dying.
  26. Anglice: "short of Moby Dick, the most monstrous apparition in all of American literature."
  27. Bloom, Harold (15 Iunii 2009). "Harold Bloom on Blood Meridian". A.V. Club .
  28. Bloom, Harold (24 Septembris 2003). "Dumbing down American readers". Boston Globe .
  29. 29.0 29.1 "All-TIME 100 Novels: The Complete List". Time Magazine. 16 Octobris 2005 .
  30. Anglice: "the literary phenomenon of [its] decade."
  31. 31.0 31.1 Grossman, Lev (12 Augusti 2010). "Jonathan Franzen: Great American Novelist". Time Magazine .
  32. Kakutani, Michiko (15 Augusti 2010). "A Family Full of Unhappiness, Hoping for Transcendence". New York Times .
  33. Tanenhaus, Sam (19 Augusti 2010). "Peace and War". New York Times .
  34. Kakutani, Michiko (31 Augusti 2007). "In Vietnam: Stars and Stripes, and Innocence Undone". The New York Times .
  35. "2012 National Book Awards". National Book Foundation. 14 Novembris 2012 .

Bibliographia recensere

  • Cunliffe, Marcus. 1967. The Literature of the United States. Ed. 3a. Baltimorae: Penguin Books.
  • Farr, Judith, ed. 1996. Emily Dickinson: A Collection of Critical Essays. Prentice Hall International Paperback Editions. ISBN 9780130335241.
  • Hubbell, Jay B., ed. 1936. American Life in Literature. Novi Eboraci et Londinii: Harper & Brothers.
  • Knippling, Alpana Sharma. 1996. New Immigrant Literatures in the United States: A Sourcebook to Our Multicultural Literary Heritage. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0313289689.
  • Kunitz, Stanley, et Howard Haycraft, eds. 1938. American Authors, 1600–1900: A Biographical Dictionary of American Literature. Novi Eboraci: H. W. Wilson Company.
  • Nelson, Emmanuel S. 2000. Asian American Novelists: A Bio-Bibliographical Critical Sourcebook. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0313309116.
  • Witschi, N. S. 2002. Traces of Gold: California’s Natural Resources and the Claim to Realism in Western American Literature. Tuscaloosa: University of Alabama Press. ISBN 0817311173.

Nexus externi recensere

 
Porta: Civitates
Foederatae Americae